Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Utrum permissio peccati sit effectus reprobationis

§. 11. Utrum permissio peccati sit effectus reprobationis.

DE permissione peccati sive sub tractione efficacis auxilii quo peccatum, cujus merito quis in mortem aeternam incidit, impediretur; utrum in reprobationem, ut causam, referri debeat, dubitatur. Quidam enim omnino negant eam permissionem, qua angelum vel primum hominem Deus permisit innocentia relicta cadere in peccatum, dici posse effectum reprobationis angeli vel hominum in originali peccato morientium. Alii insuper addunt nec eam permissionem, qua quis jam a peccato justificatus, relabi permittitur in peccatum propter quod damnetur, in Deum reprobantem recte referri. Alii denique idem volunt de permissione omnium sequentium peccatorum, propter quae quis damnandus est, & proinde etiam de ea permissione peccati, quae prioris poena peccati est, de qua superiori capite locuti sumus. Rationes autem quibus moventur, hujusmodi sunt.

Primo, quia quod ad angelos & primum hominem attinet, permissio illa ex parte Dei fuit communis omnibus tam praedestinatis, quam reprobis. Aequaliter enim, ut aiunt, utrisque paratum erat auxilium Dei, quod alii suo libero arbitrio deseruerunt, aliis eo bene utentibus per idem liberum arbitrium. Ita enim primitus institutam fuisse volunt creaturam intellectualem, ut in ejus situm esset arbitrio stare vel cadere, perseverare vel deficere, Deo solum dante auxilium quo posset stare seu perseverare.

Secundo, quia permissio illa ex parte Dei nihil ponit in homine reprobato, ut nec in alio quocunque, quia permittere tantum est, non impedire. Quocirca rationem effectus divini habere non potest.

Tertio, quia non sunt ponendi duo praedestinationis effectus, bonum opus hominis & operatio Dei qua in homine bonum opus operatur; quia ex parte quidem hominis illa Dei operatio non est aliud ab ipso opere bono, ex parte Dei autem eadem est cum essentia divina. Quare nec permissio peccati dici poterit effectus reprobationis, aut omnino providentiae divinae, cum in homine nullus ejusmodi effectus designari possit, ipsa vero in se non aliud sit quam Deus permittens.

Quarto, quia etsi fingamus, inquiunt, permissionem illam habere rationem effectus alicujus, non tamen esse poterit effectus reprobationis. Sicut enim praedestinatio dilectio est & praedestinare diligere, saltem concomitativo sensu, ita reprobatio odium est & reprobare odisse juxta illud: Jacob dilexi, Esauodio habui. Quare cum odium Dei culpam praesupponat ejus quiodio habetur, consequi videtur permissionem primi peccati, propter quod homo vel angelus damnatur, in propositum Dei reprobantis ut causam referri non posse, eo quod nullum aliud praecesserit peccatum, cujus merito hunc odii effectum incurreret.

Quinto. Nec dici potest ejusmodi permissionem esse effectum irae divinae, similiter ob causam jam dictam, quia ira praesupponit peccatum; ergo nec effectum reprobationis. Reprobatio enim ira Dei est, & reprobi irae filii

Sexto. Permissio qua homines reprobi permittun¬ A tur infici peccato originali, a quo non liberantur, non videtur annumeranda cum effectibus reprobationis, eo quod ut aiunt, tam reprobatio hominum quam praedestinatio praesupponat massam humani generis peccato infectam, & damnationi obnoxiam, & per consequens ipsum originale peccatum.

Postremo: Huc adferuntur ea testimonia patrum quae docere videntur neminem reprobari nisi ex praeviso merito. De quibus infra, cum de merito reprobationis agetur. Inde enim consequens videtur permissionem primi peccati in quocunque reprobo, quam nullum malum meritum praecessit, non posse statui effectum reprobationis.

