Capitulum 7
Capitulum 7
Qui sint effectus praedestinationis
DIvinae praedestinationis effectus sunt in multiplici genere. Quidam enim communes sunt praedestinatis cum reprobis, & horum alii ex natura sua remoti, sed tamen praesuppositi, & ordinati a Deo ad finem beat itudinis. Cujusmodi est creatio & conservatio eorum, quos Deus praedestinavit, tam hominum quam angelorum. Alii propinquiores quidem, sed qui adhuc possint esse utrisque communes, ut incarnatio, passio, meritum & sacrificium Christi, praedicatio evangelii, & alia hujusmodi, quae pertinent quidem per se ad ordinem praedestinationis, sed tamen quibusdam, qui ea per suam incredulitatem ac malitiam sibi convertunt in materiam gravioris damnationis, fiunt effectus reprobationis; ut & contra permissio peccati primi hominis, quo secum traxit ruinam totius generis, pertinet quidem secundum se ad ordinem reprobationis, sed ex Dei misericordia ordinatur ad multorum salutem, fitque praedestinationis eorum effectus.
Porro alii praedestinationis effectus sunt adhuc magis speciales, ut tres illi, quos breviter indicavit Apostolus Rom. 8. his verbis: Quos autem praedestinavit, hos & vocavit, & quos vocavit, hos & justificavit, quos autem justificavit, hoc & glorificavit, sive ut multa Latina exemplaria habent, magnificavit. In cujus sententiae duobus posterioribus membris repetendum, quod expressum est in primo, ut quod Apostolus vult, ad solos praedestinatos singula membra referantur. Omnes enim praedestinatos vocavit Deus; eosdem autem vocatos justificavit, eosdemque justificatos glorificavit.
Inter hos igitur effectus, prima est vocatio, non ea qua quid vocatur ut sit, de qua Rom. 4. Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Neque ea qua quis vocatur ad Christum per nudam evangelii praedicationem, etiamsi praedicationi fidem non adhibeat, quomodo ad nuptias vocati leguntur qui renuerunt venire; sed ea vocatione, qua quis efficaciter vocatur ad finem, id est, ita vocatur ut credat. Cujusmodi vocatos passim appellat in suis epistolis Apostolus. Huc autem pertinet imprimis, fides, deinde cognitio legis, timor gehennae, bonae inspirationes & cogitationes, & initia quaedam bonae voluntatis, ac primus consensus boni salutaris.
Secunda est justificatio. Quo pertinet vera poenitentia ac detestatio peccatorum, dilectio Dei super omnia, peccatoris ad Deum conversio, peccatorum remissio, mentis per gratiam innovatio, filiorum adoptio, justitiae profectus & augmentum, bona opera & horum perseverantia.
Tertia est glorificatio, quae in possessione vitae aeternae consistit, complectens perfectam hominis secundum animam & corpus felicitatem. Habent se tres isti effectus praedestinationis hoc ordine, ut primus ad secundum, & secundus ad tertium ut finem referatur.
Hoc autem est inter eos discrimen, quod vocatio & justificatio non in omnibus quibus contingunt, effectus est praedestinationis. Multi enim reprobi vocantur & justificantur. Glorificatio autem cum sit finis caeterorum, ideóque praecipuus effectus, nemini contingit non praedestinato, uti nec perseverantia, qua fit ut ab effectu justificationis finaliter non recedatur, juxta illud Job. 27. Justificationem quam cepi tenere non deseram.
Sicut ergo supra de quibusdam dictum est, quod per se quidem pertineant ad ordinem praedestinationis, saepenumero tamen per hominum malitiam fiant effectus reprobationis; ita etiam de vocatione & justificatione dicendum: Qui enim beneficium vocationis & justificationis acceptae deserunt, iis utrumque cedit ad graviorem damnationem, dicente Petro 2. ep. 2. Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti. Quod & philosophis accidit, qui cum cognovissem Deum, non sicut Deum glorificaverunt, Rom. 1.
Praeterea effectus praedestinationis alii communes sunt, alii singulares. Communes qui omnibus vel plerisque praedestinatis communiter contingunt, ut sunt effectus hactenus enumerati. Dico, plerisque, quia vocatio proprie dicta & bona opera & justitiae augmentum non omnibus conveniunt praedestinatis, ut patet de parvulis. Hac ratione communibus effectibus annumerentur pia cura parentum pro filiis, Catholici Magistri, bona institutio, cum bonis conversatio, &c. Per haec enim & ejusmodi media plerumque suos electos Deus ad salutem perducit. Item bona indoles, bonum ingenium, & naturalis prudentia, qua quis facile acquiescit veritati rationabiliter propositae. Haec inquam effectus quidam praedestinationis sunt in praedestinatis, quoties aliquid horum eis cedit ad salutem. Hinc Augustinus ait quod in quibusdam est naturale ingenium quo signis adhibitis, moveantur, &c.
Singulares sunt, qui respiciunt singularem cujusque praedestinationem, ut sunt miraculosae seu extraordinariae quorundam conversiones, ut Pauli, latronis, peccatricis. Item peculiares Dei inspirationes, aut etiam revelationes quibusdam factae, & miracula conspecta. Huc etiam referri potest cognitio astrorum, si per eam quis ad salutem adducatur. Et simile judicium est de omni scientia praebente homini adminiculum, vel occasionem cognoscendi Deum, ut physica, metaphysica, ethica, ut de anima, de herbis, de animalibus, de harmonia humani corporis. Cujusmodi scientiae secundum se propiores sunt effectus praedestinationis, in illis qui per eas ad salutem adducuntur, quam grammatica, rhetorica, dialectica. Quamquam & istae sub ordinem praedestinationis cadere possunt.
