Capitulum 8
Capitulum 8
Utrum praedestinatio ad gloriam prior sit ea, quae ad gratiam
QUamvis in divinis omnia simul sint, nec quicquam ibi possit alio prius esse aut posterius, in quocunque genere causae, ac multo minus, secundum tempus; attamen secundum nostrum intelligendi modum divinis actionibus, quae aeternae sunt & creaturas respiciunt, ordo quidam prioris ac posterioris recte tribui solet. Cum autem nostro intelligendi modo idem respectu ejusdem prius ac posterius esse contingat in diversis causarum generibus; dicere etiam possumus Deum intelligere, aut velle, aut praeordinare aliquid alio prius simul & posterius, secundum diversa causarum genera: Vult enim prius finem quam media secundum rationem causae finalis; & contra, vult prius media quam finem secundum rationem causae materialis ac disponentis ad finem. Verum quia finis absolute causarum prima est in ratione causandi. (Est enim finis prius in intentione & propter ipsum omnia agunt, & ipso cessante cessat omnis actio: cum finis sit optimum & id cujus gratia respectu mediorum) idcirco absolute prioritas causae finalis respectu providentiae divinae, primum locum habere debet in ordine intelligentiae nostrae. Quoniam ergo gratia ad gloriam ordinatur tanquam ad finem, non contra, propterea dicendum est absolute praedestinationem hominum ad gloriam priorem esse ea, qua praeordinati sunt ad gratiam, id est, Deum homines prius ad gloriam praedestinasse quam ad gratiam, quâ tanquam medio quodam gloriam consequerentur. Prius enim quisque vult finem, quam media, ut sanitatem quam pharmacum, doctrinam quam studium, non obstante eo quod media quandam aliam habeant rationem prioritatis respectu finis.
Unde patet quid respondendum sit ad hoc argumentum. Quem ordinem res habet in esse, eum habet in conceptu mentis, & in providentia Dei; ergo sicut in esse prior est gratia quam gloria, sic & in praedestinatione Dei. Respondetur enim etiam in esse, non quidem ordine temporis, sed ordine dignitatis, quae causis convenit respectu effectuum & inter se, finem esse omnium primum, ut jam dictum est. Quamquam etiam verum est, quod eundem ordinem res habeat in Dei providentia, quem habet in esse, scilicet, hoc sensu; quia Deus ab aeterno providit & decrevit ut res in esse, hunc ordinem temporis habeat.
Hanc autem quam diximus, hujus doctrinae rationem indicat S. Thom. 1. quaest. 23. art. 4. cum dicit praedestinationem esse providentiae partem; Providentiam autem esse praeceptivam ordinationis aliquorum in finem: Nihil autem praecipi ordinandum in finem nisi praeexistente voluntate finis. Unde, inquit, praedestinatio aliquorum in salutem aeternam praesupponit secundum rationem, quod Deus illorum velit salutem.
Ubi illud, secundum rationem, idem est cum eo quod nos dicimus, secundum nostrum intelligendi modum. Rursus eam rationem indicat quaestione 24. art. 2. ubi ex professo docet librum vitae proprie respicere vitam gloriae, & ad vitam gratiae, inquit, non dicitur aliquis eligi nisi in quantum vita gratiae ordinatur ad gloriam, eo quod vita gratiae non habeat ratio nem finis. sed ejus quod est ad finem. Id autem ad quod eligitur aliquis, habet rationem finis.
Caeterum explicatius eandem rationem tradit Scotus ad dist. 41. his verbis: Volens ordinate finem & ea quae sunt ad finem, prius vult finem quam aliquod entium ad finem, quia propter finem alia vult: Ergo cum in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad perfectum finem, finis ultimus sit beatitudo perfecta, Deus volens huic aliquid istius ordinis, primo vult huic creaturae beatificabili finem, & quasi posterius vult ei alia, quae sunt in ordine illorum quae pertinent ad illum finem. Sed gratia, fides, merita & bonus usus liberi arbitrii, omnia ad istum finem sunt ordinata, licet quaedam remotius & quaedam propinquius; ergo prius vult isti Deus beatitudinem, quam aliquid illorum, & prius vult ei quodcunque istorum, quam praevideat ipsum habiturum quodcunque istorum; igitur propter nullum istorum praevisum vult ei beatitudinem. Hactenus ille.
