Capitulum 2
Capitulum 2
Praedestinatio, dilectio, electio quo differant, et quo referantur
HAEc tria, praedestinatio, dilectio, electio, quamvis Deo respectu nostri tribuuntur, cognatae significationis vocabula sunt, non tamen ejusdem prorsus. Quamvis enim circa eosdem omnino versentur objective, idque in ordine ad bona salutaria, maxime ad vitam aeternam, differunt tamen ratione. Nam ut explicat S. Thomas I. quaest. 23. art. 4. & 5. in commentario epistolae ad Rom. 9. praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem, & electio dilectionem. Cum enim praedestinatio sit pars providentiae, cujus est praeordinare aliquid in finem, quod quidem ad intellectum pertinet, ne cesse est ut eam ordine cogitationis nostrae praecedat voluntas ipsius finis. Itaque praedestinatio aliquorum ad vitam aeternam, praesupponit Deum velle illorum salutem, quod est diligere. Nam ut idem S. Thomas docet q. 20. art. 2. & 3. diligere non est aliud, quam velle alicui bonum. Hinc ordinate dictum est ab Apostolo Rom. 8. Quos praescivit, id est, praedilexit eos & praedestinavit. Eodem pertinet electio, qua nimirum Deus, idem illud bonum, quod est vita aeterna, vult quibusdam prae aliis, scilicet reprobis, quibus idem bonum non vult. Nam si omnes sine discrimine ad vitam aeternam diligerentur, electio divina nulla esset; Proinde dilectio electione prior est, non tantum quia electio plus includit, quam dilectio, sed hac etiam ratione, quia voluntas Dei qua vult alicui bonum diligendo, causa est, ut hoc bonum ab eo prae aliis habeatur, ut S. Thomas ait.
Porro sciendum eadem haec tria, dilectionem, electionem & praedestinationem, praecipue quidem finem respicere, ad quem aliqui diliguntur, eliguntur & praedestinantur, nempe vitam aeternam, sed tamen etiam referri ad ea bona, per quae ad vitam aeternam pervenitur, ut ad justitiam, gratiam, virtutes, bona opera, virtutum incrementum & in bono perseverantiam. Diligit enim nos Deus, dum vult nobis aeternam beatitudinem. Diligit etiam dum vult bona quibus illam consequamur. Quod utrumque significat Dominus in Evangelio Joan. 3. dicens: Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et Joannes 1. epist. 4. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum, scilicet vita aeterna, ut ipse interpretatur cap. sequente. Ac rursum Dominus Joan. 13. dilectionem patris & suam erga discipulos in eo se declaraturum promittit quod manifestabit se illis, quodque cum patre mansionem apud illos facturus sit. Sed & Paulus ad Eph. 2. charitati Dei erga nos utriusque generis bona tribuit. Similiter eligit nos Deus ad vitam aeternam; ut Matth. 20. & 22. & 2. Tim. 2. & alibi. Eligit etiam ad justitiam & sanctitatem hujus vitae, tanquam medium perveniendi ad vitam aeternam, ut Eph. Elegitnos ut essemus sancti & immaculati. Unde & electio ad gloriam prior est nostro intelligendi modo electione ad gratiam, eo quod voluntas finis prior sit electione mediorum, ut infra plenius ostendetur. Denique: praedestinat nos Deus ad vitam aeternam, nec non ad bona hujus vitae, quibus ad illam perduca mur. Siquidem aeterno suo decreto, quod praedestina¬ tio vocatur, utrumque homini praeparavit, tam gloriam ut finemultimum, quam gratiam tanquam illius finis consequendi medium, uti modo dictum est. Ad utrumque autem praedestinationem referri, satis intelligitur ex illis Apostoli verbis Rom. 8. Nam quos praescivit & praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Quae conformitas hic inchoata, demum in futuro saeculo perfecte obtinetur, sicut & filiorum adoptio de qua idem Apostolus Ephes. 1. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum. Rursum autem Rom. 8. in iis verbis: Quos autem praedestinavit, hos & vocavit, & justificavit & glorificavit; significatum est nos ad haec omnia praedestinari. ItemI. Cor. 2. Sapientiam consilii divini circa hominum salutem praedestinasse dicitur Deus, in gloriam nostram. Quare similiter & nos ipsi ad eandem gloriam praedestinati dicendi sumus. Atque hoc modo frequentius loquuntur Ecclesiastici scriptores, ut ad gloriam & vitam aeternam praedestinatos nos dicant, quia nimirum praedestinationem considerant, tanquam destinationem quandam hominum in finem, velut in scopum, quomodo sagitta a sagittante mittitur in signum, ut ait S. Thom. 1. q. 23. art. 1. Nec tamen iidem illi negant homines etiam ad gratiam praedestinari, cum Augustinus praedestinationem definiverit esse gratiae praeparationem; cujus sensus infra explicabitur.
Legitur praeterea ad utrumque relata praedestinatio, sub nomine praeordinationis, ad gloriam quidem Act. 13. Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Ad gratiam vero Act. 22. dicente Anania ad Paulum: Deus praeordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus, &c. Idem & in vocabulo praeparationis ex scripturis facile est declarare ut Rom. 9. 1. Cor. 2. Eph. 2.
On this page