Unde in genere notandum est multa secundum se indifferentia esse ad praedestinationem & reprobationem, plurimum tamen differentia ex ordinatione providentiae divinae, ut sunt acumen aut hebetudo ingenii, ejusve ad diversa studia vel status propensio, valetudo aut invaletudo corporis, facundia, nobilitas, opes, honores & his contraria. Item pax, bellum, persecutiones, &c. Quatenus enim haec omnia subjiciuntur ordini providentiae Dei, quibusdam sunt praedestinationis effectus, aliis reprobationis. Scimus enim, inquit apostolus ad Rom. quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti, id est, praedestinatis, ut exponit sanctus Augustinus cap. 7. & 9. de correp. & gratia & libro 2. contra 2. epistolas Pel. capite 9. & de gratia & libero arbitrio capite 17. "addens insuper capite 9. de correp. & gratia. Deum illis usque adeo prorsus omnia cooperari in bonum, ut si qui eorum deviant atque exorbitant, etiam hoc ipsum faciat eis proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores". Quod idem docet Bernardus sermone 2. super Psalm. Qui habitat. Verum hoc non ita accipiendum est, quasi peccata ipsa sint interdum effectus divinae praedestinationis; non enim peccatum esse potest a Deo, sed quia Deus permittit interdum electos suos graviter cadere, ut humiliores & cautiores inde reddantur. Itaque tunc permissio peccati effectus est praedestinationis, non ipsum peccatum.
Rursum de indifferentibus ex eodem apostolo documentum habemus Rom. 14. cum dicit. Qu manducat, Deo manducat, & gratias agit Deo. Sive enim vivimus, Domino vivimus, &c. Qui & alibi jubet nos omnia in gloriam Dei facere. Ex quo confici potest hujusmodi argumentum: Omnia temporalia, quamvis secundum se indifferentia; vel etiam mala, possunt esse media & instrumenta quaedam charitatis, ac materiale ejus objectum in gloriam Dei ord inabile; ergo possunt esse effectus praedestinationis; quemadmodum etiam contra, si Deo permittente haec omnia per hominis malitiam ordinentur ad malum culpae finalis, erunt effectus reprobationis. Antecedens ex apostoli testimoniis, aliisque ante dictis patet.
Ac praeterea de bonis temporalibus probatur, quia ejusmodi bona cadunt sub meritum, ut docet sanct. Thomas 1. 2. quaestione ultima articulo ult. & cadunt sub objectum spei, ut idem docet 2. 2. quaestione 17. articulo 2. ad 2. Denique Ecclesia in Litaniis aliisque precibus multa hujusmodi bona petit a Deo, quae & comprehenduntur his partibus orationis Dominicae, panem nostrum: &, libera nos a malo. Petuntur autem non alia ratione, quam ut per ea tendamus ad bona aeterna.
Postremo loco notandum, praedestinationis effectus dupliciter considerari posse scilicet, aut respectu praedestinationis totius corporis mystici praedestinatorum, aut respectu singulorum, id est hujus aut il lius in particulari. Et quidem posterior considerationis modus satis jam patet ex dictis: Priori autem modo non solum bona quaecunque in creaturis, verum etiam omnis permissio quorumcunque peccatorum effectus est praedestinationis. Omnia enim haec ordinantur ad majorem perfectionem & pulchritudinem caelestis Jerusalem, ut hic perfecte locum habeat quod dicit apostolus Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperari in bonum. Unde & cap. 9. ait Deum. sustinuisse in multa patientia vasa irae apta ad interitum, ut ostenderet divitas gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Et cap. 11.¬ mysterium hoc vult non ignorari, quod coecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, id est, Deum propter gentium salutem permisisse Judaeorum infidelitatem. Quod adhuc apertius significant illa superiora verba: Nunquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto salus est gentibus, & quae sequuntur. Hoc autem est quod S. Augustinus & post eum S. Thomas aliique doctores docent, Deum non facere sed ordinare peccata. Quodque docent pertinere ad bonitatem Dei, ut mala non permittat, nisi ex eis possit & velit elicere majus bonum, cujusmodi imprimis est perfectio civitatis electorum, ad quam caetera quaeque particularia bona ordinantur. De qua re diximus ad superiorem dist. ubi quaerebatur an pecocata subsint providentiae divinae. Clare testatur hoc idem Augustinus lib. II. de civit. Cum enim c. 17. dixisset Deum creasse angelum, quem malum futurum praesciebat, quia simul praevidebat quae bona de malo ejus esset ipse facturus, statim capite 18. generaliter ita subjungit: Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominum croaret, quem malum faturum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem saeculorum, tanquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quast antithetis honestaret. Rationem autem hujus dispositionis divinae pulchre explicat sanctus Thomas quaestione quinta de veritate, articulo septimo: Quia, inquit, quando homines in providendo ordinem non servant., sed provident secundum modum brutorum animalium, tunc etiam divina providentia de eis ordinat, secundum ordinem, qui brutis competit ut scilicet ea quae in eis vel bona vel A mala sunt, non ordinentur in eorum bonum proprium, sed in bonum aliorum, juxta illud Psalm. Comparatus est jumentis insipientibus, &c. Quando autem servant ordinem rectum in providendo, tunc & bona, & mala eis cedunt in bonum proprium juxta illud Apostoli: Diligentibus Deum, &c. cum aliis quae sequuntur in eandem sententiam.
On this page