Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Actus humanos subesse providentiae Dei

§. 7. Actus humanos subesse providentiae Dei.

SAtis ex dictis intelligi potest, ne actus quidem humanos, ac nominatim eos qui a libero arbitrio procedunt, subtrahi posse providentiae Dei. Certum est enim illos sub generalitate rerum comprehendi, quarum nihil in toto universo, a divinae providentiae legibus exemptum esse jam ostensum est. Nam & rationes jam allatae id probant. Cum enim, ut ait S. Thomas prima quaestione vicesimasecunda articulo secundo ad quartum, actus liberi arbitrii reducantur ad Deum, ut in causam, necesse est, ut ea quae ex libero arbitrio fiunt, divinae providentiae subdantur. Providentia enim hominis continetur sub providentia Dei, tanquam causa particularis sub universali. Qua ratione & caeteras rationes praedictas, huic doctrinae applicare licebit. Jam vero fatendum est, quanto major est Deo cura de homine, quam de aliis rebus intellectu carentibus, tanto magis actiones ejus omnes subjici providentiae Dei, quam actiones seu motus rerum aliarum. Quamvis enim Deus omnia videat ac provideat, peculiariter tamen dictum est a Psalmista ps. 32. De caelo prospexit Dominus, vidit omnes filios hominum. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Atque hoc modo ex caeteris rebus Dei providentiae subjectis, ad mores actionesque hominum argumentum ducit sanctus Augustinus lib. 5. de Genes. ad lit. cap. 22. Huc igitur peculiariter pertinent scripturae quaecunque corda, voluntates & actiones hominum in Dei manu, potestate ac dispositione esse significant, ut Proverb. 21. Cor regis in manu Domini, quocunque voluerit, inclinabit illud. Quod enim de corde regis dicit, non minus de aliorum hominum cordibus intelligendum est; sed ideo cor regis nominavit, quod istud maxime sit liberum & alienae potestati minus subjectum. Unde & alibi scriptura hoc replicat de cordibus principum in Dei manu positis ut Esdr. 6. Job. 12. Esther 14. & 15. Isa. 10. Exod. 7. & sequentibus. Aliae scripturae sunt quae omnia bona hominum opera Deo & proinde providentiae divinae ascribunt, ut Isa. 26. Omnia opera nostra operatus es nobis, Joan. 3. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo. Jacobi 1. Omne datum optimum de sursum est, &c. Philipp. 2. Deus qui operatur in vobis velle & perficere: Et alia hujusmodi. Rursum aliae scripturae docent eventus & successus omnium actionum nostrarum a Deo pendere, ut Jerem. 10. Non est hominis via ejus, nec viri ut dirigat gressus suos. Proverb. 16. Domini est dirigere gressus hominis. Et 20. A Domino diriguntur gressus viri. Ps. 30. In manibus tuis sortes meae. Et iterum Proverb. 16. Sortes mittuntur in sinum, & a Domino temperantur. vel ut expressius est in Hebraeo: In sinum projicitur sors, & a Domino omne judicium ejus. Denique aliae scripturae docent Deum unicuique redditurum secundum opera sua, ut Matth. decimoseptimo, Roman. secundo, & alibi frequentissime. Quae omnia clarissime probant actiones humanas multipliciter subjici providentiae divinae. Et quidem haec doctrina apud patres maxime decantata est adversus gentilium quorundam erro¬ rem, qui res humanas curae Deorum, ut ipsi loquebantur, eximebant.

Praeter loca autem dudum ex patribus indicata, notandus est locus sancti Augustini libro tertio de Trinitate, cap. 4. ubi cum dixisset voluntatem Dei esse primam & summam causam omnium corporalium, specierum atque motionum, ita subjexit: Nihil enim fit visibiliter & sensibiliter, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut jubeatur, aut permittatur fecundum ineffabilem justitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum & retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam, immensaque republica. Dixit autem, aut permittatur, propter peccata quae non jubente sed permittente Deo fiunt, ut annotavit sanctus Bonaventura ad textum distinctionis quadragesimaequintae hujus libri. Nam caetera Deo jubente, id est, volente & causante fieri certum est. Quoniam autem difficilis videtur conciliatio providentiae Dei cum nostro libero arbitrio, adeo ut Guitmundus libro primo contra Berengarium ita scripserit. De providentia & libero arbitrio, cum utrumque fideliter teneamus, & utrumque teneri oporteat, ita sibi rationes humanae videntur altrinsecus obviare, ut potius utrumque vicissim destruant, quam vel alterum esse concedant. Idcirco pro hujus rei declaratione diligenter notandum est, creaturam intellectualem non sic conditam esse a Deo, ut in actionibus liberi arbitrii sit exempta ab ordine primae causae. Neque enim posset Deus facere ullam creaturam, quae vel in essendo vel in operando ordinem primae causae egrederetur, sic ut ab ea non dependeret, tanquam a principio conservante & operante, id est, dante esse & operari; sed omnino necesse est ut in Deum tanquam in primam & perfectissimam, & proinde efficacissimam causam omnis creatura, omnisque ejus actio, atque ipsius cujuslibet actionis omnis modus ac perfectio reducatur. Unde sicut nulla est creaturis sapientia, quae non sit ex participatione sapientiae increatae, & nulla in illis justitia, quae non habeatur ex participatione justitiae increatae, ita nimirum ut Deus qui est sapientia & justitia increata, sit causa prima, propria atque intima omnis sapientiae & justitiae creatae, omnisque actionis sapientis & justae & ita de aliis quibuscunque bonis creatis, quae esse non possunt, nisi in quantum participant bonum increatum; sic nulla est in creaturis libertas voluntatis, quae non sit ex participatione libertatis summae & increatae, quae est in voluntate divina; ita videlicet ut libertas illa increata divinae voluntatis sit causa prima, propria atque intima omnis creatae libertatis, omniumque liberarum actionum in quantum hujusmodi sunt. Tantum igitur abest ut operatio divinae providentiae destruat libertatem voluntatis creatae, ut haec absque illa prorsus consistere nequeat.