Quae doctrina scripturis & patribus valde consentanca est. Sic enim scriptum est Act. 13. Et crediderum quotquot erant praeordinati ad vitam aternam. Quae verba satis aperte significant praeordinationem ad vitam, fuisse causam donandae illis fidei, qui sic erant praeordinati; quasi diceretur, Deus praeordinavit eos ad vitam, tanquam ad ultimum eorum finem. Sed quia ad hunc finem statuit non perveniri posse, nisi per certa media, ideo iisdem etiam illa media providit ac praepara vit, atque in tempore suppeditavit & contulit, inter quae primum est fides. Alter locus est Rom. 8. Quos autem praedestinavit, hos & vocavit, & justificavit, & glorificavit. Quae verba primum significant ordinem finis ac mediorum, deinde & mediorum inter se. Sensus enim est. Quos Deus ab aeterno praedestinavit ad vitam, iis in tempore media confert ad illum finem ducentia, & per haec tandem eos ad ipsum finem perduxit.
Nec obstat quod non dicitur, praedestinavit ad vitam, sive ad gloriam, sed praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, quasi praedestinatio ad gratiam hujus vitae, iis verbis significata sit. Intelligitur enim perfecta conformitas quae est futuri saeculi, quam & gloriae nomine statim exposuit, dicens, hos & olorificavit. De qua conformitate dicit idem Apostosus I Cor. 15. Qualis caelestis, tales & calestes. De qua & Joan. 1. ep. 3. Cum apparuerit similes ei erimus. Denique sic dictum est. Quos praedestinavit, hos & vocavit, quomodo sequenti capite dicitur, quod vasa misericordiae praeparavit Deus in gloriam, ac deinde subjungitur. Quos & vocavit, &c. scilicet ad significandum praeparationem ad gloriam, esse priorem proposito vocandi ad fidem.
Quem ordinem illud etiam convincit, quod eodem cap. 9. Apost. docet Jacob in figura praedestinatorum cum nundum natus esset, nec quicquam boni egisset, fuisse prae fratre majore, a Deo dilectum. Per hoc enim significari vult prius esse ut diligantur & praedestinentur homines ad gloriam, quam habeatur consideratio operum ac meritorum, quibus ad gloriam sint evehendi. Hoc est enim quod addit: Non ex operibus sed ex vocante, Idque voluit in figura Moyses quando dixit ad filios Israël Deut. 9. Ne dicas in corde tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem: Neque enim propter justitias tuas ingredieris, &c. Sed ut compleret verbum suum Dominus, &c. Nam terra promissionis figura quaedam fuit haereditatis caelestis omnibus electis promissae. Unde & fatendum est eligi seu praedestinari homines ad gloriam immediate atque independenter a praevisione meritorum, seu praedestinatione gratiae. Quod ex iis quae proxima distinctione dicentur magis elucescet.
