Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Omnia subjecta esse providentiae divinae

§. 5. Omnia subjecta esse providentiae divinae.

DE providentia Dei, quonam usque extendatur, Dvariae fuerunt antiquorum opiniones. Quidam prorsus eam sustulerunt, negantes mundum aut quicquam eorum quae in mundo sunt, Deo esse curae, ut Democritus, Epicurus, & Epicuraei omnes, ac nominatim Lucretius lib. 6. de rerum natura, & Plinius lib. 2. naturalis histor. cap. 7. & in universum omnes Athei, qui dixerunt in cordibus suis; Non est Deus: Vix enim consistunt, ut quis Deum esse credat, & mundi providentiam ei adimat. Unde iisdem impiis hae voces tribuuntur in Psalmis: Si est scientia in excelso, non requiret. Itaque haec opinio non modo Christianam, sed simpliciter omnem religionem evertit.

Alii providentiam Dei circa caelestia & incorruptibilia agnoscentes, ea quae in hoc mundo inferiori geruntur, tanquam fortuita & casualia, illi subtraxerunt, quorum de Deo vox est. Job. 22. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, & circa cardines caeli perambulat. Contra quos dicitur Ecclesiastae 5. Ne dicas coram Angelo, non est providentia, scilicet rerum quae hic geruntur. De his S. Augustinus lib. 5. de Genes. ad lit. cap. 21.

Alii vero providentiam Dei respectu actuum liberi arbitrii sustulerunt, existimantes actuum nostrorum libertatem, seu voluntatis ad opposita indifferentiam, cum providentia Dei, quam certam & infallibilem esse oportet, haud consistere. Sic inter alios opinatus est Cicero, teste S. Augustino lib. 5. de Civitate Dei cap. 9. Lanctantio lib. 2. c. 3. dicente Ciceronem putasse nihil esse colendum, quia dii humana non curant, & cap. 8. eum negasse quod divina providentia factus sit mundus. Adversus hujusmodi errores statuendum est, & certa fide tenendum in Deo esse providentiam omnium omnino rerum, tam singularium quam universalium; tam corruptibilium & contingentium, seu fortuitarum, quam incorruptibilium ac necessariarum; tam rerum vilium atque infirmarum, quam earum quae praestantiorem sortita sunt naturam: Denique formarum, actionum, motionum omnium, item locorum, temporum.

Quam doctrinam scriptura sacra passim nobis inculcat, ut Sapient. 7. ubi inter epitheta spiritus divini ponitur, quodfit omnia prospiciens, & cap. 8. ubi de Sapientia Dei dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Et cap. I1. Qugmodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses Rursum cap. 6. & 12. dicitur de Deo quod sit ei cura de omnibus. Quae cura non aliud est quam providentia. Sed & cap. 14. quamvis in Bibliis castigatis tantum legantur haec verba: Tua autem pater providentia gubernat: Non autem, ut plerique addendo citant, ab initio cuncta gubernat. Sensum tamen universalem postulat dictio Graeca, διακυβερνα, quae significat passim, quaquaversum, & per omnia gubernare. Item Psalm. 118. Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi, id est, omnia tanquam Dominus omnium gubernas ac moderaris. Et Christus Joann. 5. Pater meus usque modo operatur & ego operor.

