Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Ad ea quae contra universalem Dei providentiam objiciuntur responsio

§. 10. Ad ea quae contra universalem Dei providentiam objiciuntur responsio.

COntra superiorem, de causali Dei providentia Odoctrinam, haec praecipua sunt quae objici soleant.

Primo. Dicit Apostolus 1. Cor. 6. Nunquid de bo. bus cura est Deo:

Secundo. Ecclesiast. 15. dicitur: Deus ab initio constituit hominem & reliquit eum in manu consilii sui. Et similiter permittere quaedam bona dicitur. Heb. 6. & 1. Corinth. 16. dicente Apostolo de re utique bona: Si Deus permiserit; ergo in talibus homo non regitur a providentia Dei, sed magis a providentia propria, Deo tantum permittente.

Tertio. Hieronymus scribens in Abac. 1. absurdum esse dicit ad hoc deducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula, quot culices nascantur, quotve moriantur, &c. Et addit: Non simus tam fatui adulatores Dei ut dum (Magister legit providentiam.) Sed in sancto Hieronymo legitur, potentiam. Potentiam ejus etiam ad ima detrahimus, in nosmet ipsos injuriosi simus, eandem rationabilium, quam irrationabilium providentiam esse dicentes.

Quarto. Providentia casui & fortunae repugnat. Cum ergo in multis rebus casus & fortuna locum habeant, imo in omnibus rebus humanis, ut testatur Ecclesiastes 9. ab iis exclusa erit providentia.

Quinto. Deus ita se habet respectu totius universi, quomodo rex aliquis respectu regni. Atqui multa geruntur in regno per ministros regios, quorum particularis cura personam regis non attingit, imo nec dignitatem ejus decet; ergo & in universo sic per medias causas multa fiunt, ut de iis particulatim Deus non curet.

Postremo: Deus quosdam homines prorsus deserit permittens eos cadere in gravissima peccata, & in aeternum perire; igitur curam eorum non habet, quae providentia vocatur. Definita est enim providentia, qua Deus unamquamque rem destinavit in finem suum praecipue ultimum.

Ad haec sigillatim ita respondemus.

Ad primum hoc modo: Negat Apostolus ita peculiarem esse Deo curam de bobus, ut principaliter propter eos praecepta det hominibus, cum potius contra existimandum sit, praeceptum illud Deut. 25. de non alligando ore bovis triturantis homini, causa hominis datum esse, ut intelligeret, quod in brutis animantibus facere prohibetur, multo minus in homine committere se debere, praesertim in eo qui spirituali labore occupatur. Hoc enim in illo praecepto principalius attendisse Spiritum sanctum, tum ex eodem Apostoli loco perspicuum est, tum ex i. Tim. 5. Qua de re etiam vide Augustinum in enarratione Psal. 145. & S. Thomam ubi supra ad ult.

Ad secundum. Reliquit Deus hominem in manu consilii sui, non eum removendo a sua providentia; sed quia non ei praefixit operativam facultatem ad unum aliquid determinatam, sicut brutis & aliis rebus naturalibus, verum indito ei libero arbitrio dederit potestatem deliberandi de agendis & eligendi quae vellet. Bona vero quae Deus permittere dicitur, non tantum permittit, sed etiam facit. Dicitur tamen permittere, quia causas secundas sive liberas, sive naturales a proprio agendi modo non impedit, quomodo Deus permisit ignem agere in Laurentium: at in tres pueros non permisit. Quo sensu dictum esse sancto Augustino, quod Deus salva providentia res ipsas proprios exercere motus sinat, supra ostendimus. Nam alioqui quod Apostolus Paulus dixit, si Deus permiserit, Jacobus Apostolus ad voluntatem Dei retulit, dicens cap. 4. Si Deus voluerit, & ipse Paulus alibi.

Ad tertium. Quamvis cum Magistro responderi possit Hieronymum illis verbis excludere a Deo curarum multiplicitatem, & successionem per tempora & momenta, prout res singulae, mutantur, oriuntur, occidunt, (ita enim simplex & stabilis est Dei providentia, sicut ejus essentia) posteriora tamen Hieronymi verba aliam solutionem nobis suggerunt, nempe non eandem, nec parem curam esse Deode bestiis, quam de hominibus, adeóque hominum comparatione, quos singulari modo curat, nullum videri curam, quam habet de irrationabilibus. Hoc enim indicant subjuncta verba, quibus stultitiae damnat eos, qui singulis paene rerum generibus proprios in custodiam angelos assignant, cum ea dignitas hominibus peculiaris sit. Porro suam sententiam de providentia Dei ad minima quaeque transfusa, satis declarat Hie ronymus locis supra citatis, ut de mente illius doctoris non sit ambigendum. Itaque ad locum propositum vel ita respondendum est, ut diximus, vel dicendum ut quidam respondent, eum haec non ex propria sententia; sed ex aliorum opinione scripsisse, quod sibi in commentariis, esse non infrequens, ipse lib. 1. contra Ruff. fatetur.

Ad quartum: Casus & fortuna cum Dei providentia non pugnant. Dicitur enim aliquid casu aut fortuito evenire respectu causae particularis, praeter cujus intentionem accedit. Nam causae universalis, id est, Dei intentionem, provisionem & ordinem nihil effugit. Cujus proinde respectu nihil casuale, nihil fortuitum est, quemadmodum recte docet August. lib. 83. q. 34. Vide etiam Boetium lib. 5. prosa 1. de consol. phil. ubi solvit hoc argumentum, distinguendo casum.

Ad quintum. Quamvis ad regiam dignitatem spe¬ ctet habere ministros suae providentiae executores, non tamen ad ejus dignitatem, sed potius defectum pertinet, quod particularem rationem eorum non habeat, quae per illos agenda sunt. Deinde in regno humano multa sunt & fiunt, quae ordinem regiae administrationis excedunt, velut quod miles manum moveat ad pugnandum, quod preco linguam ad loquendum. Id enim non a rege habent, sed a natura, licet a rege sit imperium. At in universo nihil est omnino quod ordinem atque efficientiam primae causae egredi valeat.

Ad postremum. Deserere dicitur Deus reprobos, non quia eos prorsus a sua providentia excludat. Ita enim necesse foret eos interire penitus & in nihilum relabi. Sed comparatione electorum, quibus providet excellentiori modo, sic videlicet ut a justitia finaliter non excidant. Quo modo non providet reprobis. Quorum tamen etiam habere curam dicitur, non tantum conservando naturam; sed & providendo ea, quae providentiae ordo circa malos requirit, id est, infligendo poenas peccatis debitas. Quod etsi illis malum sit, simpliciter tamen bonum est & ordinatum, ac toti universo congruens. Simulque hoc pacto salvatur providentiae ratio, quae requirit ut res unaquaeque in finem suum dirigatur. Finis enim intelligendus est rei vel simpliciter, vel quatenus pars est totius universi. Quamquam dicere possumus, ac forte melius, ad providentiam non pertinere ut per eam res unaquaeque in suum dirigatur finem; sed absolute in finem scilicet eum qui toti operi congruit, quomodo provisor familiae comburens ligna non ea ordinat in finem lignis convenientem; sed familiae cujus curam gerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10