Capitulum 8
Capitulum 8
Solvuntur argumenta, quae ex praescientia colligunt eventuum necessitatem
MUlta sunt quae contra concordiam praescientiae Mdivinae & contingentiae rerum solent objici, sed quae partim distinctione necessitatis jam explicata, partim distinctione sensus divisi & compositi, quae a dialecticis petenda est, fere omnia dissolvi queant.
Cujusmodi est hoc argumentum: Si quod praevisum est, potest non evenire, falletur praescientia divina. Sed ea falli non potest, igitur quod praevisum est non potest non evenire, eveniet ergo necessario. Respondendum est enim hanc propositionem: Quod praevisum est, potest non evenire, duplicem sensum admittere, compositum & divisum; compositum quidem hunc. Simul consistunt ut sit aliquid praevisum, & tamen non eveniat. Quo sensu falsa est propositio. Divisum vero istum: Fieri potest ut hoc ( demonstrato eo quod praevisum est) non eveniat. Quo sensu vera est. Sed ex ea non sequitur falli posse praescientiam divinam, quia hoc quod demonstratum est, si non eveniat, non est praevisum.
Pari facilitate solvitur hoc argumentum: Deus hoc praevidit eventurum. Atqui impossibile est falli ejus praescientiam, ergo necessario eveniet. Si enim intelligas necessitatem consequentis non sequitur. Cum enim antecedentis prior pars non sit necessaria, non poterit ex eo colligi conclusio tanquam necessaria; vel quod eodem recidit, nunquam ex antecedente contingenti, vel in parte vel in totum, sequitur necessitas conclusionis. Quamvis enim recte sequatur, lapis movetur, ergo aliquod corpus movetur, sitque hujus argumenti fortuitum antecedens ac necessarium consequens; non tamen suam necessitatem consequens habet ab antecedente. Itaque non licebat inferre; ergo aliquod corpus necessario movetur. At si consequentiae necessitatem intelligas, bene sequitur. Est enim necessaria consequentia: Deus hoc eventurum praevidit, ergo hoc eveniet. Sed sicut antecedens est contingens; ita & consequens. Verum huic responsioni opponens se Joannes Vvicleff lib. 5. trialogi capit. 9. contendit antecedens esse necessarium, & proinde recte ex eo concludi necessitatem consequentis. Idem de antecedente sentit Caietanus & alii nonnulli doctores Catholici, nitentes authoritate S. Thomae 1. quaest. 14. art. 13. in responsione ad 2. ubi affirmat hujus conditionalis: Si Deus scivit hoc futurum esse, hoc erit, antecedens esse necessarium absolute, cum expressa reprobatione sententiae eorum qui dicunt esse contingens. Necessarium autem esse probat in argumento, tum quia est aeternum, tum quia significatur ut praeteritum. Quod idem rursus docet in 2. 2. q. 171. art. 6. ad 3. sed quicquid sit de sententia S. Tho. de qua non levis altercatio est inter ejus commentatores & sequaces; respondetur fundamentum illius opinionis de antecedente absolute necessario, istud nimirum, quia propositio de praeterito, si vera est, necessaria est, eo quod mutari jam non possit, falsum esse. Tam enim in praeteritis quam in praesentibus & futuris reperiri contingentiam fatendum est. Nam sicut in praesenti contingens aliquid dicitur, quia potest non esse, licet omne quod est, dum est, necesse sit esse, scilicet ex hypothesi, quae est necessitas consequentiae, ut ex philosopho allegat S. Thomas. Similiter in futuro, quia poterit non esse. Ita praeteritum ex eo contingens dicitur, quia potuit non esse, non autem ex eo quia nunc effici potest ut non fuerit. Est enim aestimanda necessitas & contingentia propositionum ex necessaria vel fortuita connexione rerum quae attributo, & subjecto significatur, idque secundum tempus verbo designatum. Exempli gratia: Haec est contingens, Adam peccavit, quia tunc quando peccabat, poterat non peccare. Qua ratione & haec contingens est: Deus praevidit Adam peccaturum, quia quod praevidit, potuit non praevidere. Plenius autem adhuc utriusque contingentia probatur ex eo, quia vera manebit utraque propositio, si modum ei contingenter addideris hoc modo: Adam contingenter peccavit, Deus contingenter praevidit Adam peccaturum. Est autem omnis propositio contingens, cui vere potest addi modus, contingenter. Et idem judicium de necessario, possibili & impossibili.