Porro aliorum sententia est, permissionem cujuscunque peccati, etiam primi illius quod homo vel angelus commisit, effectum esse providentiae divinae circa utrumque, ac proinde & reprobationis tam angelorum quam hominum eorum qui ex illo peccato ducti sunt aut ducendi in damnationem.

Quam sententiam multis modis reddunt probabilem.

Primum hac generali ratione. Quicquid in tempore fit ordinate a Deo, id ab aeterno, ut sic fiat praeordinatum est & volitum. Atqui in tempore permissio peccati cujuscunque rationem habet boni, non ob aliud, nisi quia ad bonum aliquod ordinatur; ergo ab aeterno Deus ejusmodi permissionem providit & praeordinavit ad omne illud bonum, ad quod ordinem habet in tempore. Quare & permissio peccati propter quod quis damnatur, ad bonum aliquod a Deo ordinatur, scilicet ad ostensionem justitiae Dei vindicantis peccatum; ac proinde ab aeterno fuit ad hoc ipsum praeordinata. Continetur ergo sub ordine reprobationis divinae tanquam effectus ejus, sive peccatum permissum sit primum, sive quodcunque aliud.

Secundo. Permissio peccati Adae volita fuit & intenta a Deo propter aliquod bonum; ergo non tantum negative Deus se habuit permittendo illud peccatum, sed etiam posit ive. Antecedens patet, quia si quaeratur quare Deus permiserit Adam cadere in peccatum, vere & recte respondetur, ut ex illo malo magnum eliceret bonum, scilicet incarnationem filii sui, per hypostaticam unionem naturae divinae cum humana, & insigne illud opus misericordiae Dei, qua hominem perditum morte filii sui redimeret, &c. Eadem autem ratio est de permissione ejusdem peccati ordinata ad ostensionem justitiae Dei in puniendis reprobis: & consequenter de permissione peccati angelici.

Tertio. Permissio peccati Davidis, Petri & aliorum electorum ad providentiam Dei pertinet, utpote per eam ordinata ad majorem illorum humiliationem, sive ad aliud simile bonum, juxta illud, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quod ad ipsa etiam peccata extendere Augustinum supra docuimus. Unde idem Augustinus & sanctus Thomas & alii generalem tradunt doctrinam, tantam esse Dei bonitatem & potentiam, ut nullo modo permitteret in creatura sua esse malum, nisi sciret quantum inde eliceret bonum. Est ergo permissio peccati a Deo intenta propter aliud, scilicet bonum, ac proinde circa eam Deus actum habet positivum, quo vult eam. Unde similiter, si quaeratur: quare Deus aliquos permittat cadere in peccatum, cujus merito postea damnantur, id est quare permittat peccata reproborum, recte respondetur, ut in illos ostendat justitiam suam.

Quarto. Non tantum verum est dicere, Deus permittit peccatum, sed etiam Deus vult permittere peccatum. Si enim quaeratur, utrum permittat volens, an nolens; respondetur utique volens, idque vere dicitur de quocunque peccato, etiam angeli & primi hominis. Vult autem propter aliquod bonum, ut jam declaratum est, ergo positivum habet actum circa permissionem cujuslibet peccati. Velle enim hujusmodi actum significat.

Quinto. Dimissio peccatoris in alia peccata est a Deo positive volita, scilicet tanquam justa poena peccati praecedentis, & proinde in reprobo est effectus reprobationis, ut supra ostendimus. Quod est contra eos qui universaliter negant ullam peccati permissionem esse a Deo volitam positive. Si autem illa volita est & intenta propter bonum aliquod, pari ratione permissio primi peccati in quod quis labitur ex innocentia, vel reparata justitia, volita & intenta dici debet, propter aliud bonum, quod ex ea elicitur.

