Capitulum 4
Capitulum 4
Contra eos qui non omnes salvandos, volunt esse praedestinatos
QUidam novo commento duo genera, velut duas? classes statuunt eorum qui ad salutem perveniunt. Unum genus eorum quos scriptura electos, & praedestinatos & oves Christi nominat, in quibus ita efficacem faciunt gratiam Christi, ut simpliciter a salute excidere non possint, sed indeclinabiliter ac necessitate quadam, ad exitum salutarem perducantur, necessitatem intelligentes, non consequentiae, sed rei. Hos praedestinatos vocaridicunt, tanquam singulari gratiae beneficio, prae aliis ad sublimiorem dignitatis gradum destinatos. Qua ratione eosdem electos dici volunt, tanquam paucos quosdam ex omni salvandorum numero, peculiariter ad majo rem gloriae dignitatem praeordinatos & assumendos. In altera classe reponunt reliquos omnes salvan¬ A dos, quibus dari quidem sufficientem gratiam ad salutem consequendam confitentur, non tamen ita efficacem, qua indeclinabiliter ad salutem perveniant, quippe qui ab ea per liberum arbitrium excidere possint, ac nihilominus in ea per liberum arbitrium sint permansuri.
Hujus opinionis assertor hoc seculo fuit Ambrosius Catharinus. Quamquam jam olim Pelagianos tale aliquid sensisse, apparet ex lib. 6. hipogn. apud Augustinum. Dicit enim in fine ejus libri author ille, Pelagianos dicere solere, praedestinationem in solis apostolis intelligendam esse, scilicet propter confirmationem voluntatis in charitate Dei, quam illis tribuunt.
Verum eam doctrinam e scripturis & patribus tam non est difficile refutare, quam est ipsa a communi Catholicorum sensu aliena, imo Catholicae fidei contraria. Certe Dominicus Bannes manifestam haeresim vocat, locum infra notabo. Primum enim constat apud omnes Ecclesiae doctores, haec tria, praedestinatum, electum, salvandum, indiscriminatim usurpari, tanquam ea quae inter se convertuntur. Quomodo etiam Magister tota hac distinctione iis vocabulis utitur, nec ante Catharinum vel unus quispiam Catholicorum scriptorum reperitur ita sensisse, ut ille sentit.
Deinde manifestum est in scripturis electorum nomine omnes salvandos intelligi, & contra reprobos distingui, non contra salvandos inferioris ordinis. Nam Matth. 22. electi opponuntur iis, qui mittendi sunt in tenebras exteriores. Et cap. 24. dicuntur omnes electi, id est, justi congregandi per angelos ad Christum in nubibus caeli venientem ad judicium Justi autem in die judicii, iidem sunt qui salvandi. Unde & eo loco opponuntur iis de quibus dicitur: Tunc plangent omnes tribus terrae, id est, reprobis. Sic & cap. 13. in parabola sagenae dicuntur boni pisces eligi in vasa, malis foras projectis. Item Joan. 13. dicit Dominus: Ego scio quos elegerim, idque propter Judam non electum sed reprobatum. Et cap. 15. Apostoli dicuntur electi de mundo, quem ibi Dominus sine dubio in malam partem accipit, ut patet locum inspicienti. Non ergo electi dicuntur tanquam praeelecti secundum dignitatem, id est, prae aliis salvandis eminenter electi.
His adde alia scripturae loca, ut Roman. 8. & 9. Ephes. 1. Matth. 25. Joan. 10. 1. Petri 1. Apoc. 17. quibus omnibus per electos, praedestinatos & oves Christi intelliguntur omnes salvandi, etiam infimi ordinis. Inter quae apertissima est illa oppositio ovium & haedorum apud Matthaeum, quodque omnibus ovibus, id est, omnibus a dextris constitutis, paratum dicitur regnum ab origine mundi. Quale est & illud Joannis: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Ex eo namque certissima collectione sequitur, solas oves Christi credere, scilicet ea fide quae perducat ad salutem. Paulus etiam Roman. 9. omnes promissionis filios vocat electos, ibidemque electionem odio opponit, sicut misericordiam irae. Ejusdem aperta est sententia cap. 11. qua dicit: Electio auten consecuta est, caeteri vero excoecati sunt. Unde patet manifeste nullos falvari, nisi electos.
