Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Non omnes reprobos damnari propter originale peccatum, cum explicatione locorum Augustini

§. 12. Non omnes reprobos damnari propter originale peccatum, cum explicatione locorum Augustini.

QUidam reprobationis causam quaerentes dixerunt omnes homines qui pereunt, reprobari atque damnari propter originale peccatum. Ponunt enim Deum ab aeterno praevidisse totam massam humani generis, ex praevaricatione primi parentis infe ctum iri macula originalis peccati; ex qua massa statuerit quosdam misericorditer liberare, alios vero in ea juste derelinquere, qui proinde omnes propter originale peccatum quo tota massa vitiata sit, reprobentur atque damnentur, Deo videlicet ab eis pro illo peccato justae damnationis debitum exigenteQuam opinionem probare nituntur ex variis Augustmi locis. Nam in epistola 105. sic habet: Quid enim diligebat Deus in facob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? & quid oderat in Esau antequam fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? & quae sequuntur, ubi nimirum hoc omnino velle videtur: Esau in massa originalis iniquitatis derelictum, ac juste propter eandem iniquitatem reprobatum, atque damnatum esse. Quod autem de Esau dicit, idem vult esse judicandum de omnibus reprobis etiam baptizatis aut circumcisis, eo quod in Esau typum reproborum constituat Apostolus Rom. 9. Nam ipsum Esau sancti patriarchae Isaac filium juxta Domini mandatum, octavo die simul cum Jacob fratre suo circumcisum fuisse, non est quod dubitetur.

Alius Augustini locus est lib. de corr. & gratia cap. 7. ubi dicit, omnes reprobos ex uno peccato ire in damnationem, unum peccatum intelligens originale, quod omnibus est commune. Quo etiam loco semel & iterum negat, justos non perseverantes discretos esse a massa perditionis.

Eadem fere tradit lib. I. ad Simpl. qu. 2. Ench. 94. & aliquot sequentibus lib. 2. contra 2. ep. Pel. c. 7. lib. de praedestinatione sanctorum cap. 8. & 9. & lib. de praedestinatione & gratia cap. 3. 6. 7. & 16. Non dissimile est quod S. Thomas 2. 2. q. 2. art. 5. ad 1. scribit auxilium gratiae quibuscunque datur misericorditer dari? quibus autem non datur ex justitia non dari in poenam praecedentis peccati, & saltem originalis, ut Augustinus dicit in libr. de corr. & gra. ubi dicitur Augustini sententiam probare.

Hanc opinionem ex perverso intellectu dictorum Augustini conceptam, falsam & erroneam esse constat. Docet enim fides Catholica juxta doctrinam veterum patrum & conc. Trid. sess. 5. cap. 5. remitti in baptismo reatum originalis peccati dicente Apostolo, nihil esse damnationis iis qui sunt in Christo Jesu. Non ergo reprobi quibus peccatum originale dimissum fuerit, propter illud ipsum damnantur. Neque dici potest Deum ab aeterno habuisse propositum privandi aliquem vita aeterna, aut damnandi morte aeterna propter orignale peccatum in tempore ei dimittendum, tanquam ob demeritum cui illa poena retribuatur; nisi quis dicat propter relapsum in peccatum, revocari a Deo remissionem originalis peccati semel factam, secundum eorum sententiam qui putant peccata semel remissa, si quis in eadem vel similia labatur, iterum a Deo ad aeternam vindictam imputari. Quae doctrina satis ab omnibus doctoribus confutatur, ad dist. 22. libri 4. Neque tamen haec re sponsio locum habere posset ad dissolvenda ea quae ex Augustino proferuntur, cum non dicat Augustinus reprobos, qui ad tempus justi sunt, recidere in massam originali peccato vitiatam, quando justitiam deserunt; sed ab ea nunquam fuisse discretos.

