Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Scientiam Dei immutabilem esse

IN DISTINCTIONEM TRICESIMAMNONAM. §. 1. Scientiam Dei immutabilem esse.

SCIENTIA Dei duobus modis considerata prorsus immutabilis est. Primum si consideretur ut est Dres eadem cum essentia Dei. Quam quidem immutabilem esse constat. Et hoc modo scientiam Dei invariabilem docet S. Aug. lib. de trin. c. 13. & 14. Eodemque argumento ad id probandum utitur sanctus Thomas I. quaest. 14. art. 15. Secundo si consideretur secundum propriam scientiae rationem, qua nimirum respicit eas res, quae sciuntur quocunque modo. Cum enim scientiae Dei omnia prorsus subjecta sint, quae in cogitationem mentis divinae cadere possunt, id est, quibus non repugnat sciri seu cognosci, ea autem sint non modo possibilia, sed & quaecunque fieri non possunt, etiam infinita, quorum nihil eidem scientiae divinae subtrahi potest. Patet hoc etiam modo immutabilem esse scientiam Dei, quae proinde nec minui possit, nec augeri, & neque plura neque pauciora cognoscibilia complecti. Est enim scientia Der non aliud quam simplex quaedam omnium cognoscitiva comprehensio. Neque enim vel ratiocinando, vel enunciando cognoscit Deus, quemadmodum creatu rae rationales. Nam prior ille modus arguit processum quemdam ab ignorantia ad scientiam, vel certe ab imperfecta scientia ad perfectam; posterior vero compositionem quandam in intelligente requirit, ex subjecto, praedicato & copula. Quae compositio in ipsis rebus non est. Horum autem utrumque longissime abest a mente divina, quae cum perfectissimam omnium scientiam habeat ab aeterno, non procedit ex cognitis ad incognita, neque ex imperfecta cognitione ad perfectam, & cum omnia cognoscat per simplicem intuitum suae essentiae, non intelligit per modum enunciationis, scilicet compon endo & dividendoQuare & ipsas enunciationes, sive res enunciabiles, non per enunciationes, sed uno si mplicissimo conceptu cognoscit. Ita docet sanctus Plugust. lib. supra dicto cap. 12. dicens, Deum non pparticulatim vel sigillatim omnia videre, velut alteri iante conceptu hinc illuc inde huc, sed omnia videre simul. Plenius autem docet hoc ipsum sanctus Thomais 1. quaest. 14. art. 7. & 14. Quomodo autem etiam angelorum cognitio licet longe inferior divina, tam en sine discursu, compositione & divisione fiat, tradit idem author 1. q 58. art. 3. & 4.

Verum adversus dicta objiciiet aliquis. Plura possunt esse vera quam sunt; ergo plura sciri possunt a Deo quam sciuntur, quandoqeuidem scientia non est nisi verorum, & proprium in tellectus objectum est verum, sicut voluntatiobonu m. Respondet sanctus Thomas I. quaest. 14. art. 9. ad primum, etiam ea quae falsa sunt, esse aliquo modo verra. Nam, inquit, ea quae non sunt actu, habent veritatem secundum quod sunt in potentia. Verum est enim ea esse in potentia & sic sciuntur a Deo. Dicuritur autem esse in potentia, secundum eundem doctorem in corpore ejusdem articuli, quae sunt in potent:ia vel ipsius Dei vel creaturae, sive in potentia activa, sive in passiva, sive in potentia opinandi, vel imiaginandi vel quocunque modo significandi, &c.

Hoc igitur modo manifestum est etiam falsa & impossibilia, esse in potentia & proinde veritatem sicut & entitatem aliquo modo habere. Convertuntur enim ens & verum. Sciendum tamen est illam sententiam Philosophi: Quod non est, sciri non potest, ex qua sumptum est vulgare axioma, scientiam non esse nisi veri, dictam esse de scientia proprie dicta, quae tantum est necessariorum, non autem de scientia simplicis intelligentiae, de qua hic disputatur, quae se ad omnia intelligibilia extendit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1