Denique patres concilii Tridentini multis locis, ac nominatim sess. 6. cap. 12. praedestinatos & electos non alios quam salvandos intelligunt. Hinc & illa est Fulgentii sententia lib. de fide ad Pet. cap. 35. qua negat quemquam eorum, quos Deus non praedestinavit ad vitam, ulla posse ratione salvari. Idque dicis firmissime tenendum esse. Addit autem eos omnes quos Deus fecit vasa misericordiae, esse ab eodem ante mundi constitutionem praedestinatos. Quod ip sum quoque est expresse contra Catharinum, qui aliis quidem, ut praedestinatis dicit paratum esse regnum ante mundi constitutionem, caeteris autem salvandis paratum esse tantum a mundi constitutione, ut dicitur Matth. 25. Quae distinctio vana & inepta est, cum in sacris litteris haec duo, a constitutione mundi, & ante mundi constitutionem, sicut & alia quaedam ejusdem generis, pro iisdem habeantur. Unde quod dicitur Matth. 25. a constitutione mundi. & Apocalip. 13. Ab origine mundi, hoc idem EphesI. dicitur. Ante constitutionem mundi; & alibi, Ante tempora saecularia, ut 2. Tim. 1. & Tit. 1. & alibi, Priusquam mundus esset, ut Joan. 17. Interdum vero nominatur ipsius hominis principium, velut conceptus aut nativitas, ut Jerem. 1. & Galat. 1. Qua omnia tantum significant aliquid ex parte Dei aeternum. Quin & per se absurdum est dicere, aliis regnum paratum esse ab initio mundi, aliis ante initium, cum Deus nihil novi deliberet in tempore, aut temporis initio, sed omne ejus decretum sit aeternum & ab aeterno.
Praeter haec autem, usus totius Ecclesiae tam in divinis officiis quam alibi, satis evidenter ostendit electos ac praedestinatos, prorsus eosdem esse cum sal vandis, & nonnisi damnandis opponi. Sic enim in canone Missae legitur; Ab aeterna aamnatione nos eripi, & in electorum tuorum jubeas grege numerari. Et in quadam oratione: Deus cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus. Ac rursum.
Et nomina omnium fidelium beatae praedestinationis liber ascripta retineat. Et in alia, Concede ut nos intercessio omnium electorum tuorum ubique laetificet, id est, omnium sanctorum seu beatorum. Et pro defunctis, ut in resurrectionis gloria inter sanctos & electos tuos resuscitatus respiret.
Videat quoque studiosus Dominicum Bannes super 1. quaest. 23. a. 7. ubi Catharini commentum vocat manifeste haereticum, idque, quinque argumentis ex scriptura, refellit, quorum primum est ex Matth. 25. ubi dicitur omnibus ad dexteram constitutis. Percipi te regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi, ) id est, ad quod praedestinati estis. Praedestinatio enim est beneficiorum Dei praeparatio, juxta sancti Augustini & omnium doctorum sententiam.
Tertium ex Rom. 9. ubi generaliter vasa misericordiae dicuntur praeparata, id est, praedestinata in gloriam.
Quintum ex eodem capite ubi dicitur Deus circa bened ictos, id est, salvandos operari omnia secumdum consilium voluntatis suae, quod respectu eorundem nihil est aliud quam divina praedestinatio. Quae quidem scripturae loca, sicut ab omnibus interpretibus exponuntur de omnibus salvandis; ita non nisi valde contorte, possunt in alium sensum accipi. Neque tamen negamus, quin electio tam in sacris, quam in profanis sitteris, aliquando intelligatur e bonorum numero fieri. Quomodo legimus a Christo electos 12. Apostolos & ab Apostolis 7. diaconos; quomodo etiam dicimus regem aut episcopum, aut magistratum eligi, non e malis sed e bonis praestantiorem. Quomodo & Sanctus Augustinus lib. 17. de civit. cap. 1. Deos quosdam gentilium electos dici potuisse prae aliis minoribus affirmat; Sed ubicunque de electione ad salutem agitur, ea tantum electio intelligitur, qua sic quidam eliguntur, ut caeteri reprobentur, sive ad homines electio referatur, sive etiam ad angelos. Hos enim Apostolus 1. Timoth. 5. electos angelos nuncupavit, procul dubio beatos omnes angelos intelligens, ut qui electi non sunt, non alii quam reprobi intelligantur. Porro quod non sit agnoscendum aliquod hominum genus, qui accepta tantum sufficiente & non efficaci gratia, per liberum arbitrium ad salutem perveniant, quos Catharinus, salvandos dicit, electos negat, in secundo sententiarum ubi de gratia agitur, ostendetur. Huic loco satis est annotasse, nullum esse bonum & salutarem liberi arbitrii usum, nisi ex gratia Dei, & (de quo paulo post plenius) omnia media quibus homo ad salutem perd ucatur, esse ipsius praedestinationis effectus. Unde jam olim duo errores, huic opinioni persimiles, explosi ac damnati sunt a Catholicis, alter Joannis Cassiani col. 13. ita distinguentis inter fideles, ut quidam bonae voluntatis initium a seipsis habeant, alii a Deo acceperint. Contra quem Prosper docte disputavit: Alter eorum quos damnat synodus Araus. can. 8. & ult. docentes alios misericordia Dei, alios per liberum arbitrium ad baptismi gratiam pervenire. Sicut enim isti initium, ita illi contra quos agimus complementum boni operis soli ascribunt libero arbitrio.
On this page