Sexto. Quin eo magis non nisi propter bonum aliquod intenta esse debuit permissio peccati & lapsus justorum, ut angeli, primi hominis, & eorum qui post reparationem peccant ac justitiam deserunt, quod vel excellentior esset natura, quae cadere permissa est, ut angelica, & in ea angelorum summus, vel adhuc integer & a peccati corruptione prorsus immunis esset homo, vel saltem justus, & proinde amicus Dei, quam ea permissio, qua homo jam peccato corruptus, injustus ac Dei inimicus ex alio peccato in aliud, magis, magisque sordescens cadere permittitur. Eo magis, inquam, quo minus permitti debuit lapsus melioris, excellentioris & integrioris creaturae, si non inde bonum aliquod insigne eliceretur, quam vilis peccatoris, tanquam vasis lutei, jamque confracti, de quo fere nulla est cura. Si ergo permissionem peccati istius posit ive vult Deus, ut jam probatum est, multo magis illius.

Septimo. Homines positivam habent intentionem permissionis mali, idque bene, quando volunt aliquod malum permittere propter majus bonum; ut usuras publicas unius hominis, ergo & Deus. Non enim reddi potest ratio cur minus Deus habeat hujusmodi intentionem bonam, cum omnis perfectio creaturae sit in Deo¬

Octavo. Orantes Deum ne nos inducat in tentationem, precamur quemdam reprobationis effectum; sicut quando oramus ne nos deserat propter peccata nostra, & ne puniat nos morte aeterna, ergo inducere in tentationem in reprobo effectus est reprobationis, etiam tunc quando quis prius justus & tentatione aliqua pulsatus per consensum incidit in peccatum. Illud autem inducere est permittere: Quae quidem permissio vocatur inductio propter positivam in Deo voluntatem permittendi seu non impediendi lapsum; ex qua voluntate lapsus infallibiliter consequitur.

Nono. Si permissio peccati non esset effectus providentiae Dei, sequeretur peccatum esse fortuitum seu casuale respectu praescientiae Dei; sequeretur discretionem electorum a reprobis esse casualem respectu providentiae ejus, quae sunt absurda; cum in ordine ad Deum nihil omnino esse possit casuale. Sicut ergo ad providentiam Dei praedestinantis pertinet, quosdam assumere; ita ad eandem Dei reprobantis providentiam pertinet, quosdam dimittere.

Decimo. Idem probatur authoritate scripturae, ut Prov. 16. Universa propter semetipsum operatus est Dominus, Impium quoque ad diem malum. Rom. 9. In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, &c. Et iterum: Quod si Deus volens ostendere tram & notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae &c. Et ibid. Cujus vult miseretur & quem vult indurat. Sic enim & dicere licebit: Quem vult, cadere permittit in peccatum. & cap. 11. Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Hinc enim apparet similiter dici posse: Conclusit quosdam sub peccato, utique volens permittere eorum peccatum ut in eis manifestam faciat suam justitiam.

Undecimo authoritate Augustini qui Ench. 10O. adducens verba plal. 110. Propterea, inquit, magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro & ineffabili modo, non fiat praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem, quia non fieret si non sineret, nec utique nolens sinit sed volens; nec sineret bono fieri male, nisi omnipotens etiam de malo facere posset bene. Et quae deinceps proximo capite sequuntur. Idem libr. 5. contra Julcap. 3. libro de gratia & lib. arb. cap. 20. & 21. de cor. & g. capit 7. & de praedestinatione sanctorum capit. 20. ea attribuit Deo circa peccatum, quae non consistunt cum permissione mere negativa.

