Capitulum 6
Capitulum 6
Cujus gratiae praeparatio sit hominis praedestinatio
PRaedestinatio alia est hominum, alio angelorum. De hac posterius dicemus. Quod autem ad illam attinet, sciendum est, non aliam esse praedestinationem hominis, aliam hominis lapsi, sed eandem. Nam in primo homine lapsi sunt omnes homines carnaliter ex illo propagati. Hominis igitur, sive quod idem est, hominis lapsi praedestinationem breviter definit Augustin. lib. de praedestinatione Sanctorum c. 10. gratiae praeparationem. Ea vero non aliud est, quam aeternum Dei propolitum, consilium, decretum, ordinatio, qua homini gratiam praeparavit, id est, gratiam aliquando conferre constituit. Hoc enim a Deo praeparatum alicui dicitur, quod ei per Dei providentiam certissime tribuendum aut omnino futurum est. Qui modus loquendi frequens est in scripturis. Unde Psal. 88. dicitur. Usque in aeternum praeparabo semen tuum. Isa. 64. dicitur: Oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti expectantibus te. Ephes. 2. Creati in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Rom. 9. Vasa misericordiae quae praeparavit Deus in gloriam. Matt. 25. Possi dete paratum vobis regnum, & in malam partem ibidem. Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis ejus. Nam & mala poenae, justo Dei judicio praeparata sunt peccatoribus. Hanc vero divinam praeparationem gratiae, quam praedestinationem definit S. Augustinus, pulchre Fulgentius explicat lib. ad Monymum cap. 7. & 9.
Verum ut intelligamus hac Augustini definitione solam lapsi hominis praedestinationem comprehendi; videndum quid gratiae nomine velit intelligi. Pluribus enim modis gratia dicitur. Uno igitur modo gratia, ut opponatur debito justitiae, vocari potest, quicquid non est ex justitia debitum. Quo modo etiam natura gratia est, & quicquid una cum natura in ipsa ejus institutione collatum est, & naturale appellatur, ut sunt membra hominis & facultates ejus naturales. Altero modo gratia ut apponatur debito naturae, dicitur quicquid rei supra ea quae naturaliter ipsi competunt, ad naturae ejus evectionem & sublimationem tribuitur. Quomodo S. Augustinus lib. 12. de civit. cap. 9. & lib. 14. c. 17. & post eum scholastici doctores, donum supernaturale gratificans, in quo angelus & homo creati sunt, gratiam vocaverunt. Haec autem primi & secundi modi gratia, non ita proprie misericordia dici potest, eo quod miseriam culpae vel poenae non praesupponat; tametsi generali quadam acceptione misericordiae, quae a scripturis non est aliena dici possit (ut ait S. Thomas 1. quaest. 23. art. 1. ad 3.) quod omnis collatio boni supra debitum, ejus cui confertur, ad misericordiam pertineat. Quo etiam sensu in omni Dei opere misericordiam & justitiam reperiri, docet eadem parte quaestione 21. articulo 3. & 4.
Tertio modo propriissime gratia vocatur beneficium quod non modo indebitum est, seu naturam, seu justitiae meritum spectes, verum tale quod indigno & male merenti confertur. Quae proprie gratia Christi & alio nomine misericordia vocatur in scripturis. Ad hanc autem pertinet omne beneficiorum genus, quibus homo liberatur a morte aeterna, & ad salutem promovetur, quemadmodum docet Augustinus lib. de dono persev. c. 14. Quamvis enim homo justificatus, jam dignus sit vita aeterna, ut tamen ex indigno dignus efficeretur indignus fuit, & ipsa vita aeterna praeparata ei fuit ante provisionem bonorum meritorum. Ita vero se habent hi tres modi ut primus secundum; & secundus tertium generalitate sua complectatur, id quod facile est animadvertere, conferenti singulos modos cum singulis.
Porro sola gratia postremi generis, in definitione praedestinationis jam data, intelligenda est ex mente Augustini qui praedestinationem subinde vocat propositum miserendi, quod proprie tantum ad hominem lapsum referri potest. Hujus igitur gratiae praeparatio, quae eadem miserendi propositum est, non angeli nec hominis innocentiam servantis; sed in peccatum lapsi, & a peccato erigendi, praedestinatio est. Verumtamen non ita nominamus praedestinationem hominis lapsi, quasi praevisio lapsus primi hominis, atque in eo totius humani generis, praecesserit in Deo secundum nodum intelligentiae nostrae praedestinationem aliquorum ex toto hominum genere ad vitam aeternam. Haec enim, utrum isto an alio potius ordine a nobis intelligi debeant, alibi oportunius dicetur.
Cum autem Deus multis hominibus gratiam fidei ac justitiae praeparaverit, qui tamen praedestinati non sunt, sed gratiam acceptam relicturi, atque in aeternum damnandi; patet non esse plenam hanc ab Augustino datam praedestinationis definitionem, si in ea gratiam quamcunque particularem intelligas. Erit autem plena, si vel conjunctim utramque gratiam interpretemur, s. hujus seculi & futuri, vel intelligamus gratiam ad finem debitum perducentem; vel quod nonnulli faciunt gratiae gloriam conjungamus, hoc modo: Praedestinatio est gratiae & gloriae praeparatio, juxta illud Psalmi, Gratiam & gloriam dabit Dominus. Est autem quod primo loco dixi: Augustino magis consonum, qui totum cumulum beneficiorum Dei erga hominem praedestinatum, comprehensa etiam ipsa vita aeterna, videtur nomine gratiae lignificasse; subjungit enim gratiam esse donationem ejus quod praeparatum est. Et infra, gratiam generaliter vocat praedestinationis effectum, quasi omnis ac totus effectus praedestinationis sit gratia. Non dubium autem quin Augustino vita aeterna sit praedestinationis effectus. Estque hic sermo, quo vita aeterna, gratia vocatur, scripturae conformis. Dicit enim Joannes capit. 1. nos per Christum accipere gratiam pro gratia, & Paulus Rom. 6. gratiam seu donationem Dei (est enim Graece χάρισμα, non χαεῖς, tametsi haec duo fere idem significant) vitam aeternam esse testatur. Alibi autem Augustinus, quod hic gratiam nominavit, generali nomine appellat praeparationem beneficiorum Dei, quibus homo liberatur. Nam cap. 14. de dono perseverantiae, Praedestinatio Sanctorum, inquit, nihil aliud est, quam praescientia & praeparatio beneficiorum Dei quibus certissime liberantur, quicunque liberantur. Tale autem beneficium nemo negaverit esse vitam aeternam cum per eam homo liberetur, non tantum a morte aeterna, sed etiam a caeteris quibuscunque malis. Neque enim ante ejus consecutionem perfecta erit filiorum adoptionis ab omni malo libertas, ut docet Apostolus Roman. 8.
Ex iisdem Augustini verbis definitionem praedestinationis continentibus, illud etiam liquet, eum loqui tantum de praedestinatione hominum lapsorum. Non enim liberatio locum habet ubi non praecesserit servitus, quam incurrit homo per peccatum. Quare satis constat, hac definitione praedestinationem angelorum, ut qui nullam incurrerint servitutem, non contineri.
On this page