Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Respondetur ad argumenta in contrarium

§. 10. Respondetur ad argumenta in contrarium.

PRimum argumentum quo necessitatem rerum ex Dei providentia concludere conantur adversarii, supra indicatum est, ex eo sumptum quod providentia sit causa rerum, & quidem talis causa, qua posita neccssario sequatur effectus. Unde consequi videtur effectus ipsos esse necessarios, utpote causam habentes necessariam, id est, quae ab effectu producendo nulla vi creata impediri possit.

Secundum a Joanne Vvicleff jam olim Catholicis oppositum, tale est: Creatura non potest impedire aeternam Dei determinationem, juxta illud: Voluntati ejus quis resistet? ergo necessario fit quod Deus ab aeterno decrevit, ac determinavit in tempore fieri. Quod enim impediri non potest, id necessario fieri dicimus.

Tertium. Aeternum Dei decretum immutabile est. Neque enim ipse Deus absolutum decretum suum revocare aut mutare potest; tantum abest, ut creatura possit illud intervertere; eveniet ergo res decreta necessario.

Quartum. Quae semper eodem modo fiunt, necessario fiunt, teste philosopho phys. 2. Hinc enim docemur solem necessario moveri ex oriente in occidentem, quia sic semper movetur; atqui tales sunt omnes eventus respectu providentiae divinae. Semper ergo fiunt necessario.

Quintum; Fatum quale vel a Stoicis vel a Genethliacis ponebatur, tollebat rerum contingentiam & enim providentiam Dei sequuntur eventus provisis; actionum humanarum libertatem, ergo & divina providentia utramque tollit. Videtur enim eadem ratio, quia utrobique similis atque ejusdem generis sequitur necessitas. Sicut enim secundum illos posito certo motu, vel aspectu astrorum, necessario sequitur hoc aut illud eventurum, a voluntate hominis, vel ab aliis causis: ita posita Dei providentia necessario sequitur ea omnia; vel ab homine agenda, vel aliter eventura, quaecunque Deus per tales causas futura providerit.

Sextum: Boetius lib. 4. cons. ph. prosa 6. dicit quod fatum ab immobilibus providentiae proficiscens exordiis, actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione astringit. Non possunt ergo causae rerum divinitus provisae impediri & proinde respectu effectuum sunt necessariae: Quare & ipsi effectus necessarii.

Postremo adferuntur ex S. Augustino tres loci. Primus est Ench. 103. ubi sic ait? Rogandus est Deus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. Secundus lib. 6. de Genes. ad lit. cap. 15. ubi voluntatem creatoris dicit esse rerum necessitatem. Tertius lib. 26. contra Faustum cap. 4. ubi dicitur. Quod Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Ex quo consequens est, quod Dei voluntas habet, non posse non fieri, & proinde fieri necessario.

Et haec quidem generaliter objiciuntur contra concordiam providentiae divinae & contingentiae rerum. Nam de divina praedestinatione ac reprobatione. quomodo per eas actionum nostrarum libertas & contingentia non tollatur, infra explicabitur ad dist. 40.

Ad primum igitur argumentum respondetur, imprimis non posse ex eo colligi absolutam & omni¬ modam necessitatem eventuum, eo quod causa ipsa, scilicet Dei providentia non sit illo modo necessaria, ut supra diximus. Sicut enim potuit Deus non praescire, sic potuit non praeordinare. Deinde plenius respondetur illos eventus dici necessarios ea necessitate quae contingentiae eorumdem opponitur, quibus Deus praeparavit causas proximas necessarias in ordine ad ipsos effectus, ita nimirum ut ab iis producendis naturaliter impediri non possint. Illos autem contingentes quibus praeparavit causas contingentes, id est, defectibiles atque impedibiles. Quamvis igitur providentia divina sit causa necessaria, in quantum caposita necessario sequitur effectus, non tamen effectus simpliciter est necessarius, si providentia Dei hoc habet, ut producatur per causas secundas contingentes & impedibiles. Dico secundas; nam prima causa non potest impediri.

Sed objicies: Causae secundae non possunt effectibus suis adimere necessitatem, quam sine illis haberent: Atqui si Deus effectus hujusmodi produceret immediate absque causis secundis, non essent effectus contingentes, sed necessarii. Nullus enim effectus cujus Deus solus est causa, potest esse contingens; ergo & quando producuntur mediantibus causis secundis, licet defectibilibus, necessarii sunt, non contingentes. Respondeo negatione majoris. Effectus enim alioqui necessarii fiunt contingentes, ex eo quod causae illis dantur impedibiles, sicut actiones alioqui necessariae, ex eo sunt liberae, quod fiant per electionem. Unde fatendum est effectum, quia necessarius esset in ratione effectus, si a solo Deo produceretur, contingentem esse per hoc quod ad eum producendum prima causa etiam adhibeat secundam causam defectibilem.

