Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Distinctio triplicis necessitatis

§. 7. Distinctio triplicis necessitatis.

PRiusquam ad ea quae contra solent objici, dissolvenda veniamus, pro majori dictorum & dicendorum intelligentia, triplex distinguenda est necessitas.

Prima & perfectissima, quam absolutam vocant, qua quippiam ita est, ut non possit non esse, cujuscunque demum virtute agentis. Haec necessitas soli competit divinae naturae, propter ejus summam perfectionem, quae mutationem nullam, ac multo minus non esse vel ad non esse potentiam admittit. Est enim ens purum nulli potentialitati admixtum. Cae terae res omnes quantumcunquae perfectae ita sunt, ut possint non esse, Deo qui eas fecit, manum conservatricem, si voluerit, subtrahente, & quaecunque futura sunt, ita futura sunt, ut possint non evenire, si sic Deo visum esset. Secunda necessitas naturalis est, qua nimirum aliquid ita est, ut virtute naturalis agentis aliter se habere non possit. Quae quidem latissime patet, & per omnia rerum genera extenditur. Nam caelestia corpora & sunt necessario secundum hunc necessitatis modum, quia naturaliter incorruptibilia sunt, & necessario moventur, sic ut a motu naturaliter impediri non possint. Caetera licet non necessario existant, utpote corruptibilia, naturali tamen necessitati subjiciuntur in motibus, aliisque accidentibus & in ipsa corruptibilitate. Nam ignis necessario calidus est, & necessario urit, si adsit materia, & necessario sursum fertur remoto impedimento, denique necessario corrumpitur a fortiori agente. Bestiae quoque etsi sensuum participes, naturali necessitate feruntur in ea, quae naturae & sensibus ipsarum convenientia sunt. Quin & homines hac necessitate naturaliter impulsi, miseriam fugiunt, felicitatem appetunt. Atque haec necessitas in quibuscunque actionibus invenitur, excludit ab iis eligendi libertatem.

Tertia est necessitas quam vocant consequentiae. Haec enim non ipsarum rerum; sed cohaerentiae rerum vel propositionum inter se necessitas est, etiamsi propositiones ipsae vel contingentes sint, vel impossibiles. Id quod exemplis facile est declarare, ut si homo vel lapis currit, movetur, &c. Haec aliter vocatur necessitas ex hypothesi sive hypothetica necessitas, qua nimirum aliquid dicitur necessarium aliquo supposito¬

Igitur circa hoc triplex necessitatis genus pro praesenti instituto notandum, nec primam necessitatem oriri ex aliqua praescientia, cum nulla eam praescientia praecedat. Nihil enim Deo prius est. Nec secundam, quia licet eam antecesserit praescientia divina, non tamen illius est causa, nisi quatenus supra ostensum est, scientiam Dei esse causam rerum cognitarum. Estque idem judicium de tertio necessitatis genere. Sicut enim secundum profluit ex naturalibus rerum creatarum principiis, etiam nullo ad praescientiam Dei habito respectu; ita tertium resultat ex habitudine quadam rerum vel propositionum inter se¬

Ex quibus concludimus praescientiam Dei, quatenus nuda praescientia est, nullius necessitatis in quocunque rerum genere causam esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7