Capitulum 2
Capitulum 2
Scientia visionis in Deo, utrum mutabilis
DE scientia Dei, quae respicit creaturas, id est, res Daliquando existentes, vel earum defectus, quam scientiam visionis appellari supra diximus ad dist. 35. paulo aliter loquendum, quam de scientia Dei in genere. Dehac enim fatendum est posse Deum scire plura vel pauciora quam sciat, quomodo recte fatemum ipsum plura vel pauciora facere posse quam faciat. Et similiter de eadem loquendo, fatendum est, Deum aliquid scire posse, quod nec scit, nec scivit, nec sciet unquam. Quae omnia in sensu diviso intelligenda sunt. Non enim fieri potest, ut quod modo cognoscit scientia visionis, postea incipiat non scire, vel contra; sed potuit ab aeterno non scire, quod nunc scit ab aeterno; quia potuit ab aeterno velle facere aliquid, quod nunc ab aeterno facere noluit, referendo illud ab aeterno, ad velle & nolle.
Porro ex eo consequens non est, scientiam visionis in Deo augeri posse vel minui, vel omnino mutari. Hujusmodi enim sermo, in quo ponitur augeri, minui, mutari, semper involvit sensum compositum, eoque in re proposita falsum. Nam cum dicis scientiam Dei augeri, vel minui, vel mutari posse, sensum hunc efficis: Deum quaedam scire ab aeterno, quibus postea quaedam addi possint aut detrahi, aut quorum in locum aliam succedere, sic nimirum ut plura vel pauciora sciat postea, quam prius aut omnino quaedam sciat postea, quae non prius, aut contra. Unde sequeretur fieri posse, ut incipiat aliquando Deus scire quod non sciebat, vel non scire quod sciebat. Hoc autem absurdum est, & pugnans cum aeterno Dei decreto de rebus in tempore producendis. Quare certissime tenendum est, scientiam Dei, etiam hoc modo acceptam esse invariabilem.
On this page