Capitulum 3
Capitulum 3
Praescientiam Dei ad omnia futura etiam contingentia extendi
CErta fide tenendum est, praescientiam Dei eamCque certam & infallibilem, ad omnia futura extendi non tantum necessaria, id est ea quae a causis secundis semper eodem modo procedunt, ita ut causae illae naturaliter impediri non possint, sed & contingentia, id est, ea quae possunt etiam non evenire, propterea quod eorum causae naturaliter possint impediri, atque adeo ad eas actiones, quae a libera voluntate proficiscuntur, quae quidem ipsae etiam generali nomine contingentium continentur.
Probatur haec catholica veritas imprimis ex certitudine scientiae Dei in genere, cujus pars quaedam est praescientia. Constat enim scientiae Dei omnia omnino subjecta esse, tam futura, quam praesentia & praeterita, quemadmodum Psal. 138. & aliis plurimis locis testatur scriptura, & amplius declaratum est ad distinctionem 35.
De futuris autem peculiariter haec loca sunt. Dan. 13. Qui nosti omnia antequam fiant. Ecclesiastici 23. Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita. Sapien. 8. Signa & monstra scit antequam fiant & eventus temporum & saeculorum. Rom. 4. Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Et breviter omnia scripturae loca, quibus Deus vel immediate, vel per angelos, vel per prophetas, vel per filium suum incarnatum futuros rerum eventus & humanas actiones praedixit, velut monarchias & earum eversiones, infidelitatem Judaeorum, negationem Petri, proditionem Judae, conversionem gentium. Quae omnia sicut statuunt praescientiam Dei respectu futurorum ac nominatim contingentium: ita eandem certam atque infallibilem esse convincunt, quia quaecunque praedicta sunt, quomodo praedicta sunt evenerunt.
Prima geneneralis: Deus certo & infallibiliter cognoscit omnia quae sunt in potentia Dei, vel creatu rae. In his autem continentur omnia futura etiam contingentia.
Secunda specialis: Deus cognoscit contingentia non solum ut sunt in suis causis; sed etiam ut sunt in seipsis; ergo habet certam & infallibilem eorum scientiam. Hanc rationem confirmat tertia quae talis est:
Deus res intelligit in sua aeternitate, in qua nulla est successio, quaeque immensitate sua totum creatum tempus comprehendit; igitur praesens Dei intuitus fertur simul in totum tempus & in omnia quae sunt in quacunque temporis parte, tanquam in ea quae oculis ejus subjecta sunt atque praesentia. Quare sicut praesentia certo & infallibiliter Deo cognita sunt; sic & futura.
His fere modis probat hanc doctrinam S. Thomas 1. quaest. 14. artic. 13. Vide eundem artic. 5. & 9. ejusdem quaestionis in corpore, & quaest. 86. art. 4. Item super hanc distinctionem art. 5. lib. 1. contra gentes cap. 67. de verit. quaest. 2. art. 12. quodl. 12. q 3. tract. de praescientia & praedestinatione art. 4. & compendii Theol. parte 1. cap. 133. & 140.
Verum istis addenda est & alia ratio, quam Scotus arbitratur jam dictis esse meliorem, scilicet ideo Deum certissime nosse omnia futura, quia certissime novit ab aeterno omnia quae sunt in voluntate sua, id est, quaecunque ab aterno decreverit in tempore facere, cujusmodi sunt omnia entia extra Deum. Peccata vero quae non sunt entia, sed entium privationes, praescit, quia novit ab aeterno quorum actuum substantiam sit producturus in tempore, & quos eorundem actuum defectus a defectibili creata voluntate processuros sit permissurus. Vide eundem Scotum super distinctionem 47. ubi eandem doctrinam tradit & remittit ad ea quae dixit super distinctionem 41. Mihi quoque Scot i demonstratio magis probatur, sumpta nimirum ex voluntate & operatione Dei. Atque eam insinuat ille Psal. versic. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Cor enim hominis est in manu Dei factoris sui. Idem plenius probatur ex Psalmo 138. in quo sic praedicatur omni scientia Dei, ut subinde interponatur ratio ex creatione seu formatione rerum, ut postquam dixit: Intellexisti cogitationes meas de longe, & omnes vias meas praevidisti, quasi pro ratione subdit: tu formasti. Et infra cum dixisset: Si sumpsero pennas meas diluculo, & habitavero in extremis maris, scilicet ut effugiam notitiam tuam ut possim latere, causam subjungit cur latere non possit dicens: Etenim illuc manus tua deducet me, & tenebit me dextera tua, quasi dicat: quomodo posses ignorare ubi sum, cum tu ipse me deducas ad locum quemcunque adiero, & in eodem me conserves. Non enim potes non cognoscere opus tuum. Unde rursum postea rationem dictorum adferens ait: Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae; totum me possides tanquam opus tuum, continuo me custodis & gubernas a die ortus mei, nihil ergo meum potest a te esse absconditum. Hinc adhuc manifestius sequitur: Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto, quasi dicat: ideo non est occultatum a te vel unum ac minimum ex ossibus meis, quia nullum est quod non feceris occulta mei formatione in utero matris. Huc pertinet quod S. Thom. docet idcirco Deo proprium esse nosse cogitationes cordium, quia ipse solus potestmovere hominum voluntates. Vide eum quodl. 12. a. 6.
On this page