Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Utrum Deus omnia provideat immediate

§. 8. Utrum Deus omnia provideat immediate.

CUm in providentia duo sint consideranda, scilicet ratio ordinis rerum provisarum in finem, & hujus ordinis executio, quae potissimum in gubernatione consistit, quantum quidem ad prius istorum attinet, providet Deus omnia, seu omnibus immediate, quia in mente divina est, & ab aeterno fuit ratio, practica omnium omnino rerum, quaecunque in aliqua temporis differentia existunt, etiam mini¬ marum in particulari, sicut in mente artificis est ratio practica totius operis a se faciendi & singularum partium: Et quanto magis particularia considerat ars sive scientia operativa, tanto perfectior est, quod maxime patet in arte medica. Unde cum Dei scientia sit perfectissima, necesse est eam omnia quae sub ipsam cadunt operabilia, particulatim considerare, ut recte probat S. Thomas prima quaest. 22. art. 3. in corpore & ad primum, & iterum quaestione 103. articulo sexto, ubi de rerum gubernatione agit. Quocirca graviter errarunt sive Platonici, sive quicunque alii (de quibus in eodem articulo sanctus Thomas ex sancto Gregorio Nysseno & sancto Augustino) qui Deo tantum tribuerunt immediatam providentiam rerum spiritualium, nec non mundi corporei quantum ad genera & species & causas universales, non autem rerum singularium corruptibilium, neque rerum humanarum, quarum curam ascribebant inferioribus diis, sive intelligentiis, quasi summus Deus eas per se non curaret, sed curam tantum demandaret aliis sicut de multis reges facere coguntur in regnis suis administrandis.

Caeterum quoad posterius, uno quidem sensu non immediate, id est, non sine medio providet Deus rebus. Sunt enim aliqua divinae providentiae media, dum inferiora gubernat per superiora, dumque secundas seu medias causas instituit, iisque utitur ad producendos ulteriores effectus. Quod quidem facit non propter defectum suae virtutis, aut quasi minus aliquid operans, dum illas causas adhibet, quam si sine illis operaretur, sed propter abundantiam suae bonitatis, dum vult dignitatem causalitatis etiam creatur is communicare, quemadmodum docet sanctus Thomas in supra dicto articulo, & rursum question. 23. articulo 8. ad secundum, & quaestione 103. articulo sexto, & libro tertio contra gentes capite 70. & sanctus Bonaventura in primum distinctione quadragesimaquinta, articulo secundo, quaestione secunda.

Verumtamen alio sensu fatendum est etiam quoad executionem providentiae, Deum rebus omnibus providere immediate, hoc est, intime & absque dependentia a causis mediis, etiamsi illas adhibeat & per illas agat. Providet, inquam, hoc pacto immediate, quia immediate in omnibus operatur, nimirum immediatione virtutis & suppositi, ut loquuntur. Quod ex eo constat, quia tam virtus quam essentia Dei omnibus adest intime & absque alterius cujuscunque dependentia. Cujus rei pleniorem de clarationem vide apud Dominicum Bannes in 1. quaestion. 8. articulo 1.

Haec autem sancti Thomae doctrina est, tum eodem ipso loco ubi concludit Deum omnibus rebus intime inesse, tum aliis plurimis locis. Scribens enim in primum distinctione tricesimaquinta, quaestione prima, articulo primo, Deum in omnibus immediate operari ex eo probat, quia cum Deus sit prima causa omnium, virtus ejus est immediatissima omnibus, & cum ipse sit sua virtus, ideo est immediate in omnibus operans. Idem copiose docet libro tertio contra gentes capite 75. & sequentibus. In compendio Theolog. capite 131. & plenius capite 135. quaestione vicesimasecunda de veritate, articulo octavo. In opusculo 9. quaestione 74. & opusculo 15. capite 14. & in summa, prima, quaestione 103. articulo sexto, quaest. 105. artic. 5. & alibi. Similiter sanctus Bonaventura ubi supra docet ex eo quod divina voluntas est causa prima & universalissima & actualissima, necesse est quod ipsa sit causa immediata in omni actione & in omni re. Et in secundum distinctione decimaquarta, articulo tertio, quaest. prima, quod in omni operatione Deus operatur intime & immediate, cum Dei voluntas sit prima & summa causa omnium specierum & motionum, & quae sequuntur; Et distinct. vicesimaquinta, articulo secundo, quaestione prima, quod omne liberum arbitrium est immediate sub Deo constitutum.

His porro consentiunt Scotus, Richardus, Paludanus, Cajetanus ac caeteri omnes probabiliores scholastici. Cui sententiae Catechismus ad parochos aperte suffragatur, dum in explicatione symboli ad illud: Creatorem caeli & terrae, his utitur verbis. Non solum autem Deus universa quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae moventur & agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen, cum ejus occultissima vis ad singula pertineat, &c. Hoc autem est quod sanctus Gregor. lib. 24. moral. cap. 26. ad illa verba Job. 34. Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est, non minus significanter quam breviter dixit de Deo loquens: Mundum per seipsum regit, quem per seipsum condidit, quasi dicat, quamvis in rerum gubernatione Deus utatur secundis & mediis causis; attamen non minus immediate ipse per seipsum & virtutem suam attingit singulos effectus, quam in ipsa creatione, ad quam nullis aliis causis usus fuit.

Ex his igitur liquet graviter errare Durandum, qui scribens in s-cundum distinctione prima, quaestione quinta, & distinctione tricesimaseptima, quaestione prima, hanc immediatam providentiae divinae in singulis operationem tollit, dum docet ea quae fiunt a Deo mediantibus causis secundis, non fieri ab eo immediate, sed mediate tantum, in quantum Deus produxit causas secundas, iisque tribuit virtutem agendi, & tam causas quam virtutes iis inditas conservat; quodque liberi arbitrii actiones non procedunt a Deo nisi secundum indifferentiam ad bonum & malum. Itaque Deum non esse causam actionem liberi arbitrii, nisi quia liberum arbitrium ab ipso est & conservatur. Ex qua opinione praeter alia, hoc sequitur absurdi, quod causa secunda respectu singularum operationum habebit rationem primae causae & primi moventis, quia movebit non mota, & ita erunt plura prima principia; ac rursum, quod Deus, qui est primum ens, non erat proprie causa universalis omnium entium. Quae duo absurda, tanquam duos errores ex illa opinione consequi censet S. Thom. in 2. dist. 37. quaest. 2. ar. 2. Dixi praeter alia. Nam hoc etiam ad Pelagianismum tendit quoad bona opera.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8