Deinde huc pertinent scripturae quae ad singula descendunt, ut Psal. 32. De caelo respexit Dominus: Vidit omnes filios hominum. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum, Psal. 103. Omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore, &c. 144. Oculi omnium in te sperant, & tu das illis escam in tempore oportuno, 146. Qui dat jumentis escam ipsorum & pullis corvorum invocantibus eum. Et multa alia hujusmodi. Unde Christus Matth. 6. & 10. & Lucae 12. ita commendat nobis Dei providentiam. ut doceat nec volatilia caeli, nec hortorum lilia, nec foenum agri, nec pilos capitis exemptos esse a cura & providentia Dei, adeo ut nec unum eorum cadat aut pereat sine voluntate patris. Ad hoc autem significandum Exodi 26. 27. & sequentibus ita describi voluit spiritus divinus tabernaculum & partes ejus, ut ne quidem minutissima, quae alioqui commemoratione indigna videri poterant, omitterentur. Tale etiam est quod de cane Tobiam juniorem secuto, quodque in Gen. Numeris, Josue, Paralipomenis, Esdra iegimus tot nomina personarum, familiarum urbium, aliorumque locorum, quae omnia tametsi minuta & ad historiam non necessaria, Spiritus sanctus particulatim scribenda dictavit & scribi voluit, ut ostenderet de rebus omnibus etiam minutissimis in particulari sibi curam esse. Unde & particulariter dicit Propheta. Psalm. 39. Dominus sollicitus est mei: & Apostolus Galat. 2. Qui dilexit me & tradidit semetipsum pro me.

Huc item referendae sunt scripturae, quae Deo omnium rerum, actionum, motuum efficientiam tribuunt, ut 1. Corinth. 12. Qui operatur omnia in nobis. Roman. 1I. Ex ipso, per ipsum, in ipso sunt omnia. Actor. 17. In ipso vivimus, movemur & sumus: Et paulo superius: Cum ipse det omnibus vitam & inspirationem & omnia. Sapient. 14. Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti, ubi pro iisdem habet Sapiens ea quae sunt, & ea quae Deus fecit. Cum igitur Deus in tempore nihil agat, quod non ab aeterno decrevit agendum, & sic agendum decreverit sicut agit, id est, unumquodque in particulari. Unde 1. Corinth. 15. dicitur Deus ei quod e semine nascitur, dare corpus sicut voluit, id est, sicut ab aeterno disposuit (nam, voluit, non, vult, habent Graeca, & Missalia Latina) cumque agat omnia ob finem: Universa enim propter semetipsum operatus est Dominus, Proverb. 16. plane consequens est omnium quae sunt & fiunt in mundo, esse ab aeterno rationem in Deo, qua in suos fines ordinentur. Haec autem providentia est. Sunt igitur omnia etiam in particulari subjecta divinae providentiae.

Quam doctrinam, ut certam & indubitabilem Sancti Patres constanter tenuerunt, ut sanctus Dionysius lib. de divinis nominibus cap. 5. ubi multipliciter divinam circa res omnes providentiam commendat. Quod & facit Origenes hom. 3. super Gen& sanctus Ambrosius lib. 1. offic. c. 13. 14. & 15. & Joan. Chrysostomus in lib. de providentia & hom. 9. & 10. ad populum Ant. Sanctus Hieronymus quoque exponens illud Matth. 10. Nonne duo passeres &c. hunc ejus loci sensum reddit. Si parva animalia & vilia absque Deo authore non decidunt, & in omnibus est providentia, & quae in his peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt, vos qui aeterni estis, non debetis timere, quod absque Dei vivatis providentia. Et scribens super illud Jerem. 32. Ego Dominus Deus universae carnis. Nequaquam, inquit, cunctarum gentium, nec populi Israel, aut certe, ut de sanctis crebro dicere solet, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus facob, sed Deus, dixit, universae carnis; ut & rationa lia & bruta animantia ipse fecisse credatur. Sunt enim qui providentiam creatoris usque ad rationalia confiteantur, bruta autem fortuitis casibus asserant, vel perire, vel vivere, Propheticusque sermo declarat nihil esse quod fugiat providentiam & scientiam Dei, quia alia propter se, alia in usum hominum sunt creata. Qui etiam in vita B. Pauli Antonium ita facit loquentem: Deus sine cujus nutu, nec folium arboris aefluit, nec unus passer in terram cadit.

