Capitulum 3
Capitulum 3
Praedestinati quibus appellentur nominibus in scriptura
SCriptura praedestinatos a Deo ad vitam aeternam, Dvariis appellat nominibus. Quod quidem considerare operae praecium est, ut res significata plenius innotescat. Ac primum quidem usitatissimo per uni versam Ecclesiam nomine, vocat eos praedestinatos Rom. 8. & Eph. 1. tametsi vox Graeca etiam verti potest, praefiniti, seu praedeterminati.
Tertio, electi. Utrumque variis scripturae locis. Et quamvis haec tria, praedestinati, dilecti, electi differant ratione superius explicata, reipsa tamen inter se convertuntur, ut Sanct. Thom. docet articulo ibidem citato.
Quarto vocantur cogniti a Deo, ut 2. Tim. 2. Cognovit Dominus qui sunt ejus. Est enim in scripturis frequentissimum, ut scire & cognoscere pro eo quod est diligere & approbare, ponatur; idque peculiari Hebraeorum phrasi. Unde est illa quae dicitur a Doctoribus scientia approbationis, potissimum in scripturis fundata. Dicuntur ergo cogniti tanquam dilecti. Sic enim & alibi ut Joan. 10. Cognosco oves meas, & 1. Cor. 13. Tunc cognoscam, sicut & cognitus sum, Item 1. Cor. 8. Gal. 4.
Quinto vocantur praesciti, seu praecogniti, id est, praedilecti, scilicet ab aeterno. Sicut enim scire & cognoscere pro diligere sumitur in scripturis, ita praescire & praecognoscere, pro eo quod est praediligere. Contrario sane modo, quam quo a scholasticis accipi solet haec dictio, praescitus, de quo infra. Sic Apostolus Rom. 8. Quos praescivit, id est, ab aeterno dilexit, eos & praedestinavit, scilicet juxta ordinem dilectionis & praedestinationis supra declaratum, & cap. 11. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit; & Petrus 1. ep. 1. Secundum praescientiam Dei Patris, & iterum. Praecogniti ante mundi constitutionem. Quod etsi de Christo dicatur, ad nos tamen etiam tanquam membra illius capitis, secundum eandem generalem significationem pertinet. Nam & praedestinatum esse Christum scriptura & patres docent. Sic in oratione Ecclesiae: Omniumque misereris quos tuos fide & opere futuros esse praenoscis, id est, quos praediligis, ad hoc ut fide & opere tui sint, eisdem in tempore misereris, fidem & opera tribuens.
Sexto, vocantur probati. Quae vox etiam dilectionem significat, ut contra reprobati dicuntur odio habiti. Sic Apostolus 1. Cor. 11. Ut qui probati sunt, scilicet Deo, manifesti fiant in vobis.
Septimo, vocantur ordinati ad vitam aeternam, ut Act. 13. ubi pro eo quod nos legimus, praeordinati, Graecisine propositione legunt, ordinati.
Octavo, vocantur praeordinati, tum ibidem secundum vulgatam versionem, tum cap. 22. in verbis Ananiae ad Paulum.
Nono, vocantur praeparati scilicet aeterno Dei decreto ad salutem, quomodo locum jam dictum quidam vertunt ex Graeco. Sic & Apostolus Roman. 9. Quae praeparavit Deus in gloriam.
Decimo, dicuntur vocati, non quidem iis scripturae locis, quibus dicitur multos esse vocatos, paucos ve ro electos, ubi vocati comprehendunt etiam multos infideles, ut nec iis locis, quibus omnes & soli fide les dicuntur vocati, ut Rom. 1. 1. Corinth. 1. &c. Sed. alibi. Atque imprimis Apoc. 17. cum dicitur: Qui cum illo sunt, vocati & electi & fideles, & 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Et Rom. 8. Quos autem vocavit, hos & justificavit & glorificavit. Atque istos ibidem & Ephes. 1. Sorte vocatos, & Heb. 9. Ut promissionem accipiant qui vocati sunt, aeternae haereditatis.
Decimoquarto, vocantur oves Christi, non quidem Joan. 20. ubi dicitur Petro: Pasce oves meas. Hoc enim de omnibus fidelibus dicitur, sed Joan. 10. ubi Dominus de ovibus suis disserit colligendis in unum ovile, quas & negat in aeternum perituras,
Postremo notandum sicut praedilectionem Dei Petrus vocat praescientiam 1. ep. 1. sic praedestinationem a Paulo aliquoties vocari propositum, id est, aeternum decretum Dei praeparantis homini gratiam & vitam aeternam. Non enim propositum homis volentis aut currentis intelligendum est, quomodo Pelagiani illud Rom. 8. Qui secundum propositum vocati sunt sancti, interpretabantur de proposito humanae voluntatis Dei vocitionem sequentis; Sed propositum Dei miserentis homini. Sic enim expresse vocatur ab eodem Apostol. Rom. 4. & 9. Eph. 1. & 2. Tim. 1.
On this page