Capitulum 3
Capitulum 3
Scientia Dei circa propositiones, quatenus variari possit
OMni quidem scientiae Dei convenit non posse, mutari. Nam & scientia vilionis, ut modo dictum est, tametsi ad plura vel pauciora possit extendi, mutationem tamen non recipit; quia non potest modo plura, modo pauciora complecti, licet ab aeterno vel plura, vel pauciora complecti potuerit, quam nunc complectatur. Sed ea res non magis arguit mutabilitatem scientiae Dei quam voluntatis, qua ab aeterno potuit alia velle, quam quae nunc velit,
Caeterum potest scientia Dei referri etiam ad enuntiationes, seu propositiones, vel quod eodem recidit ad enuntiabilia, sive enunciata, id est, ad res quatenus enuntiationibus significantur. De qua re etsi Magister agat dist. 41. commodius tamen ea disputatio ad hunc locum revocatur.
De hac igitur scientia Dei, quamvis & ipsa sine dubio sit in se invariabilis, varie tamen loqui nos oportet, prout variantur propositiones secundum tempora. Cum enim nullam propositionem scire quis dicatur, hoc sciendi modo, nisi veram, eademque propositio propter mutationem rerum ac temporum, modo vera sit, modo falsa, consequens erit Deum
nunc scire propositionem aliquam, quam postea nesciat & contra. Quod per singulas temporum differentias facile est declarare. Nam propositionem veram de praeterito ut Christus natus est, ante bis mille annos non sciebat, sed Christo nato scire coepit, eamdem tamen nunquam scire desinet, sicut nec ullam aliam quae sit praeteriti temporis, quia propositio de praeterito vera, semper erit vera. Quod intellige de praeterito in genero. Nam si certum tempus designet, ut herinatus est Christus, scire eam desiit, & de futuro similiter, ut post biduum pascha fiet, Rursum propositionem de futuro veram, ut omnes resurgemus, scivit quidem ab aeterno, nec fieri potest ut talem aliquando incipiat scire, quia propositio de futuro vera semper fuit vera loquendo similiter de futuro in genere. Sed eam aliquando scire desinet, nempe post resurrectionem factam, quia tunc vera esse desinet ipsa propositio. Denique propositionem de praesenti veram scit tantisper dum ea vera manet, veluc istam: Ecclesia militat. Ac talem incipit aliquando scire, & aliquando scire desinit, nisi forte veritas propositionis sit perpetua, vel simpliciter; ut Deus est omnipotens, vel in futurum, ut angeli sunt beati.
Porro omnis haec loquendi varietas non inde nascitur, quod circa Dei scientiam accidat aliqua mutatio, sed quia mutantur res subjectae. Unde necesse est & ipsas mutari propositiones, quibus utimur de rebus loquentes, scilicet, ut nobis significent quid, cuique, secundum quamlibet temporis differentiam conveniat, vel non conveniat. Manifestum est autem rebus mutatis, non necessario scientiam mutari, ne creatam quidem, nisi quid aliud concurrat velut compositio & divisio, aut certitudo major per experientiam rei praesentis accepta; Quae in Deo locum non habent. Sicut ergo scientia medici invariata permanet, dum eidem homini ob variam ejus affectionem, modo haec pharmaca, modo alia diversa praescribit: Et quod ad rem praesentem magis pertinet, sicut eadem est fides nostra cum fide antiquorum, qui Christum antecesserunt, licet illi Christum nasciturum crederent, nos natum credamus, quemadmodum docetur ad distinctionem 23. libri tertii, ita eadem & in variata manet Dei scientia, qua rem quampiam eandem, velut Christi nativitatem olim praescivit futuram, nunc cognoscit praeteritam; licet propter temporis lapsum, in quo res illa facta est, aliis atque aliis propositionibus eam enunciemus. Denique sicut ipse Deus absque mutatione voluntatis suae multa operatur in tempore, qua prius non operabatur, & a quibus operandis postea cessat, quia non in voluntate Dei, quae perpetua & constans est, sed in rebus ipsis accidit omnis illa mutatio procedens a prima causa immutabili, sic & sine mutatione suae scientiae, proptersolam mutationem in rebus factam, quasdam propositiones nunc scire dicitur, nunc non scire, secundum quod sciri dicitur propositio quae vera est, non sciri, quae falsa est. Quae res clarior evadet, si cogitemus Deum in sua aeternitate scire omnem rerum & propositionum varietatem quae in tempore contingit. Quae Dei scientia, ficut non variatur ex hoc quod sciat unam & eandem rem quandoque esse & quandoque non esse, ita variatur ex eo quod sciat aliquod enunciabile quandoque esse verum & quandoque falsum; quemadmodum docte explicat S. Thomas 1. quaest. 14. art. 15. ad tertium. Disserit autem de hac re sanctus Augustinus epist. 5. ad Marcellinum.
Faciunt praeterea ad hujus doctrinae explicationem, quae circa distinctionem octavam dicta sunt de immutabilitate naturae & voluntatis divinae, ubi inter caetera responsum est argumento cujusdam Theophronii qui Deum mutabilem arguebat, ex eo quod eadem modo futura praesciat, modo praesentia videat, modo praeterita recordetur.
On this page