Capitulum 9
Capitulum 9
Quid reprobatio et quomodo reprobos scriptura appellet
PRovidentiae divinae circa creaturam intellectualem, pars altera est reprobatio. Quo quidem nomine generaliter apud Latinos authores significatur rejectio cujuscunque rei tanquam improbae aut saltem minus probae. Unde est illud Hebr. 7. Reprobatio fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus & inutilitatem. Et 1. Corinth. 1. Prudentiam prudentium reprobabo. Sic Christus in Psalmis & in evangeliis & alibi significatus per lapidem, quem reprobaverunt aedificantes.
Reprobum quoque generaliter in scripturis vocatur quod vile, abjectum & contemptibile est; quasdicas rejectitium, ut Jerem. 6. Argentum reprobum vocate eos. Et 1. Reg. 15. Quicquid vile fuit & reprobum, hoc demoliti sunt. Et de persorsa 2. Corinth. 13. nos autem ut reprobi simus, id est, abjecti ac nullius apud vos pretii, interdum significat inutilo, ut Tit. I. Ad omne opus bonum reprobi.
Caeterum usu Sanctorum Patrum & doctorum scholasticorum reprobatio, praedestinationi de qua supra, ita ex adverso respondet, ut sicut praedestinatio est aeternum Dei decretum quo vult aliquos salvare & beatos facere: ita reprobatio sit aeternum Der decretum quo vult aliquos damnare ac beatitudine privare. Et sicut praedestinati dicuntur quibus aeterna beatitudo praeparata est ab aeterno; ita reprobi seu reprobati, quibus ab aeterno praeparata est aeterna damnatio. Sicut enim dicetur electis. Percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi, ita dicetur reprobis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus. Paratum enim utrobique dicitur, quod aeterno Dei decreto praeparatum, seu praeordinatum est.
Ex his etiam intelligitur, quod sicut praedestinatio formaliter significat actum intellectus divini decretivum ac praeceptivum, praesupponens tamen actum voluntatis, uti docet sanctus Thomas 1. quaestione 23. art. 4. ita & reprobatio. Est enim reprobatio, quemadmodum idem doctor docet ibidem articulo 3. pars quaedam providentiae, quae est ratio ordinis mediorum in finem. Itaque secundum sanctum Thomam definiri posset reprobatio, quod sit ratio ordinis reprobatorum in finem intentum a Deo scilicet, ut ostendat justitiam suam vindicativam in punitione peccatorum, quae ostensio justitiae ulterius ordinetur ad majorem ostensionem misericordiae in praedestinatis, sicut docet Apostolus Roman. 9.
Quamvis autem certum sit damnationem aeternam irrogari pro meritis, id est, peccatis; quoniam tamen utrum ex praevisis meritis ipsa sit reprobatio, problematice disputant doctores, pleniorem hujus rei tractationem in proximam distinctionem rejiciemus, contenti, hanc indubitatam subjecisse reprobationis definitionem: Reprobatio est praeparatio poenae aeternae ob praevisa peccata irrogandae.
Porro reprobi varie nominantur in scripturis ac primum quidem reprobi, ut 2. Cor. 13. Nisi forte reprobi estis. Cui affinis est significatio ejusdem vocis I. Cor. 9. cum dicit Apostolus, Ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar, id est, ne forte propter peccata mea rejiciar a Deo, & ita tandem inveniar in numero reproborum. Sic autem dicuntur reprobi, sicut e contrario praedestinati dicuntur probati 1. Cor. 11.
Secundo vocantur, Non cogniti, id est, non dilecti Matth. 5. & alibi, Nescio vos, sicut e contrario praedestinati dicuntur praecogniti.
Tertio vocantur odio habiti, sicut & reprobatio vocatur odium. Rom. 9. Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quomodo e contrario, praedestinati dicuntur dilecti.
Quarto vocantur repulsi. Rom. 11. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, & Psal. 87. Et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Septimo vocantur Hoedi, eodem loco. Octavo praescripti in judicium Dei, id est, damnationem, ut in epistola Judae.
Decimotertio vocantur interdum a patribus praedestinati ad mortem & interitum, ut superius ostendimus.
Postremo notandum reprobos passim a Scolasticis vocari praescitos. Quod tamen qua ratione factum sit haud satis constat, cum in scripturis illud nomen, ut supra docuimus, significationem habeat plane diversam, & contrariam.
Videri autem potest reprobos ideo peculiariter praescitos in scholis vocari, quod nomen commune praescientiae visum fuerit trahere ad speciem deteriorem ut fit in aliis multis; tametsi interdum etiam contra fiat, ut in nomine praedestinati, imo & in hoc nomine, praesciti, secundum usum scripturae sacrae Vel certe haec ratio est, quia in reprobis est aliquid tantum praescitum, non etiam praeordinatum seu praeparatum, scilicet peccatum propter quod damnantur. Nam id propter quod praedestinati salvantur, totum sub ipsa cadit praedestinatione divina, ejusque effectus est. Itaque reprobi, ut peccatores, tantum praesciti sunt; electi vero quatenus justi, non tantum praesciti sunt; quin potius ideo quatenus justi, praesciti; quia ut justi essent praedestinati, dicente Apostolo Eph. 1. Elegit nos Deus ut essemus sancti & immaculati. Praescitos hoc scholastico modo, intelligit concilium Constantiense in condem. natione aliquot articulorum Joannis Vvicleff & Joannis Huss.
On this page