Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Solvuntur ea quae contra Dei praescientiam objiciuntur

§. 5. Solvuntur ea quae contra Dei praescientiam objiciuntur.

NUnc dissolvendae sunt rationes, quae futurorum praesertim contingentium praescientiam a Deo removere videntur. Quarum haec sit.

Prima: Deo revera nihil est futurum, sed omnia sunt ei praesentia. Nam ideo tribuitur ei scientia visionis, quia omnia quaecunque aliquando existunt, sunt ejus oculis ab aeterno praesentia. Quod & Augustinus testatur lib. 2. quaest. 2. ad Simpl. & in expos. Ps. 49. & sanct. Thomas plurimis locis, quorum quaedam supra annotavimus.

Secunda: Futurorum contingentium non est determinata veritas, quare nec certa praescientia, cum oporteat certitudinem scientiae niti certitudine rer cognitae.

Tertia: Enunciationes de futuro contingenti, ut quidam volunt, neque verae sunt, neque falsae, igitur earum nulla est praescientia. Neque enim ulla potest esse scientia, nisi eorum quae vera sunt, affirmante philosopho, quod non est, sciri non posse.

Quarta: Si in Deo aliquis esset prospectus futurorum contingentium, falli posset in iis prospiciendis. Cum enim contingentium naturam, ex eo quia providentur, non amittant, possent aliter evenire quam praevisa sunt.

Ad haec ita ordine respondemus, Ad primum quidem, futura non dici Deo praesentia, quasi reipsa existant, quando a Deo cognoscuntur. Inde enim multa sequerentur absurda, scilicet omnia semper esse, & omnia esse Deo coaeterna, ut pote cognoscenti Deo ab aeterno coexistentia. Item contradictoria simul existere, & proinde propositiones contradicentes simul esse veras, & alia hujusmodi. Sed sicut homini secundum locum id praesens est quod ab homine videtur, in quocunque loco positum sit: ita Deo secundum tempus illud omne praesens est, quod aspectui divino subjicitur, in quocunque sit tempore, sive praeterio, sive praesenti, sive futuro. Hoc enim duntaxat modo Deo in sua indivisibili aeternitate constituto, omnia quae in aliqua temporis parte contingunt, praesentia dicuntur, quia Deus aeterno suo intuitu lustrat & ambit omnia, & tam clare videt, atque si jam essent praesentia; ita, ut vere respectu horum omnium Deo tribuatur intuitiva cognitio. Ex qua declaratione etiam hoc intelligitur, Deum non tantum cognoscere futura in suis causis vel rationibus, quas apud se ab aeterno praesentes habet, ut nonnulli docuerunt, sed omnia futura cognoscere secundum seipsa, perinde ut cognoscit praesentia & praeterita. Ratio, quia Deus omnes effectus, etiam quibus causas creatas praeparavit, immediate attingit sua virtute.

Ad id quod 2. & 3. loco objicitur, una est responsio, videlicet omnium contingentium, tam futurorum quam praesentium & praeteritorum apud Deum, qui in sua aeternitate omnia ut praesentia intuetur, esse veritatem determinatam, licet apud homines Deus omnia futura contingentia determinate, sicut futurorum ignaros non sit determinata. Videt enim nos videmus praesentia & meminimus praeterita.

Proinde absurda est eorum doctrina, qui dicunt enunciationes de contingentibus futuris, neque veras esse, neque falsas. Primum quia principiis dialecticis, imo primis conceptibus est contraria. Nam secundum dialecticos omnem enunciationem veram aut falsam esse necesse est. Id enim ad rationem seu definitionem enunciationis pertinet. Nititur autem huic principio: Quodlibet est, aut non est. Quod quidem principium determinate de quolibet particulari sive complexo sive incomplexo accipiendum est. Nulla igitur dari potest enunciatio, quae non determinate vera sit, aut falsa, quantumvis sit de re futura & contingenti. Deinde manifeste id ex rerum eventu probatur. Nam etiamsi nulla esset futurorum praescientia, ipse tamen rerum eventus experimento cognitus satis ostenderet, quarumcunque duarum contradicentium de futuro contingenti alteram veram fuisse, alteram falsam; non dico alterutram confuse, sed alteram determinate, licet id ante eventum latuisset. Hoc enim determinate futurum erat, quod postea videremus, velut si hodie Petrus moritur, heri determinate verum erat, etsi nobis occultum, Petrus cras morietur. Postremo, quia Deus, ut dictum est, in sua aeternitate quae tota simul existens ambit omnia, determinate videt alterum contingentium, nempe illud ipsum quod eveniet.

Quarti argumenti solutio patebit ex iis quae proxime sunt dicenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5