Duodecimo authoritate sancti Thomae cujus aperta est sententia in summa 1. q. 23. art. 3. sicut, inquit, praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam & gloriam; ita reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam, & inferendi damnationis poenam pro culpa. Ad hunc locum respondent aliqui sanctum Thomam loqui nonde permissione primi lapsus, sed de ea qua, merito praecedentis peccati, quis permittitur in alia labi. Sic enim dicunt eum alibi seipsum exponere, nempe 1. 2. q. 79. art. 1. ad 1. & 3. ubi docet ex merito praecedentis peccati contingere, quod Deus non impediat aliquem, ne peccet

Verum haec responsio non congruit, Loquitur enim Sanctus Thomas de reprobatione ex toto gene re saltem hominum, ut patet; imo vero etiam angelorum, quia non distinguit. At dicta interpretatio permissionis in multis hominibus reprobis, non hapet locum, ut manifestum est de infantibus. Alii respondent Divum Thomam mutasse sententiam. Sed falsum id esse ex anterioribus ejus scriptis ostenditur. Scribens enim in cap. 9. Rom. lectio. 4. sic ait: Actus quem Deus erga reprobos exercet, non est quoa disponat eos ad malum, sed hoc solum Deus circa eos agit, quod eos permittit agere quae concupiscunt. Sic ille aperte dicens Deum agere in eo quod permittit. Loquitur autem de effectu reprobationis, quomodo & paulo post docet, qui sint actus, id est, effectus praedestinationis divinae circa hominem. Nec refert si intelligatur loquide permissione primi peccati, sive sequentium peccatorum, quae habent rationem poenae respectu praecedentis, quia semper eadem est ratio permissionis, ut volitae a Deo, quam, proinde actum sanctus Thomas vocat. Idem in compendio Theol. capit. 142. & 1. q. 113. artic. 6. in corpore docet ad ordinem providentiae divina pertinere, quod mala esse & fieri permittat. Ex quo sequitur hujusmodi permissionem in reprobis contineri sub ordine reprobationis, ejusque proinde effectum esse.

Nec aliud sentire videtur Scotus, qui supra dist. 41. hujus libri, dicit expresse, quod circa Judam & quemcunque reprobatum est actus positivus divinae voluntatis, quo vult permittere eum esse filium perditionis, sive propter originale peccatum, sive pro pter actuale.

Sed & his antiquior Hugo Victorinus lib. I. de sacram. parte 4. cap. 4. & 5. & sequentibus de permissione malorum tradit hujusmodi sententias: Deu. nihil permittit nisi volens, & quicquid permittit, voluntarie permittit. Et quoties fit aliquid, dicitur hoc voluntas Dei, quia Dei voluntate factum est ut hoc fieret vel permissum. Deinde cap. 10. & sequentibus similia replicans docet tam permissionem malorum quam operationem bonorum ascribendam esse voluntati bene placiti Dei. Rursum ex August. similia tradit in summa sententiarum tract. 1. c. 13. Sic etiam omnino videtur intelligendum quod idem Hugo docet iisdem fere locis, Deum quamvis malum non vesit, velle tamen malum esse. De qua re agetur ad dist. 46.

Item Hugoni fere contemporaneus Venerabilis Philippus Abbas Bonae spei, in libro quem scripsit de damnatione Salomonis; quaerens quare Deus per miserit Salomonem labi in peccatum, ex quo damnatio ejus consecuta est; vicissim interrogat de primo angelo, & respondet his verbis: Non ergo discutiendum quare ita fieri permiserit Deus, sed cum timore sciendum, quod ita fieri permiserit. Permittit quippe judicio occulto, sed justo, &c.

Postremo huc pertinent argumenta proxima distinctione adducenda, quae contendunt reprobationem, quoad primum ejus specialem effectum, non esse ex meritis. Effectus enim ille non alius est quam primi peccati in damnationem ducentis permissio. Pertinent & ea quae supra distinctione de providentia Dei circa peccata, quaeque hac ipsa distinctione de praedestinationis effectibus dicta sunt. Inter eos enim ostendimus esse permissionem peccati, cujus occasione quis humiliatus salvatur. Unde consequens est similiter permissionem peccati propter quod quis damnatur esse reprobationis effectum.

Hanc igitur sententiam ut veriorem retinentes. ad ea quae sunt in contrarium allata, breviter respondebimus.