Haec cum aliorum fere omnium scholasticorum, tum maxime sancti Thomae sententia est & illustris doctrina plurimis locis, ut imprimis loco & verbis supra allegatis. Deinde prima quaestione decimanona, articulo octavo & decimo, quaestione 103. articulo quinto, & sequentibus, quaestione 105. articulo quarto & quinto, libro tertio contra gentes cap. 67. & sequentibus, nec non capite 73. 94. 111. & sequentibus, & 149. Item de veritate quaestione 5. articulo 5. ubi hanc rem ex professo tradit & art. 10. ubi reprobans Ciceronis opinionem, reducentis actus humanos tantum in providentiam nostram, sic contra eam argumentatur: Voluntas est movens motum; ergo oportet actum ejus reducere in aliquod primum principium quod est movens non motum. Hoc autem est Deus, qui solus, ut ibidem docet, imprimere potest in voluntatem nostram. Quod rursum docet quaestione 8. articulo 3. & quaest. 22. artic. 8. Vide eundem opusculo 25. c. 4. circa medium, ubi particulatim & docte expli¬ ¬ cat & per scripturas probat, quibus modis actus humani subjiciantur providentiae divinae. Huc item faciunt ejusdem doctoris verba 1. 2. quaest. 109. art. 2. ad I. quibus ait, quod deliberatio hominis in hanc vel illam partem debet esse a deliberatione praecedente: & cum non sit progressus in infinitum, "oportet, inquit, tandem ad hoc inveniri, quod liberum arbitrium hominis moveatur ab aliquo exteriori principio, quod est supra mentem humanam, scilicet a Deo ut etiam philosophus probat. Unde mens hominis etiam sani non ita habet dominium sui actus, quin indigeat moveri a Deo, &c."

Illud quoque notandum quod in quaestionibus de malo quaest. 6. art. 1. ad tertium, scribit in haec verba: "Deus movet voluntatem immutabiliter, propter efficaciam voluntatis moventis, quae deficere non potest, sed propter naturam voluntatis motae quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed manet libertas. Sicut etiam in omnibus providentia divina infallibiliter operatur, & tamen a causis contingentibus proveniunt effectus contingenter, in quantum Deus omnia movet proportionaliter, unumquodque secundum suum modum."

Atque hoc ipsum est quod superius ex S. Dionysio & S. Augustino annotavimus, quod divinae providentiae non sit corrumpere naturam, sed Deum omnia sic administrare, ut etiam ipsa proprios exercere motus sinat; & ex S. Thoma quod Deus movet unum quodque secundum modum & naturam ejus quod movetur. Non enim, ut Durandus scribens in secundum distinctione 37. quaest. 1. & alii nonnulli imaginantur Deus indifferenter se habet ad particulares effectus causarum secundarum & actiones liberi arbitrii. Hoc enim impossibile est & contra rationem primae causae, primique moventis, in quod necesse est omnes particulares motus & actus referri. Quare omnino dicendum est Deum per operationem sua providentiae, sic omnia in omnibus, operari ut etiam modus actionum atque effectuum sit ab ipso, idque propter efficaciam voluntatis ejus, quae ut S. Thomas ait 1. quaest. 19. art. 8. efficacissima est, non tantum quoad effectus sed etiam quoad modum Unde ex eo quod rebus certum modum agendi tribuit, non, minus efficaciter influere putandus est Deus, ipsas actiones, quam si modum hujusmodi non attribueret. Sicut enim Deus quibusdam dat esse, aliis insuper dat vivere; ex eo autem, quod dat eis vivere, non minus efficaciter & perfecte dat eis esse; sic quibusdam dat agere, aliis insuper dat agere libere, & per electionem, & ex eo quod his dat agere libere, non minus efficaciter & perfecte dat iis agere. Quare tam proprie Deus operatur in agente libero actionem liberam eamque totam, quam in agente naturali actionem naturalem. Cum igitur ab efficacia voluntatis divinae pendeat non tantum actio quaelibet creaturae, sed & modus actionis, consequens est per Dei providentiam non destrui, sed statui humanorum actuum libertatem. Quod idem de contingentia rerum in genere dicendum est, ut ostendimus ad superiorem distinctionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7