Capitulum 4
Capitulum 4
Soli Deo competere futurorum omnium praescientiam
EX his quae modo dicta sunt illud etiam conseEquitur, soli Deo competere omnium futurorum praescientiam. Solus enim Deus certo & infallibiliter, cognoscit omnia quae sunt in sua vel creaturae potentia. Solus item cognoscit futura contingentia, non solum ut sunt in suis causis, sed etiam ut sunt in seipsis, quia soli Deo competit aeternitas omnia complectens, in qua proinde uno intuitu videt omnia tanquam praesentia, quaecunque in quacunque parte temporis aguntur.
Ita docet Sanct. Thomas 1. quaest. 57. articulo 3. ubi quaerit utrum angeli cognoscant futura, & 86. art. 4. ubi quaerit an intellectus noster cognoscat futura, & compendii Theol. parte 1. cap. 134
Denique ut & Scoti rationem quae potior est, subjungam, solus Deus novit omnia quae sunt in voluntate sua divina, id est, quaecunque ipse ex aeternitate decrevit in tempore operari. Solus etiam novit quos voluntatum creatarum defectus sit permissurus. His adde testimonia scripturae, quae futurorum praenotionem passim soli Deo vendicant, ut Isa. 8. Nunquid non populus a Deo suo requiret visionem? & 41. Annunciate quae ventura sunt in futurum, & sciemus quia dii estis vos, & 45. Haec dicit Dominus Deus: Quae ventura sunt interrogate me.
Quod ipsum ostendunt scripturae quae testantur angelis & hominibus multa futura esse incognita. Angeli enim de multis quae prius nesciebant, illuminationem accipiunt a Deo, Multa discunt per expe¬ rientiam, Multa per locutiones discunt ab invicem: Daniclis 8. & 10. & Zach. 2. Nulli angeli noverunt diem & horam extremi judicii Matth. 24. & Marci 13. Quin & mysterium redemptionis nostrae & vocationis gentium non statim omnes perfecte & secundum omnes circumstantias noverunt, dicente Apostolo Ephes. 3. ut innotescat principatibus & potestatibus in caelestibus, &c. De qua re plura ad distinctionem 11. libri 2.
De hominibus autem superfluum est aliquid dicecere, cum res per se clara sit, cumque dicat Ecclesiastes S. multam esse hominis afflictionem, quia ignorat praeterita, & futura nullo scire potest nuntio: & Sap9. Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Cogitationes enim mortalium timidae & incertae providentiae nostrae.
Patet igitur divinitatis esse propriam futurorum eam quam diximus cognitionem. Hoc enim etiam ethnicis atque idololatris persuasum fuit, qui de dubiis eventis non nisi eos consulere soliti fuerunt, quos vel ut Deos venerabantur, vel numine aliquo afflatos loqui putabant. Unde & eum qui futura praediceret, divinare dicebant, quasi rem facere divinam, id est, eam quae Deo sit propria. Quamobrem merito Ciceronis sententiam, qua Deo praescientiam actionum humanarum adimebat, ut impiam notavit August. lib. 5. de civitate Dei cap. 9.
On this page