Neque obstat, quod dici solet, ad praeteritum non esse potentiam, & de transactis non esse deliberationem. Haec enim tantummodo significant id quod semel factum est, & in praeteritum abiit, deinceps mutari non posse, non autem neccssario tunc factum esse quum fieret. Quod sufficit ad hoc ut vere censeatur contingens.
Aliud argumentum ex secundo argumento S. Thomae acceptum verbis supra citatis tale est: Omne aeternum est necessarium, atqui praescientia Dei de hoc eventu, aeterna est, ergo necessaria, & proinde necessarius ipse eventus, quia si antecedens est necessarium, & consequens. Respondetur praescientiam Dei, quatenus essentia Dei est, & aeternam esse & necessariam; sed quatenus connotat respectum ad futura, proprie non esse aeternam, cum sit tantum ens rationis. Improprie tamen aeternam dici, quia ab aeterno fuit essentia Dei, cum hoc rationis respectu, ad rem in tempore futuram. Sed quod hoc tan¬ tummodo aeternum est non oportet esse necessarium. Sicut enim ab aeterno fuit, sic potuit ab aeterno non esse. Quomodo & si mundum fecisset Deus ab aeterno, esset quidem mundus aeternus & ab aeterno, non tamen esset necessarius absolute, quia potuisset eum Deus non producere ab aeterno.
Rursus objiciunt: Quod Deus praescivit eventurum, certo & infallibiliter eveniet; igitur eveniet necessario. Videntur enim eadem esse certum, sive infallibile & necessarium. Respondetur haec duo multum esse diversa. Certitudo enim sive infallibilitas in cognoscente est, & significat habitudinem quandam cognoscentis ad rem cognitam, ita ut circa eam non fallatur, sive res illa possit se aliter habere, sive non. Multa enim contingentia nobis certissima sunt, ac multo magis Deo. Necessitas autem in ipsis est rebus, quae aliter se habere non possunt, sive certo & infallibiliter cognoscantur, sive non; dicuntur autem necessaria cognosci fallibiliter, eo modo quo de illis est opinio, id est, assensus incertus. Itaque necessarium & infallibile respectu nostri intellectus se invicem excedunt. Nam Deo nihil fallibile est, sed omnia sunt ei certa & infallibilia.
Praeter haec objiciunt authoritatem Augustini, & Anselmi; quorum ille in expositione Psalm. 106. de quibusdam, qui ab ecclesia recesserant, dicit: Si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant; Iste vero lib. de concord. praescientiae Dei & libero arbitrio cap. 2. Ea, inquit, quae praescivit Deus, necesse est futura esse. Sed utriusque idem est intellectus. Volunt enim haec duo necessario cohaerere, scilicet Deum aliquid praescire, & hoc ipsum evenire; sicut & ista duo, Deum non praescire quippiam, & hoc idem non evenire. Quod autem de absoluta necessitate non loquantur; satis docet utriusque loci contextus, ac manifeste de posteriori constat ex scopo scriptoris ac titulo libri.
Postremo cum eadem sit ratio praescientiae & praedictionis divinae, quod ex praedictione sequatur ne)cessitas rei praedictae, nituntur probare hoc testimonio Evangelistae Joan. 12. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excoecavit oculos eorum, &c. Ad quod respondendum, primo quidem, non ipsum oraculum propheticum assignari ut causam, quare quidam credere non potuerint, sed rem praedictam, nempe coecitatem cordis eorum, ut sensus sit: Credere non poterant propter coecitatem cordis sui, quae praedicta fuerat a propheta, quomodo alibi negantur credere posse, propter affectum inanis gloriae, ut Joannis 5. Qugmodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis. Quomodo & Petrus Christum sequi nondum poterat propter infirmitatem carnis. Deinde hujusmodi sententiae non significant aliquid prorsus impossibile, sed vel impossibile ex suppositione, scilicet manente vitio quod impedit, vel absolute difficile. Nam propter magnam mentis coecitatem, qua laborabant illi, de quibus Joannes loquitur, difficillimum erat ut lumen veritatis reciperent.
On this page