Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Qui effectus in reprobationem referendi

§. 10. Qui effectus in reprobationem referendi.

CUm de effectibus divinae reprobationis agitur, illud imprimis ac certissime statuendum est, nullum peccatum nec hominis nec angeli, in divinam reprobationem ut causam referri posse. Deus enim non est author peccati, sed vindex. Verum de hac re plenius infra.

Jam & illud nihilominus certum & indubitatum est, ejusdem divinae reprobationis effectum esse damnationem & poenam aeternam, id quod satis ex definitione reprobationis intelligi potest. Idemque manifestum est ex scripturis. Nam Matth. 25. dicitur ignis aeternus paratus diabolo & angelis ejus, sicut regnum paratum justis. Prov. 16. Dicitur impius factus a Deo seu deputatus ad diem malum. Rom. 9. reprobi vocantur vasa aptata, seu praeparata ad interitum, sicut electi praeparati ad gloriam. Eccl. 26. de eo qui transgreditur a justitia ad peccatum dicitur: Deus praeparavit eum ad rompheam, id est, vindictam judicii divini. Et Judas in epistola quosdam esse dicit olim praescriptos in judicium seu condemnationem, quibus & procella tenebrarum servata sit in aeternum. Quod his verbis expressit Petrus in 2. ep. 2. quibus judicium jam olim non cessat & perditio eorum non dormitat, &c. Et infra; iniquos vero in diem judicii reservari cruciandos, Et iterum: Quibus caligo tenebrarum reservatur. Idem patres docent, iis maxime verbis, quibus dicunt alios ad vitam, alios ad mortem aeternam esse a Deo praedestinatos. Sic enim Augustinus libr. 15. de civit. capit. 1. duas esse dicit societates hominum, unam quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo; aiteram, quae praedestinata est aeternum supplicium subire cum diabolo. Et lib. 21. c. 24. quosdam esse qui praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo. Sed & alia hujusmodi loca tam Augustini quam aliorum indicavimus supra cum de nomine praedestinationis ageremus. Ex quibus liquet, reprobos ad aeternam poenam esse a Deo praedestinatos, sive quod idem est, aeternam poenam illis esse a Deo praeparatam. Quae proinde effectus est reprobationis. Nam effectus reprobationis divinae dicitur omne illud, quod Deus agit circa reprobos in ordine ad manifestationem justitiae suae, per eorum justam damnationem. Tale autem imprimis est ipsa eorum justa damnatio¬

Quod praeterea generaliter ex eo probatur, quia juxta unanimem Theologorum sententiam, quae tradi solet ad secundi sententiarum, distinctionem 36. & 37. Deus author est omnis poenae tam aeternae quam temporalis. Quicquid autem facit Deus in tempore, id faciendum statuit ab aeterno, cum voluntas ejus sit immutabilis & aeterna. Statuit igitur ab aeterno quosdam in aeternum punire, quandoquidem hoc idem ipse in tempore facit.

Praeter hunc autem reprobationis effectum, sunt & alii quidam similiter referendi in Deum reprobancem. Ac primum ea dimissio, seu derelictio, qua quis merito praecedentis peccati derelictus subinde in alia atque alia peccata prolabens deterior efficitur, & reatum aeternae damnationis sibi aggravat. De qua derelectione frequens est in scripturis mentio, ut Psal. 80. Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Isai. 50. In sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Matth. 23. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Actor. 14. Dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Eodem pertinet illud Psalmi 2. Apprehendite disciplinam nequando trascatur Dominus, & pereatis de via justa. Et quoties in scripturis dicitur Dominus avertere faciem suam propter peccata hominum, hujusmodi dimissio significatur, eademque in reprobis fit effectus reprobationis.

