Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Ad objectionem praecipuam respondetur

§. 5. Ad objectionem praecipuam respondetur.

MUlta pro sua opinione adfert Catharinus, sed omnia pene frivola, & quae secundum communem doctorum intelligentiam, facilem recipiant solutionem.

Illud unum difficultatem habet quod legitur Matt. 20. in conclusione parabolae de conductis in vineam. Sic erunt novissimi primi, & primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Hinc enim videri potest electos dici, non quoscunque salvandos, sedquosdam eximios, id est, qui inter salvandos futuri sunt altiori gradu felicitatis: Eos enim videtur Dominus vocare electos, quos dixerat primos; eos autem tantum vocatos, quos dixerat novissimos: Atqui tam novissimi quam primi sunt salvandi: Omnes enim perseveranter usque ad vesperam operantur in vinea Dominica, & omnes accipiunt diurnum denarium dicente Domino: Redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos.

Ad hanc difficultatem respondendum nobis videtur in hunc modum: Primi & novissimi duobus modis in hac parabola dicuntur, ut & in fine capitis praecedentis, unde parabola sumpsit occasionem, scilicet, respectu hominum & respectu Dei; sensus enim sententiae est: Multi hominum judicio primi, erunt Deo novissimi, & multi hominum judicio novissimi, erunt in Dei judicio primi. Primi autem dicuntur priores dignitate, sanctitate, merito; novissimi vero posteriores, sive comparationem proprie accipias, ut videlicet ipsi qui posteriores hoc modo dicuntur, sancti sint & futuri beati, licet minus quam illi qui dicuntur priores; sive improprie, ut sanctitas istis vere non competat, nec proinde sint in numero beatorum futuri. Nam apud Lucam 13. manifestum est novissimos apud Deum intelligi, qui foras expellentur, & quibus dicetur: Nescio vos. Sic enim & Matth. 5. minimus in regno caelorum is dicitur secundum quosdam, qui non erit in regno; secundum alios, qui in praesenti Ecclesia contemptibilis est, ac nullius praetii; secundum utrosque vero qui regno caelorum indignus est. Et cap. 21. dicuntur publicani & meretrices praecessuri Pharisaeos in regno Dei, non quasi Pharisaei saltem secuturi sint, sed quia ibi omnino non erunt. Ex qua declaratione patet, quomodo electi, id est, omnes salvandi sint primi, reprobi vero novissimi, ut nulla ratio cogat per electos intelligi primos comparatione salvandorum inferioris ordinis.

Jam ad id quod de perseverantia operis objicitur, respondeo non omnium in Ecclesia operantium labores probari caelesti patrifamilias, ut eorum qui serviliter operantur, nimirum Deo propter bona temporalia, aut tantum metu poenae servientes, qua¬ les erant Judaei quos notat parabola.

Ad id vero quod de denario objicitur, quamvis dici possit in parabolis non esse singula urgenda, sed praecipue spectandum scopum, propter quem adferuntur (quomodo Chrysostomus non semel ad hujusmodi scrupulos respondet) dicere tamen possumus etiam illos, quorum opera caelesti patrifamilias non fuit probata, suum accepisse denarium, non quem merebantur, sed quem velut ex pacto quodam expectabant. Dicta est enim haec parabola propter Judaeos & Gentiles, quorum illi receperunt quod suum est, id est, denarium temporalem a Moyse promissum, hi vero denarium aeternum, quem promittit gratia. Quanquam non negamus quin & aliam multiplicem doctrinam ea parabola contineat, de qua vide Jansenium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5