Capitulum 9
Capitulum 9
Providentiam Dei non adferre necessitatem rebus
QUi hodie necessitatem omnibus eventis atque. humanis actionibus ascribunt, ut Calvinus & alii, non tam ex praescientia quam providentia Dei stabiliendam eam putant. Fatentur enim nudam praescientiam cum non sit eventuumcausa, sed tantum index & quasi praenuncia, dum futura nobis a Deo revelantur, itidem non esse causam necessitatis eorum. Caeterum providentiam Dei, quoniam simul includit efficacem Dei voluntatem respectu eorum quae evenient, ut causam esse constat eventuum, ita contendunt necessitatem iisdem importare. Catholici vero non magis providentiam Deiquam praescientiam esse docent causam necessitatis eorum, ita ut ex eo ipso quo quid provisum ac dispositum, seu praeordinatum est a Deo, consequens sit illud necessario eventurum. Quod ut intelligatur, considerandum est Deum quidem voluntate ac providentia sua res universas etiam in particulari facere & administrare; quemadmodum ad distinctionem proxime sequentem plenius ostendetur; sed secundum naturas rebus fingulis inditas in prima creatione. Quasdam enim res sic instituit, ut libere agant, & hac libertate salva eas administrat, dum in eis operatur ipsas etiam liberas actiones, ut in homine & angelo. Rursum quibusdam effectis praeordinavit causas neccssarias, aliis vero non necessarias, sed contingentes in ordine ad ea quorum sunt causae; ita nimirum ut virtute ereata possint ab illis producendis impediri. Unde consequitur, ut quaedam neceslario, quaedam contingenter eveniant. Quamquam & ipsas secundum naturam necessarias causas noluit Deus subtractas esse suae potentiae, quo minus & cas possit, si velit, a producendis suis effectibus impedire.
Igitur Dei providentia adeo non tollit effectuum suorum contingentiam, ut etiam in quibusdam eam statuat, iis vidclicet omnibus, quibus provisae sunt causae non necessariae, sed impedibiles, secundum naturam. Nam ut testatur Dionysius cap. 4. de div. nominibus, corrumpere naturam non est divinae providentiae.
Hanc vero Catholicam doctrinam plane simul ac breviter exposuit sanctus Augustinus lib. 7. de civit. Dei, capit. 30. his verbis: "Sic Deus administrat omnia quae creavit, ut etiam ipsa proprios exercere & agere motus sinat", id est; ut secundas causas ab agendo non impediat, neque proprium ac naturalem modum agendi earum tollat, sed magis in eis secundum ipsarum naturas, quas eis attribuit, operetur. Atque hoc est quod dicit S. Thomas 2. 2. quaest. 52. art. 1. & aliis locis, Deum movere unumquodque l secundum modum ejus quod movetur.
Ex quibus concludi potest non minus hominem in suis actionibus liberum esse, aliosque eventus esse contingentes posita Dei providentia, quam si fingamus eam abesse. Siquidem providentia teste Dionysio naturae rerum est conservatrix, & secundum Augustinum non impedit, quo minus res proprios motus exerceant.
His addi possunt duae rationes cum praescientia communes, prior haec: Deus non tantum quod nos facturi sumus providet ac praeordinat, verum etiam quid ipse facturus sit. Atqui seipsum per suam providentiam non impedit, quo minus suas actiones libere exerceat, possitque non agere; quare nec humanis actionibus nec ullis aliis eventibus, quibus causas non necessarias praepara vit, per eandem providentiam adfert necessitatem.
Posterior ista: Deus non necessario disponit ac providet de rebus, igitur nec res quarum est dispositio ac providentia, necessitate eveniunt. Quod intellige, quantum est ex generali ratione providentiae, quae non hoc exigit, ut si quid a Deo provisum sit, eveniat necessario. Nam ea quibus Deus providit causas necessarias, evenient necessario; non quia provisa, sed quia provisa tali modo, id est, per tales causas eventura.
Tradit hanc doctrinam & docte explicat S. Thomas variis locis ut 1. quaest. 22. art. 4. & q. 19. art. 8. in quem locum videatur doctus ac solidus Commentarius Dominici Bannes. Item de veritate quaestione quinta, art. 5. lib. 3. contra gentes c. 69. 70. 71. 73. 93. & 94. quodlib. 10. art. 4. In compendio Theol. cap. 141. & 142. opusc. 15. cap. 15. & super 39. distinctionem quaest. 2. art. 2.
Porro contrariam sententiam ab haeretico Joanne Vvicleff assertam damnavit Constantiense concilium I sess. 8. art. 27. qui sic habebat: "Omnia de necessitate absoluta eveniunt". Hoc autem ille asserebat, tum propter infaillibilem Dei praescientiam ut supra indicavimus, tum vero maxime propter inevitabilem Dei providentiam. Eadem fuit Stoicorum opinio, quam refellit sanctus August. lib. quinto de civitate Dei, cap. 9. 10. & 11. Plura de hac re sequentem distinctionem, ubi docetur actus humanos subjectos esse providentiae Dei. Nunc ad ea quae solent objici respondeamus.
On this page