Hac ergo opinione, atque ejus defensione repudiata, fatendum est secundum fidem Catholicam, reproborum quosdam propter solum originale peccatum damnari, ut parvulos quibus per sacramentum non succurritur; quosdam propter solum actuale, ut adultos relapsos, qui nimirum ab originali peccato mundati & justificati, in accepta justitia non perseverant; alios vero omnes propter utrumque, videlicet adultos non regeneratos. Haec doctrina aperte colligitur ex iis quae scribit Augustinus lib. de corr. & gra. cap. 8. 9. & 13. & alibi saepe, necnon alii patres, dum secundum scripturas docent multos esse qui accepta remissione peccatorum ad tempus bene vivant, non tamen in justitia perseverent. Nominatim vero dictam opinionem velut erroneam improbat. Prosper responsione 2. ad capitula Gallorum, a quibus Augustino occasione locorum superius citatorum imponebatur hic articulus: Quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum. Sic enim de eo qui in percepta gratia non perseverat pro Augustino respondet: Qui recedit a Christo, & alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in id quod remissum est, recidit, nec in oricinali peccato damnabitur. Qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt, debebatur. Quod quia Dei praescientiam nec latuit, nec fefellit, sine dubio talem nunquam eligit, nunquam praedestinavit, & periturum nunquam ab aeterna perditione discrevit. Sic ille, breviter indicans quomodo illud accipiendum sit quod dicit Augustinus, justos non perseverantes non esse discretos a massa perditionis, videlicet non ita discretos, ut non sint perituri, quomodo ab ea discreti sunt praedestinati, licet ad modicum tempus ab ea separentur, mox in eam relapsuri, non infectione originalis peccati, sed iniquitate actuali. Quod ipsum tamen modicum comparatione totius aeternitatis, qua in ea mansuri & cum ea puniendi sunt, pro nihilo reputatur.

Ad illud vero quod dicit Augustinus Esau odio habitum propter originale peccatum, respondemus propheticum istud, Esau hodio habui, sicut ad literam non tam ad ipsius Esau personam spectat, qui fratri suo nunquam servivit, ut in ipso implereturillud: Major serviet minori; sed magis eum opibus, & potentia superasse videtur Gen. 32. & 33. quam ad ejus posteros, qui a posteris Jacob tempore Davidis subjugati leguntur, 2. Reg. 8. Unde & matri dicebat divinum oraculum: Duae gentes sunt in utero tuo, &c. ita nec allegorice ad ipsius personam spectare, cum satis probabile sit eum ad salutem pervenisse; sed referendum ad eum populum, cujus ille typum gerebat, id est, ad totum genus reproborum, quorum multo maxima pars merito origmalis peccati, reliqui vero, qui hujus peccati veniam acceperint, incitante eos ad alia peccata concupiscentiae fomite relicto ex originali peccato, praecipitantur in damnationem. Quamvis igitur multi damnantur non propter origi nale peccatum, quod in eis remissum est, sed tantum propter actualia; videtur tamen originalis peccati permissio etiam in istis esse quidam effectus, quatenus hujus peccati occasione recidunt in alta peccata, propter quae damnantur. Et id dicimus Augustinum voluisse.

Ad alium locum similiter respondetur, ideo dictum omnes ex uno orignali peccato ire in damnationem, quia in illo uno juxta sensum jam explicatum, damnationis omnium est quaedam origo. Quamvis enim in multis remissum sit ac reatu transierit, actu tamen permanet, ut idem August. libr. 1. de nupt. & conc. cap. 25. 26. & 27. atque alibi docet. Manet enim concupiscentia peccatorum fomes, quae postea per consensum trahit hominem in damnationem. Unusquisque enim, ut ait Jacob. I. tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Ex qua genitum peccatum generat mortem. Unde Prosper resp. 1. ad capitula Gallorum & resp. 10. ad objectiones Vinc. proclivitatem peccandi & pravas cupiditates hominum, refert in praevaricationem primi parentis, a quo contractum est malum originale. Ex quibus & illud confirmatur, primae illius praevaricationis permissionem, non male constitui effectum quemdam reprobationis respectu omnium reprobatorum.

Porro Sanct. Thomas de iis loquitur quibus originale peccatum non est dimissum, non de omnibus lreprobis in universum. Unde non dicit, quibuscunque, sicut in priore parte; sed quibus non datur. Quod est bene notandum, ne putetur auxilii gratiae subtractio in omnibus & semper esse poena praecedentis alicujus peccati ipsorum, cum id de angelo & primo homine dici nullo modo possit.

Obiter autem admoneo librum de praedestinatione & gratia, qui inter alios in contrarium fuit allegatus, non esse Augustini, sed incogniti, nec admodum probati authoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12