Ad 1. ergo respondetur, permissionem illam peccati de qua hic agimus, nullo modo communem esse bonis & malis, praedestinatis & reprobis. Nam illi soli peccare permittuntur qui peccant. Itaque proprie loquendo de permissione, primum angeium peccare Deus permisit; Michaelem non permisit; Judam remanere in peccato permisit. Petrum non permisit. Neque enim indifferenter ad hos & illos se habet Deus. Specialis namque beneficii est, quod in oratione dominica petimus a Deo, ne nos inducat, id est, cadere permittat in tentationem. Alios ergo permitit, alios non permittit cadere. Quid autem de perseverentia & praedestinatione angelorum dicen) dum sit, infra suo loco declarabitur.

Ad 2. Permissio peccati in homine non est pura negatio, sed privatio. Dicitur autem esse effectus divinae providentiae, non quod sit ens aliquod productum in homine a Deo, sed quia objectum est divinae voluntatis, scilicet ab ea volitum atque ad bonum universi & Dei gloriam ordinatum; quomodo mors, coecitas & alii defectus ac privationes objecta quaedam sunt voluntatis ac providentiae divinae.

At dicis: Permittere non est aliud quam non impedire. Respondeo plus includi in permittente, ut tali. Non enim aut quod non est, aut lapis, aut homo privatus permittere dicitur usuras aut grassationes publicas, quia haec ad ejus curam & potestatem non pertinent; sed rexaut princeps talia permittere dicitur, sive justam permittendi causam habeat sive non. Non ergo ideo precise permittit, quia non impedit; sed quia providens vel providere debens non impedit. Atque ita ipsius permissionis voluntas & intentio saltem implicita, vel interpretativa in his includitur.

Ad 3. argumentum quod similiter ut 2. generale est, & tam in posterioribus peccatis quam in primo locum habet, unde sequeretur nec dimissionem hominis peccatoris esse effectum reprobationis; respon detur non ipsam Dei volitionem, quae in Deo est, esse effectum reprobationis, sed permissionem volitam, quae in homine est boni privatio, ut modo dictum est.

Quarti argumenti solutio patebit ex iis quae de merito reprobationis infra dicentur.

Ad 5. Ira Dei in reprobos, non est reprobatio, sed effectus ejus, id est, punitio ac damnatio reproborum propter peccata: Si tamen reprobatio interdum ira vocetur, sumpta est appellatio ab effectu posteriore. Sed de hoc etiam plenius infra suo loco¬

Ad 6. Nulla necessitas cogit ut dicamus repro¬ bationem & praedestinationem hominum praesupponere massam corruptam, & proinde peccatum, licet beneficii praedestinationis magnitudo ex illa massa in quam ex peccato primi hominis omnes venerunt, & ex qua liberantur praedestinati, magis elucescat. Igitur & hoc ipsum quod quidam permissi sunt infici peccato originali, & sic in illam damnationis massam venire, e qua non eripientur, ad eorum reprobationem pertinet.

Postremi solutio, similiter ex eis petatur, quae proxima distinctione dicentur. Si autem quaeratur adhuc utrum haec & hujusmodi numeranda sint inter effectus reprobationis, quod homini infideli aut peceatori non praedicetur evangelium, quod non donetur ei fides in Christum, conversio cordis, gratia justificationis, &c. respondendum videtur affirmative ex iis quae dudum de praedestinationis effectibus dicta sunt. Idque consentaneum est scripturae Act. 16. ubi legimus Paulum & Silam vetitos a Spiritu sancto loqui verbum in Asia, ac rursum non fuisse permissos ut praedicarent in Bithynia. Quod videtur haud dubie pertinuisse ad reprobationem eorum, quibus non praedicabatur, sive hoc fuerit eis in poenam peccatorum retributum, sive non; tametsi Augustinus ep105. scribit eos quibus Deus gratiam non impertitur, hoc dignos esse & hoc mereri, ut non impertiatur. Qua ratione multo magis hujusmodi beneficiorum denegatio erit effectus reprobationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11