Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Utrum peccata subjecta sint providentiae divinae

§. 9. Utrum peccata subjecta sint providentiae divinae.

AD quaestionem hanc, an peccata cadant sub Dei providentiam, cum distinctione respondendum est. Nam si sensus est, utrum Deus peccata provideat, negative respondendum. Providere enim est procurare. Nefas autem est dicere quod Deus procurat peccata. Et idem significari videtur si dicatur divina providentia esse peccatorum. Earum enim rerum providentia est, quae providentur & procurantur. At si sensus est, utrum Deus de peccatis provideat, concedendum est. Quamvis enim Deus peccata non provideat, praevidet tamen & permittere vult & praevisa ordinat ad bonum aliquod, vel particulare, vel universale, sive ad ostensionem misericordiae suae, sive justitiae, vel quodcumque aliud; atque ita dum de illis bene facere disponit, de illis providere recte dicitur. De qua re vide Cajetanum in 1. quaest. 22. art. 2. & ipsum sanctum Thom. 1. quaest. 14. art. 16. & 1. 2. quaest. 79. art. 4. in corp. & ad primum, & de veritate q. 5. a. 4. & 7. quo articulo disputat ex professo quomodo peccatores regantur a providentia Dei. Quod si in peccato solum consideretur id quod reale & positivum est, quod alii materiale vocant, scilicet ens sive actio, hac ratione etiam provisa a Deo peccata dici possunt. Verum hoc non est absolute provisum esse, sed tantum secundum quid, eo quod peccati formalis ratio consistat in privatione entis & boni, id est, in deformitate quadam, quae non est a Deo, & proinde ab eo provisa esse non potest.

Quamvis autem simpliciter peccata non sint provisa a Deo, permissionem tamen eorum omnium Deus providet. Nam etsi peccata mala sint, ideóque provideri a Deo non possint, bona tamen eorum permissio. Quam proinde & vult Deus & directe ordinat ad bonum aliquod majus, quam sit illud bonum, cujus privatio est malum quod permittitur, quemadmodum docet sanctus Thomas 1. quaest. 22. artic. 2. ad secundum. Idque ex Augustino probat ita scribente Enchir. 11. Deus omnipotens cum summe bonus sit, nullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens & bonus, ut benefaceret etiam de malo. Hinc idem Augustinus lib. 3. de Trinitate, cap. 4. ad Dei providentiam refert, non tantum jubere quae in mundo fiunt, sed etiam permittere quaedam, id est, peccata. Quod ipsum clarius expressit in expositione Psalmi 7. dicens quod providentiae divinae etiam illa dispositio tribuenda est, qua contingit quosdam pro meritis ab haereticis seduci, non quia, inquit, ipsa peccatores facit, sed quia ordinat cum peccaverint. Et hac ratione dictum est ab Hugone Victo. hom. 11. in Ecclesiasten, Deum disponere omnia sine exceptione, etiam prava & mala; quia nimirum ea ordinat ad bonum, ut ipse ibidem explicat. Unde notandum si proprie loqui velimus, Deum ea sola providere quae facit, seu quorum est causa, id est bona, quomodo & apud Apostolum providere accipitur, Rom. 12. cum dicitur: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Non autem ea sola disponere, seu ordinare. Disponit enim & ordinat etiam peccata, dum videlicet ea sic permittit, ut ex iis bona majora eliciat. Per hoc enim ordinantur, id est, ordinem quemdam convenientem in universo accipiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9