Sanctus Augustinus item multis locis hanc Catholicam veritatem astruit. Nam libro primo de ordine capite primo, scribit impium esse, si dicatur divinam providentiam non usque ad haec ima & ultima protendi, & libro primo retract. capite primo retractans usurpatum aliquoties a se nomen fortunae, dicit omnes effectus rerum etiam fortuitos ad divinam providentiam revocandos esse. Idem lib. 5. de Genes. ad liter. capite 21. Quod ait salvator, inquit, unum passerem non cadere in terram sine Dei voluntate, & quod foenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen vestiat, nonme confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus & corruptiblibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi. Similia docet ejusdem lib. cap. vicesimo & vicesimosecundo, multa proferens e sacris literis testimonia quibus ostendat, ita cuncta regi providentia; ut ne puncto quidem temporis Deus ab omnium & singularum rerum maxime humanarum gubernatione cesset. Huc praeterea faciunt quae scribit idem Doctor libro quinto de Civitate Dei, capite nono & decimo, praecipue capite undecimo, ubi de universali Dei providentia disserens, docet ejus legibus omnia & singula contineri. Quod & repetit libro septimo capite 29. & 30. ac demum libro decimonono capite duodecimo. Nullo modo, inquit, aliquid legibus summi illius Dei creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax universitatis administratur. Rursus idem tractat. 104. in Joann. Ostendit Dominus omne tempus & quid & quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum, qui tempori subditus non est, quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sint tempora. Praeclara ejusdem S. Augustini oratio est libro 3. confess. cap. 11. Deus qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures, & sic omnes tanquam singulos, &c. Vide eundem lib. de dono pers. cap. 12. & lib. 3. de Trinit. cap. 4. lib. 3. de libero arbitrio cap. 2.

His accedit Sanctus Cyrillus lib. 5. thesaur. cap. 2. scribens in hunc modum: Quod si putatis indecens ad minima quoque providentiam Dei descendere, erubescatis aliquantum, quaeso, audientes Christum: Nonne duo passeres, &c. Qui & lib. 12. c. 14. proprium id naturae deitatis esse affirmat, ut providentia sua omnia contineat atque gubernet, res etiam dejectas atque humillimas. Item Prosper sententia 281. ipsius S. Augustini verbis supra citatis docet etiam vilissimas & abjectissimas mundi particulas, divina providentia regi. S. Gregorius lib. 25. Moral. cap. 13. Sicintenduntur, inquit, divina judicia super unam animam, sicut super unam urbem; quia & sic intendit Dominus singulis, ac si vacet a cunctis, & sic simul intendit omnibus, ac si vacet a singulis, &c.

Boetius lib. 4. de cons. ph. prosa 6. providentiam esse dicit, divinam rationem in summo omnium principe constitutam, quae cuncta disponit, &c

Atque haec ex patribus pauca de multis; quorum sententiam ne ipsis quidem philosophis sanioribus improbata est. Nam Plotinus Platonis sectator, qui de providentia 4. libros scripsit, in eo opere providentiam a summo Deo usque ad haec terrena & ima pertingere, flosculorum atque foliorum pulchritudine comprobat, quae omnia quasi abjecta & velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma incommutabilis simul habens omnia perseverat, videlicet ad providentiam comprobandam usus eodem fere argumento, quo Christus in Evangelio, quemadmodum refert sanctus Augustinus lib. 10. de Civitate Dei, capite 14. Eadem sententia placuit Proclo Platonico, qui dixit providentiam per omnia desuper ad ultimum usque procedere, ac ne minimum quidem sui expers alicubi praetermittere. Quin & Platonem hoc ipsum sensisse satis constat ex eo quod in Epinomide praecipit illud ante alia tenendum esse: providentiam divinam & maxima quaeque & minima curare, quodque his consentanea scribit lib. 10. de legibus, tametsi Deos nominet gentili more; ut mirandum sit sanctum Gregorium Nyssenum lib. 8. de providentia cap. 3. diversam quandam opinionem ei ascribere, quam refert Sanct. Thomas prima quaestione vicesimasecunda, art. 3. quae hodie in scriptis Platonis non reperitur.

