Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Reprobationem Dei non esse causam peccatorum

§. 13. Reprobationem Dei non esse causam peccatorum.

QUod supra cum de effectibus reprobationis ageremus, statim initio movebamus, nullum omnino peccatum, nec hominis, nec angeli, in divinam reprobationem, ut causam, referri posse, nunc plenius est probandum.

Est autem generalis eademque certissima probatio ex Catholico dogmate religionis nostrae, quod Deus non est author malorum, id est, peccatorum. Si enim reprobatio divina peccatorum causa est, igitur providentia Dei, cujus illa pars quaedam est, & proinde ipse Deus per suam providentiam, erit peccatorum causa. Quod quidem dicere tam est impium, quam scripturis manifeste contrarium. Dicit enim psalmista: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, & Jacobus I. Deus intentatormalorum est. Ipse enim neminem tentat, & Joan. 1. epist. 1. Deus lux est & tenebrae in eo non sunt ullae, & Ecclesiasticus cap. 15. Deus nemini mandavit impie agere, & nemini dedit spatium peccandi. Quo pertinent & illae scripturae, quae testantur Deum odio habere peccata & qui ea faciunt, ut Sapient. 14. Odio sunt Deo impius & impie¬ tas ejus. Psal. 5. Odisti omnes qui operantur iniquita¬

tem. Psal. 10. Eum qui diligit iniquitatem, odit anima ejus, scilicet Dei, juxta veritatem Hebraicam Eccles. 15. Quae Deus odit, ne feceris, &, Omne execramentum erroris odit Dominus. Et alia passim his similia. Cum enim alibi eadem scriptura doceat, ut Sap. II. Deum diligere omnia quae sunt, & nihil odisse eorum quae fecit; planissime ex his consequens est Deum peccata non facere, quae si faceret, non tantum odisset aliquid eorum quae fecit, verum & odisset seipsum utpote qui oderit omnes operantes iniquitatem. Adde quod in scripturis peccata non Dei, sed diaboli opera vocantur. In hoc, inquit Joannes 1. ep. 3. apparuit filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Et Dominus apud Joan. 8. sic de eo ait: Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax est & pater ejus, scilicet mendacii. Non ergo Deus, sed diabolus primus peccati author & parens est.

Praeterea, si Deus vi reprobationis suae homines impellit in peccata, quomodo judicabit hunc mundum? ut in simili argumento interrogat Apostolus Rom. 3. idque merito. Cum enim injustum & crudele censeatur, quempiam innocentem punire pro peccato alterius, multo sane majoris injustitiae & crudelitatis erit, punire in altero quod ipsemet feceris. Hoc autem Deo ascribendum erit, si ipse peccatorum est author.

Denique, peccatum operari ejusque authorem esse Deo, qui summa bonitas est, & qui per essentiam bonus est, usque adco repugnat, ut manifestam implicet contradictionem, Deum esse & peccati authorem esse. Quo fit ut Ecclesia Dei semper eos haereticos, qui Deum peccati facerent authorem, ut Marcionistas, Manichaeos, Priscillianistas & similes, prae caeteris fuerit execrata tanquam in Deum insigniter impios. Nam ut ait Augustinus lib. 1. de ordine cap. 1. Magis impium est dicere quod mala omnia Dei voluntate committantur, quam negare ejus providentiam. Quod tamen qui fecerunt; etiam apud ethnicos tanquam impii male audierunt.

Sciendum est autem perniciosum hoc dogma, fuisse olim ipsi Augustino per calumniam impositum a Pelagianis, sic quaedam ejus scripta interpretantibus, quasi doceret homines non ad poenam modo, sed etiam ad culpam destinari a Deo. Verum pro eo post ejus obitum doctissime respondit Prosper in duobus libellis; altero quo refutat capitula Gallorum resp. ad I. 6. 11. & aliquot sequentia, altero quo respondet ad objectiones Vinc. resp. ad 5. 7. & aliquot sequentes. Quibus locis non modo dogmatis illius suspicionem, ab Augustino aliisque Catholicis removet, sed etiam detestandam atque abominandam esse profitetur eam opinionem, quae Deum cujusquam malae voluntatis, aut malae actionis credit authorem, ut est in resp. ad 10. Vinc. Unde & ad 14. sic respondet. Ad praevaricationem legis, ad neglectum religionis, ad corruptelam disciplinae, ad desertionem fidei, ad perpetrationnum qualiscunque peccati, nulla omnino est praedestinatio Dei. Nec fieri potest ut per quem a talibus malis surgitur, per eum in talia decidatur, &c. Quamquam satis ipse Augustinus passim in suis scriptis, ab illa se calumnia defendit, cum docet Deum praevidere peccata, non facere, nec ad ea quemquam praedestinare, aut impellere, facta autem punire, eamque punitionem ab aeterno ex illorum praevisione praeordinasse, ut tractat. 53. in Joann. ench. 104. ep. 105. l. 1. ad Simpl. quaest. 2. & alibi. Hoc ipsum Fulgentius identidem inculcat libr. de duplici praedestinatione ad Monymum, cum defensione quorumdam dictorum Augustini. In eo enim libro totus est, ut doceat praedestinationem in bono esse, ad gloriam & gratiam, in malo autem esse ad poenam, sed non ad culpam, eo quod Deus peccati non sit author. Quod enim ut ait cap. 6. nunquam est in opere ejus, nunquam fuit in praedestinatione ejus. Et cap. 19. Ad voluntatem malam Deus hominem non praedestinavit, quia homini eam daturus ipse non fuit. Quomodo enim Deus hominem quem ad imaginem suam fecit, praedestinaret ad malam voluntatem, quam ipse non fecit? Et cap. 24. Deus omnia hominum opera praescivit, sed sola bona praedestinavit, quae se in filiis gratiae facturum esse praescivit. Ac denique 26. cap. probatis illis futurae maledictionis verbis, Ite in ignem aeternum qui paratus est, &c. Ecce, inquit, ad quod Dominus impios praedestinavit, id est, ad supplicium justum, non ad aliquod opus injustum. Ad poenam non ad culpam, Ad punitionem non ad transgressionem, Ad interitum, quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Haec ille & alia hujusmodi multa. Unde glossa ordinaria ad illud Rom. 8. Nam quos praescivit, tradit hanc regulam omnino tenendam; Peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos, poenam autem esse praeparatam, secundum quod praesciti sunt.

Accessit his autem condemnatio jam dicti dogmatis in Araus. synodo tempore Prosperifacta, capite ultimo his verbis: Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse; non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Quae condemnatio totidem verbis repetita est in Concilio Valentino cap. 3. Denique eandem repetivit synodus Tridentina. sess. 6. can. 17. Nota autem in Arausicano canone, non sine causa additum a patribus, particulam, si sunt, quia hoc Catholicis imponebant Massilienses, eosque infamabant sub nomine praedestinatorum, tanquam haereticorum; Hodie quidam nimis improbe faciunt, nominatim Isidorus Clarius in orationibus super sermonem Domini in monte; in quibus praedestinantes, praedestinatos, praedestinatores vocat, ipse interim suos modo leves intermiscens errores, uti docto lectori facile est animadvertere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13