Huic porro dimissioni subjunguntur excoecatio & obduratio, quae alio nomine aggravatio in scripturis vocatur. Cum enim homo sibi dimittitur, lumine & auxilio gratiae Dei destitutus, fit ut & ejus intellectus subinde majoribus ignorantiae tenebris involvatur & voluntas magis magisque in ea quae pietati contraria sunt, incurrat, dum utraque facultas naturali propensione in sua fertur objecta. Hoc igitur modo dicuntur homines excoecari & indurari, nimirum profectu quodam & in¬ cremento ignorantiae & malitiae. Neque enim Deus parvulos solum originale peccatum habentes & in eo morituros excoecare aut obdurare dicitur; tametsi in illa qua nati sunt ignorantia & malitia, relinquantur; sed eos tantum qui Deo deserente magis aberrant atque pejores evadunt: Et hos quidem omnes si vim vocabulorum attendamus. Verum scriptura peculiariter & quasi per excellentiam eos dicere solet excoecari & obdurari a Deo, qui proposito sibi divinitus insigni aliquo lumine ac praesidio salutis, quo ad credendum vel agendum poenitentiam moveri debebant, tanti boni occasione, redduntur multo magis obtenebrati ac depravati, Deoque rebelles; adeo ut quasi impossibile sit eos converti, sicut naturaliter impossibile est hominem coecum illuminari, aut durum lapidem emolliri. Quo sensu Dominus in Exodo dicit, & saepenumero repetit se induraturum cor Pharaonis & servorum ejus, ut qui cum suis tot conspectis portentis ac signis manifestissimis virtutis divinae, non tamen ad credendum & obediendum Deo inductus fuerit, sed ad resistendum durior & praefractior evaserit. Sic & de Judaeis dictum est Isa. 6. & in novo testamento aliquoties licet diversis verbis repetitum: Excoeca cor populi hujus, & aures ejus aggrava, & oculos ejus claude ne forte videat, &c. Hoc Joan. 12. Deo tribuitur his verbis: Excoecavit oculos eorum, & induravit cor eorum, &c. De iisdem legitur Psal. 68. Obscurentur oculi eorum & dorsum eorum semper incurva. Et iterum: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Et 2. Thess. 2. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut cre lant mendacio. Et Rom. 9. Caeteri vero excoecati sunt, sicut scriptum est, de lit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, &c. Et rursum Isa 63. sub persona ejusdem populi Judaici: Quare errare nos fecist. a viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? Quod quidem totum factum est justa dimissione seu desertione illius populi propter peccatum praecedens, eo quod veritatem evangelii a Christo & discipulis ejus annunciati ac tot evidentibus signis comprobari non recepissent; quemadmodum 2. Thess. 1. & 2. atque alibi scriptura testatur. Inde enim factum est justo judicio Dei ut ad eandem Christi & Apostolorum praedicationem & miracula paulatim magis obduruerint: Tale quid etiam philosophi passi sunt, quibus cum invisibilia sua Deus per ea quae facta sunt, manifestasset, traditi sunt a Deo in desideria cordis sui, & in passiones ignominiae, atque in reprobum sensum, quemadmodum id late prosequitur Apostolus Rom. 1.

Ex his patet reprobat ion is effectus, qui in scripturis vocantur excoecatio & obduratio, non omnibus reprobis esse communes; sed paucioribus tantum quibusdam convenire. Verum praeter haec dici potest secundum ea quae supra diximus de effectibus praedestinationis, multa adhuc alia esse quae recte ponantur effectus reprobationis, quorum alii sint remoti, alii propinqui, & alii communes, alii singulares, alii denique secundum se indifferentes; sed a Deo ordinati ad finem reprobationis, alii vero secundum se determinati. Quorum singulorum exempla assignare ex supradictis non est difficile. Unde nec negandum videtur ipsam creationem hominis reprobi, hac generali ratione vocari posse reprobationis ejus effectum. Creantur enim hujusmodi ad manifestationem justitiae Dei per justam eorum damnationem; Quomodo supra effectum reprobationis definiebamus. Ex quo apparet etiam summi angeli creationem fuisse effectum saltem remotum reprobationis ejus, idemque de collatione tantae ejus excellentiae in naturalibus & gratuitis dicendum. Deus enim haec omnia in illo ordinavit ad finem supra dictum. Estque hoc satis consonum scripturae Job 40. & Psal. 103. Verum de hac re alibi forte exa¬ ctius. Interim hoc loco notandum est, quod apud

Augustinum legitur in soliloquiis cap. 28. sicut praedestinatis ad vitam omnia cooperantur in bonum etiam ipsa peccata: sic praescitis ad mortem aeternamomnia cooperari in malum, & ipsam etiam orationem verti in peccatum. Quod tamen non ita acci¬¬ piendum, quasi reproborum bona opera vere peccata fiant; sed quia dum illa, quae forte fecerunt, peccando amittunt, etiam inde sibi poenam comparant. Justum est enim ut cui bona data fuerant eorum voluntariae perditionis merito torqueatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10