At dices: Quicquid potest facere Deus cum causa secunda, potest facere se solo, ut loquuntur. Si ergo producit effectus contingentes per causas secundas, poterit eos producere solus. Hoc autem non potest, ut dictum est; ergo nec illud. Respondetur majorem eum hac limitatione intelligendam esse, nisi talis sit effectus, qui in plena sui ratione includat ordinem ad causam aliquam secundam, cujusmodi sunt effectus, ambulare, loqui, sedere: Sic igitur effectus contingens, ut talis, ordinem dicit ad causam defectibilem; ac proinde ut talis, a solo Deo produci non potest; tametsi idem effectus, quoad supstantiam, posset a solo Deo produci. Quo casu jam non contingens erit effectus, sed necessarius in quantum procedit a causa non impedibili.

Secundum argumentum non aliud concludit quam necessitatem consequentiae. Sequitur enim necessario, rem fore in tempore, si Deus eam fore praedeterminavit ab aeterno. At neque ex eo quod potest res non esse, sequitur, impediri posse aeternum Dei decretum; sed tantum sequitur, Deum potuisse non decernere hanc rem futuram, licet cumejus decreto non consistat ut res non fiat. Sunt enim haec duo incompossibilia, Deum decrevisse ut hoc eveniat, & hoc non evenire; singula tamen possibilia ut in multis accidit contradicentibus. Adde quod hoc argumentum non magis increatura, quam in creatore necessitatem agendi convincit, cum nec Deus ipse suum possit impedire aut immutare propositum, quem tamen fatendum est omnia liberrime agere, quia quicquid agit, ita ab aeterno proposuit, ut potuerit non proponere. Imo vero ut magis proprie loquamur, ipsum Dei propositum nunquam transit in praeteritum; sed consistit in uno stabili & immutabili nunc aeternitatis. Unde non minus libere agit, quod ab aeterno decrevit, quam si nunc primum facere aliquid constitueret.

Atque hinc patet solutio tertii argumenti, quod sumptum erat ex immutabilitate decreti divini. Haec enim sicut libertati voluntatis divinae non praejudi¬ cat; ita nec tollit in creaturis eventuum contingen¬

tiam. Libertas enim non in eo consistit, quod mutari possit decretum, sed quod possit aut potuerit a voluntate non statui, sicut explicatum est plenius ad distinctionem 8.

Ad quartum responsio patet ex iis quae de primo argumento dicta sunt. Quae enim posita Dei providentia tanquam prima causa necessario eveniunt, necessitate consequentiae eandem contingentiam accipiunt a causis secundis si sint impedibiles, ut jam diximus. Divisio autem philosophi debet accipi de effectibus relatis ad causas secundas.

Ad quintum respondetur, fatum ut a gentilibus positum est, merito reprobari; primum quidem, quia voluntatem & animum hominis subjiciebat corporibus caelestibus, id est, rebus ignobilioribus, cum mens hominis sit immaterialis, haec autem materialia & in usum ac ministerium hominis tanquam creaturae praestantioris creata, quemadmodum Moyses testatur Deuteronomii 4. Unde sanctus Gregorius homil. 10. super Evangelia: Absit, inquit, a fidelium cordibus, ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc conditor, qui creavit, administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae prepter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo prohibetur. Dende quia corpora caelestia non libere, sed necessitate moventur, & ita voluntas hominum illis subjecta non libere sed necessitate moveretur. Deus autem liberrime ab aeterno praeordinavit, & in tempore movet hominum voluntates. Non tamen hoc sufficit ut homo agat libere, quia sic etiam caetera omnia agentia libere agerent; Deo videlicet omnia liberrime movente. Sed praetere a dicendum quod Deus hominis voluntatem sic movet, ut libere, id est, per electionem operetur. Nam Deus in rebus creatis operatur secundum certos quosdam gradus ipsorum naturae proprios. Facit enim lapidem moveri mere naturaliter sine ulla cognitione: Bestias autem facit moveri ad cibum per sensum & appetitum sensitivum, hominem vero facit moveri ad sua opera per judicium rationis, per quod nimirum homo etiam a seipso moveatur, liberam habens actuum suorum electionem. Ex quibus patet non esse eandem rationem fati ab ethnicis positi, & providentiae divinae quoad effectuum necessitatem aut contingentiam, cujus pars quaedam est humanarum actionum libertas.

Ad sextum respondet sanctus Thomas, indissolubilitatem illam & immutabilitatem de qua Boetius, pertinere ad certitudinem providentiae, quae non deficit a suo effectu, neque a modo eveniendi quem providit, non autem ad necessitatem ipsorum effectuum.

Ad ea denique quae ex Augustino objiciuntur, facilis est responsio. Dicendum est enim omnibus iis locis S. Augustinum loquide necessitate consequentiae. Quin & prima sententia manifeste repugnat adversariis. Sienim rogandus est Deus ut velit, quemadmodum ait S. Augustinus, potest ergo Deus non velle, potestque res ipsa quam petimus, non fieri, quia frustra rogatur Deus ut velit aut faciat, quod necessario sit eventurum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10