Sed nunc ex Augustino eandem doctrinam breviter confirmemus. Docet ille lib. 1. ad Simpl. q. 2. ex loco jam citato Roman. 9. Jacob non fuisse dilectum, id est, praedestinatum ad vitam ex justitiae merito, ne quidem ejus justitiae quae est ex fideQuod ipsum pluribus verbis docet ench. 98. inter alia diserte affirmans sine ullis bonorum operum meritis, ne futuris quidem ac praevisis, Jacob dilectum fuisse, & ad hoc etiam illud Apostoli adducit: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Intelligit autem opera qualiacunque, etiam ea quae fiunt ex gratia, cujusmodi fuerunt opera quae Jacob postea fecit. Idem lib. 2. contra 2. ep. Pel. cap. 7. rursum illa Apostoli verba: non ex operibus, sed ex vocante, adducit & urget, ut doceat non ex futuris operibus Jacob esse dilectum, id est homines ad aeternam vitam praedestinari. Quod verum non esset si haec praedestinatio praeviam requireret operum quorumcunque considerationem. Ejusdem Augustini apertus locus est quaest. 38. in Genes. Vide quae infra notavimus ad sequentem distinctionem cap. an praedestinatio conjunctum habeat respectum, &c. Augustino plane subscribit Fulgentius lib. I. ad Monymum cap. 13. dicens Deum: quos praedestinavit ad vitam, eosdem etiam praedestinasse ad justitiam. Et lib. de fide ad Pet. cap. 3. respiciens ad locum Apostoli Rom. 8. Illi, inquit, cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita sua bonitate prae lestinavit ad regnum. Quia enim tales praedestinando praeparavit, ut regno digni essent; praeparavit utique secundum propositum vocandos, ut obediant; praeparavit justificandos ut accepta gratia recte credant & bene vivant; praeparavit etiam glorificandos, ut Christi haeredes effecti regnum caelorum sine fine possi deant.
Eundem hunc ordinem Leo serm. 2. de nativitate Domini manifeste significavit his verbis. "Opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, & homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret." Quae pontificis verba non tantum ostendunt primam dispositionem ac propositum Dei fuisse de salvando homine; secundum autem de mediis ad salutem; verum etiam probant praedestinationem hominum ad salutem, priorem esse consideratione lapsus ac miscriae in quam incidit humanum genus. Voluit enim Deus ex hominibus aliquos ad gioriam perducere. Ut autem id faceret, mirabilius ac gloriosius permittere voluit lapsum Adae, & in eo totius humani generis ruinam, scilicet ut sic ejus misericordia & eminens gratia, quae indignis ac male meritis datur (quod in angelis locum non habuit) & insuper mirabilis ejus sapientia, in opere salutis humanae ostenderetur.
Verum ad versus hanc doctrinam opponitur hujusmodi argumentum. Quamvis operans prius intendat mercedem quam opus, ille tamen qui operarium conducit prius natura spectat opus ejus quam mercedem illi dandam; ergo & Deus, qui nos in vineam suam velut operarios conducit, prius respicit quid operemur aut operaturi simus, quam quid nobis in fine sit donaturus.
Sed facile respondetur longe aliter rem habere in Deo, atque in hominibus. Homines enim suam praecipue spectant utilitatem in conducendis operariis, ideóque primum volunt opus eorum, tanquam sibi utile, quod quia habere non possunt, nisi dent mercedem, secundo intendunt & volunt dare mercedem: At Deus non suam spectat utilitatem, ut qui bonorum nostrorum non egeat; sed suam gloriam & nostram salutem ac felicitatem. Itaque primo nobis ab aeterno vult beatitudinem nostram, in qua ipse maxime glorificatur. Ut autem ea beatitudo nobis non sine merito nostro contingat, secundo vult nobis gratiam, justitiam, bona opera, per quae praeparatam felicitatem consequamur. Re¬ ctius igitur Deum, gloriam & gratiam nobis ab aeterno praeparantem comparaveris cum homine divite ac benefico, qui pauperi volens benefacere, & inopiae ejus succurrere, opus aliquod ab eo exigit, quo promereatur beneficium sibi dandum, cum alioqui ejus opera dives fortasse non egeat. Quo casu qui conducit operarium, prius spectat sustentationem pauperis, quam opus ejus. Quamquam ne haec quidem similitudo omnino quadrat. Multo plus enim facit Deus qui non tantum praeparat omnibus vitam aeternam, eamque dare constituit ut mercedem, verum etiam praeparat & bona ipsa opera quibus illam assequantur; quippe cujus tanta est bonitas, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Hoc autem dives ille quantumvis beneficus, praestare pauperi non potest.
On this page