Sed nunc etiam rationibus hanc doctrinam confirmemus, quarum haec quam superius jam indicavimus sit prima. Deus est omnium & singularum rerum causa, neque quicquam omnino est in universo, quantumvis minutum ac vile, ad quod Dei causalitas se non extendat; ergo, cum omne agens agat propter finem, Deus res omnes & singulas ordinat in suos fines. Neque enim potest ullus effectus egredi ordinem suae causae, nisi quatenus ex alia causa consequitur praeter hujus intentionem. Quod quidem hic fieri non potest, eo quod prima causa caeteras omnes universalitate sua comprehendat. Tradit hanc rationem sanctus Thomas in summa, ut & secundam quae talis est: Deus omnia cognoscit tam in particulari quam in universali: atqui cognitio Dei se habet ad res ipsas, sicut cognitio artis ad ea quae per artem fiunt; est enim utraque notitia practica; sicut ergo quaecunque fiunt ab arte, subduntur ordini artis; ita necesse est omnia entia subesse ordini divino. Cujus nimirum ordinis rationem esse diximus providentiam. Hinc passim scriptura rem unam & eandem modo fieri, modo sciri a Deo dicit, ut Exodi 4. de Aaron ait Dominus: Scio quod eloquens sit: At paulo ante dixerat: Quis fecit os hominis? nonne ego? Sic in Evangelio Joannes de Domino: Ipse sciebat quid facturus esset. Explicat hoc pulchre David, Psal. 138. ubi docet Deum omnia nosse, ac nihil esse quod eum lateat, & probat quia Deus ea facit: Ecce Domine tu cognovisti omnia, novissima & antiqua, tum sequitur, tu formastime & posuisti super me manum tuam, quasi dicat, merito ergo omnia mea nosti. Et postea: Et enim illuc manus tua deducet me, &c. Item, quia possedisti renes meos. Item, mirabilia opera tua. Item, non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto, quasi dicat, ideo non est occultatum a te, quia tu illud fecisti. Denique totius scripturae doctrina est Deum omnia nosse & omnia in omnibus operari. Sic Marci 5. Luc. 8. dicitur Christus cognovisse, quod de se virtus exiisset, cum ipse hoc ipsum fecisset, ut de se virtus exiret ad illam mulierem sanandam.

Tertia ratio sumi potest ex ideis, quae sunt ab aeterno in mente divina, secundum quas Deus in tempore omnia operatur. Unde consequitur in Deo ab aeterno esse rationem omnium in tempore agendorum. Atque hoc est quod Augustinus tract. 104. in Joan. dicit omnia quae fiunt, habere in Dei sapientia causas efficientes. Quodque sanctus Dionysius de divinis nominibus, cap. 5. de ideis disserens eas vocat praedestinationes, quas esse dicit decretivas, definitivas, ac distinctivas atque etiam factivas, secundum quas Deus omnia quae sunt, praedefinivit atque in esse produxit.

Quarta ratio: Deus est omnium rerum finis universalis; ergo omnia ordinat & dirigit in se tanquam in finem, & proinde omnia reguntur providentia divina. Sic S. Thomas argumentatur in compendio Theologiae cap. 123.

Quinta. Providentia Dei perfectissima est. Nam quicquid Deo tribuitur, perfectissime ei conveniat necesse est: Perfectissima vero providentia est cui nihil omnino subtrahitur: oportet igitur ordinationem providentiae divinae ad omnia & singula etiam minima quaeque extendi. Utitur hac ratione S. Thomas ibidem cap. 130.

Caeterum de hoc argumento videatur idem doctor 1. quaest. 22. art. 2. ubi quaestionem hanc ex professo tract. & quaest. 103. art. 5. & super hanc distinctionem quaest. 2. art. 2. Item lib. 3. contra gentes cap. 64. & sequentibus de veritate quaest. 5. art. 2. & 4. in compendio Theolog. cap. 123. & 124. & sequentibus, & opusculo 15. quod est de angelis, cap. 13. 14. 15. Moneo autem lectorem qui de hac materia plene ac sane instrui cupit, ut haec loca sancti doctoris di ligenter & attente perlegat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5