Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Praescientiam Dei non adferre necessitatem rebus praevisis

§. 6. Praescientiam Dei non adferre necessitatem rebus praevisis.

EX eo quod ostensum est, Dei praescientiam extenEdi etiam ad futura contingentia, satis intelligi potest, eam non adferre necessitatem eveniendi rebus praecognitis. Contingentia enim ea sunt, quae non necessario sed contingenter eveniunt. Verum quoniam jam olim nonnulli tum philosophi, tum haeretici ex certitudine praescientiae divinae statuerunt, indeclinabilem & fatalem quandam omnium futurorum eventuum necessitatem, plenius probandum nobis est, hanc inde non recte statui. Deinde ad argumenta, quae ab illis proferuntur, respondendum.

Primum igitur dici non potest praescientiam Dei imponere rebus praevisis necessitatem, quia praescientia prout est nuda rerum futurarum notitia, non est rerum causa, ut verissime ab Origene & Hieronymo locis supra citatis dictum sit; non ideo aliquid esse futurum, quia praescitum est. Non ergo praescientia facit aliquid evenire necessario. A quo enim res habet esse, ab eodem habet modum essendi, ut sit vel necessario vel contingenter.

Secundo, praescientia Dei non est necessaria, uti ostendimus ad distinctionem 35. non ergo facit res praevisas esse necessario. Quod enim non est necessarium, sed contingens tantummodo, nequit esse causa necessarii. Concludit haec ratio de necessario necessitate absoluta, de quo paulo post dicemus.

Tertio. Deus eodem intuitu aspicit futura, quo praesentia & praeterita. Atqui rerum praesentium intuitus non cogit rem esse necessario. Non enim consequens est quempiam ambulare necessario, quia ego eum ambulantem video. Sic igitur neque Deus res futuras in sua aeternitate tanquam praesentes aspiciens, necessitat eas ut fiant; sed naturali suae conditioni relinquit, ut eveniant vel necessario vel contingenter. Similiter memoria praeteritorum non adfert rebus praeteritis necessitatem: Quare nec praesentia futuris. Hujus rationis priorem partem, quae procedit ex cognitione praesentium, docte & copiose prosequitur Boetius lib. 5. cons. ph. circa finem. Posteriorem sumptam ex memoria praeteritorum nobis suppeditat August. lib. 3. de lib. arb. cap. 4.

Quarto, si praescientia Dei rebus praescitis importat necessitatem, cum & suas ipsius actiones Deus praeviderit, sequetur Deum ipsum necessario & non libere agere, quod est longe absurdissimum. Utitur hac ratione Augustinus ejusdem lib. cap. 3. Confirmatur autem, quia licet Deus sit in sua immutabili aeternitate, actiones tamen ejus ad extra, quas vere & proprie operatur, sunt in tempore.

Postremo, posita semel eventuum praecognitorum necessitate, multa alia sequentur absurda. Tolletur enim libertas arbitrii & deliberatio agendorum; & consequenter tolletur legum, exhortationum, correptionum & comminationum utilitas, studium & sollicitudo bene vivendi, & poenarum praemiorumque justitia.

His accedunt scripturae, quae cum apertissime doceant Deum esse praescium omnium futurorum ut supra ostensum est, nihilo tamen obscurius agnoscunt, imo passim inculcant rerum contingentiam & arbitrii nostri libertatem. Docent enim multa evenire in rebus, multa etiam fieri vel omitti ab hominibus, quae poterant non evenire, & non fieri vel omitti, ut Ecclesiast. 31. Qui potuit transgredi & non est trangressus, facere mala & non fecit. Matth. 26. An non possum rogare patrem, &c. 1. Thess. 2. Cum possemus vobis oneri esse, &c. Et Sap. 13. ubi docetur gentiles potuisse ex creaturis Deum agnoscere, & alia multa hujusmodi.

Hanc doctrinam multis locis tradunt patres, quorum nonnullos supra citavimus, ut S. Hieronymus super Jerem. 26. sanct. Augustinus lib. 5. de Civitate Dei, cap. 9. & 10. & lib. 14. c. penult. lib. 3. de libero arbitrio, c. 2. 3. & 4. lib. de praedestinatione Sanctorum c. 10. & tract. 53. in Joannem, Prosper lib. 2. de vocatione gentium cap. 34. Boetius lib. 5. cons. ph. prosa 3. 4. & sequentibus usque ad finem, sanctus Anselmus lib. de concordia praescientiae Dei cum libero arbitrio, & Hugo quaestione 218. super epistol. ad Roman. Quibus locis hi omnes docent ex Dei praescientia tametsi certa & infallibili, nullam consequi futurorum eventuum necessitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6