Capitulum 1
Capitulum 1
Praedestinationis nomine quid significetur
MULTAE quidem ac variae sunt partes providentiae divinae, pro multitudine & varieAtate rerum, quae divinae gubernationi subjacent. Sed praecipua consideratio nobis est de providentia Dei circa homines. Cujus duae sunt partes, praedestinatio & reprobatio. De quibus est nunc deinceps agendum. Qua in disputatione ne quod multis accidit, labi contingat in errores noxios, haec principia firmiter retinenda sunt. Deum authorem esse & causam omnis boni, eamque efficacissimam. Nullius autem mali, id est, peccati authorem esse. Item Deum nulli esse debitorem, nisi in quantum se liberali sua promissione debitorem constituit. Denique fidelem esse in promissis.
Praedestinatio, si vim Latinae vocis expendas, non aliud significare videtur, quam alicujus ad aliquid praeordinationem, id est, ord inationem priusquam res ipsa fiat, mente conceptam atque decretam. Itaque praedestinare generaliter est quippiam ad aliud, antequam res fiat, animo destinare atque ordinare. Non autem, ut quidam eam vocem interpretari conati sunt aliquid seu aliquem prae alio ad bonum aliquod destinare. Non enim dignitatis ordinem, sed temporis denotat in illa voce praepositio, prae, quemadmodum patet ex Graeco vocabulo respondente, quo in scripturis Apostoli usi fuerunt. Significat enim prius mente destinare ac definire, quod postea exequendum sit. Ita hoc vocabulum clare exponit Apostolus 1. Cor. 2. dicens: Quam praedestinavit Deus ante saecula. Confirmant hoc & aliae scripturae praedestinationem aliis verbis significantes, ut Matt. 25. Possi dete paratum vobis regnum a constitutione mundi, id est praeparatum ac praedestinatum jam inde ab initio. Eph. 1. Elegit nos ante mundi constitutionem. 2. Tim. 1. Ante tempora secularia. Rom. 8. Quos praescivit & praedestinavim, & cap. 9. antequam aliquid boni egissent aut mali.
Porro hanc generalem praedestinationis significa¬ A tionem ita ad homines accommodare possumus, ut eam nihilominus tam reprobis quam electis faciamus communem, sitque praedestinatio alia ad bonum, alia ad malum. Neque enim praedestinationis vocabulum hoc includit, ut in bonis tantum intelligatur. Nam & scriptores Ecclesiastici nonnunquam ita ge neraliter praedestinationem nominant, ut eam etiam ad malos referant, velut Augustinus lib. de perf. just cap. 13. ench. 100. lib. 2. de pec. m. cap. 12. lib. 15. de civit. cap. 1. & lib. 21. cap. 24. tract. 14. in Joan. & lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 10. Quod & arguit ejusdem libri titulus indicans aliam quandam esse praedestinationem impiorum. Et post Augustinum Prosper in resp. 14. & 15. & sententia 1. ad capitula Gallorum, nec non resp. 10. & 11. ad objectiones Vinc. & Fulgentius lib. 1. ad Monymum per totum librum. Cujus etiam libri titulus est de duplici praedestinatione Dei. Item Isidorus lib. 2. de summo bono cap. 6. & Anselmus lib. de concordia gr. & lib. arb. cap. 7. & Honorius in dialogo de praedestinatione initio & passim. Quibus locis ita dividunt praedestinationem, ut alios dicant praedestinatos ad salutem, alios ad interitum. Sic generaliter accipitur etiam in synodo Tridentina sess. 6. can. 17. ex conc. Arau. cap. 25.
Nec obstat quod Prosper iisdem fere locis & praesertim in resp. ad 14. ob. Callorum dicit praedestinationem Dei semper in bono esse: Addit enim: aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem gratiae eam pertinere. Semper ergo in bono est Dei praedesti natio, etiam ut reprobis communis est, quia in illorum damnatione servatur bonum justitiae.
At vero longe frequentius & usitatius praedestinatio tantum in bonis, id est, electis intelligitur, tum apud veteres, tum maxime apud doct. Schol. qui inter praedestinationem & reprobationem tanquam oppositas. species perpetuo distinguunt, & reprobos malunt praescitos appellare quam praedestinatos, de quo alibi. Quae specialis acceptio praedestinationis, etiam scripturis est conformis in quibus praedestinatio personis attributa, tantum ad electos refertur, ut Rom. 1. & 8. & Eph. 1. Quin etiam rebus attributa, bonum electorum respicit, ut 1. Cor. 2. ubi praedestinata dicitur sapientia Dei, id est, opus sapientiae Dei, quo uti voluit ad salvandum genus humanum, & Act. 4. ubi dicitur: Convenerunt facere quae manus tua & consilium decreverunt fieri. Graece προώρησε, praedestinavit, quomodo etiam Prosper allegat illam sententiaQ in resp. ad ob. 13. Gallorum.
Denique satis liquet ex dictis praedestinationem usu scriptorum Ecclesiasticorum non dici, nisi circa creaturam intellectualem, neque ad bonum qualecunque referri, dum in bonam partem, ccipitur, sed ad summum & praecipuum bonum, quod est vita aeterna, vel ad a lia quatenus ad summum illud perducunt tanquam media ad finem. Dico creaturam intellectualem, quia licet hic potissimum agatur de praedestinatione hominum, est tamen praedestinatio & electio angelis cum hominibus communis, lice non omnino pari ratione, quemadmodum infra docebitur.
Potest autem ut utrisque communis est, ita describi. Praedestinatio est propositum, seu decretum, seu definitio, qua Deus ab aeterno apud se statuit, decrevit, ac praedefinivit quasdam intellectuales creaturas, per certa quaedam media dirigere, ordinare & perducere ad vitam aeternam, tanquam finem suum ultimum & summum bonum. S. Thom. autem 1. q. 23. art. 2. breviter eam definit hoc modo: Praedestinatio est ratio quaedam ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existens. Cujus definitionis sensum accipere licet ex iis quae de providentia dudum a nobis dicta sunt ex eodem authore. Nec male definitur hoc mo¬ do: Praedestinatio est vitae aeternae pro justa & sancta voluntate retribuendae gratuita praeparatio. Omnes enim praedestinati, tam homines, quam angeli, vitam aeternam accipiunt tanquam justitiae coronam, seu praemium, sic tamen ut & ipsa justitia sub eadem cadat praedestinatione, & ita tota praedestinatio gratuita sit, id quod in consequentibus plenius monstrabitur, ubi de effectibus agetur praedestinationis.
On this page