Capitulum 2
Capitulum 2
An res cognitae sint causa scientiae Dei
ALtera quaestio est, an e diverso dici possit res, cognitas esse causam scientiae divinae. Id manifeste consequens videtur ex verbis Origenis, Hieronymi & aliorum superius indicatis, quibus affirmant ideo praesciri aliquid a Deo, quia futurum est.
At nihilominus absolute respondetur, res cognitas non esse causam scientiae Dei, sicuti nec res futuras praescientiae. Ratio est, quia cum scientia ac praescientia Dei sint ipsa Dei essentia, cujus nullam est dare causam, fieri nequit, ut illarum aliqua sit causa. Sed neque id quod est tempore posterius, potest esse efficiens causa ejus quod tempore praecessit, praesertim si fuerit ab aeterno. Qua ratione etiam Boetius lib. 5. consol. philosop. prosa tertia praeposterum esse docet, ut aeternae prescientiae, temporalium rerum eventus causa esse dicantur.
Ad id quod ex Origene & Hieronymo proferebatur, respondet Hugo loco supra citato verbis illis non significari causam, nisi eam quae dicitur sine qua non. Eadem est Magistri responsio in textu. Quam utriusque solutionem S. Thom. in expositione textus Magistri & prima quaestione decimaquarta, articulo octavo, ad primum, ita videtur interpretari, ut tantum intelligatur causa consequentiae, non autem causa essendi. Sequitur enim, inquit, si aliqua sunt futura, quod Deus ea praescierit, non tamen res futurae sunt causa quod Deus sciat.
Verum haec solutio minus quadrat. Si enim ita generaliter accipias causam sine qua non, ut isti accepisse videntur, jam etiam contra dicere licebit, ideo futurum esse aliquid, quia praescitur, cum & haec necessaria sit sequela: Si praescitur, futurum est. Hoc autem authores illi in verbis objectis diserte negant, dicentes non ideo futurum esse aliquid, quia Deus praeviderit id futurum. Proinde respondendum juxta ea quae supra dicta sunt ad distinctionem tricesimamquintam in fine. Quod si in nomine praescientiae spectemus solam relationem ad res praecognitas, recte dici res futuras illius esse causam. Sicut enim si nihil esset futurum, nulla esset Dei praescientia, manente tamen ejus essentia; ita nihil vetat, quo minus id quod futurum est hoc pacto, causa dicatur praescientiae divinae, quomodo & in peccatis hominum recte ponitur causa odii, irae ac vindictae divinae. Neque hinc consequens est, rem creatam esse causa rei increatae, scilicet essentiae divinae; quia relatio quae in talibus vocabulis includitur, tantummodo rationis est, atque essentiae divinae nostra consideratione duntaxat affigitur. Unde nec proprii nominis causa in hujusmodi sermone significari potest. Neque tamen similiter recte dixeris: Quia res futura est, ideo vult eam Deus facere: cum enim etiam in rebus creatis voluntas opificis sit efficiens causa rei, non contra multo sane minus dici poterit res futura causa vosuntatis divinae, etiam quatenus in ea consideratur sola relatio, qua res producendas respicit. Fundatur enim illa relatio in voluntate, quae secundum se causa est, & ut causa considerari debet respectu futurorum.
On this page