Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Providentia Dei quae sit, et qui actus eam exequentes

§. 4. Providentia Dei quae sit, & qui actus eam exequentes.

PRovidentiam Dei recte sanctus Thomas 1. quaest. 22. art. 1. definit praeexistentem in mente divina rationem ordinis rerum in finem, id est, notitiam Dei practicam, qua ab aeterno praeordinavit & in tempore dirigit unamquamque rem in finem suum, ac praecipue in finem ultimum. Hinc igitur patet providentiam quidem Dei ab aeterno esse, sed ejus executionem, quae potissimum in gubernatione rerum consistit, in tempore fieri.

Patet etiam potentiam Dei esse rerum causam, cum sit scientia quaedam practica.

Jam si quaeratur, qui sunt actus quibus Deus providentiam exequitur. Dicendum est primo omnium huc spectare opus creationis rerum. Universa enim propter semetipsum operatus est Dominus, inquit Sapiens, Proverb. 16. & Moyses Deuter. 26. testatur Deum cunctas gentes creasse in laudem & nomen & gloriam suam. Res igitur ipsa creatione ordinantur in finem suum ultimum.

Nec obstat quod creatio non sit actus gubernationis, sed ab ea praesupponatur. Nam ad plura se extendit providentia, quam gubernatio.

Secundo pertinet huc conservatio rerum. Sunt enim ejusdem rationis creatio & conservatio; quippe cum conservatio non aliud sit, quam creatio quaedam continua. Quod autem divinae gubernationis, ac proinde providentiae effectus sit rerum conservatio, docet ac supponit S. Thomas I. quaest. 104. cujus titulus est, De effectibus divinae gubernationis in speciali, ubi praecipue agit de rerum conservatione.

Tertio providentiae divinae effectus est idemque praecipuus, rebus existentibus media ad fines in quos diriguntur, & maxime ad finem ultimum conducentia subministrare.

Postremo quamvis a quibusdam dubitetur, utrum etiam ad providentiam divinam pertineat res ipsas in fines suos, adeoque in finem ultimum perducere, ac nonnulli existiment id a ratione providentiae extraneum esse, propterea quod providentia tantum sit ratio ordinis mediorum ad finem, non autem ratio consecutionis ipsius finis; verior tamen opinio est in ratione providentiae Deo attributae, hoc etiam contineri, ut per eam res ad finem suum perducatur. Nam providentia divina perfecta est & efficax, nec ulla ex parte frustrabilis, & proinde ita rebus media subministrat ad finem ordinata, ut etiam per eadem media illas efficaciter ad finem perducat. Unde orat Ecclesia: Deus cujus providentia in sui dispositione non fallitur, &c. Haec ipsius Sancti Thomae sententia est supra dictae quaestionis 22. articul. 2. ad primum, & expressius articul. 4. ad primum, secundum & tertium, & quaest. 23. artic. 6. ubi ipsos eventus provisos, id est, consecutionem finis, eamque certam & infaillibilem facit esse effectus providentiae Dei. Quod idem docet libro 3. contra gentes capite 94. Ex quibus locis intelligitur eum retractasse quod his contrarium dixerat, quaestione 6. de veritate articulo 1. quemadmodum Cajetanus observavit.

Nec repugnat definitio providentiae, qua dicitur esse ratio mediorum ordinandorum in finem, quasi consecutio finis huc non pertineat, sed sola mediorum in finem ordinatio. Nam ipsa etiam finis consecutio ordinatur ad ultimum finem, id est, divinam bonitatem. Quamquam fatendum est providentiam consideratam ut est in homine, utpote defectibilem atque frustrabilem; & proinde imperfectam, saepe consistere sine consecutione finis intenti a providente, sufficit enimad hujusmodi providentiam, ut provideantur & adhibeantur media quae judicio prudentis apta sint & sufficientia ad finem consequendum, etiamsi finis non sequatur. Cogitationes enim mortalium timidae sunt & incertae providentiae nostrae, Sapientiae capite nono.

Sed dicet aliquis: Providentia Dei respicit etiam reprobos in ordine ad ultimum finem, quem tamen illi non assequuntur; ergo providentiae Dei effectus non est ultimi finis assecutio. Nam alioqui sequeretur illam in multis frustrari, & proinde imperfectam esse, quod est absurdum. Respondetur, in Deo non esse rationem ordinis reproborum in beatitudinem tar quam ultimum finem; sed electorum tantummodo. Est autem providentia Dei circa reprobos, qua ordinanturad aliud bonum, tanquam finem ultimum scilicet ad manifestationem justitiae divinae, quemadmodum docet Apostolus Roman. 9. Et hic finis a Deo praeordinatus infaillibiliter evenit. Estque simile judicium de aliis quibuscunque rebus fines suos, ad quos ab agente particulari diriguntur, non assequentibus. Semper enim illud evenit, quod Deus tanquam universalis omnium provisor eventurum ordinavit atque intendit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4