Capitulum 14
Capitulum 14
Responsio ad argumenta adversariorum
QUod olim a Pelagianis falso fuit Catholicis impositum, id ante annos 200. serio affirmare non est veritus Joannes Vvicleff. Cujus deinde errorem resuscitarunt nostro seculo Lutherus & Calvinus. Quorum proinde nunc refellenda nobis sunt argumenta, videlicet ea quibus contendunt ostendere divinam reprobationem esse causam hominibus ea peccata perpetrandi propter quae damnantur. Nam, alia quibus generatim probare nituntur sive iidem sive alii haeretici, Deum esse peccati authorem, quoniam illa disputatio non hujus proprie est instituti, in alium locum rejicienda sunt.
Primum igitur e scriptura profertur illud Act. 2. ubi Petrus ad Judaeos de Christo ait: Hunc definito consilio & praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis. Definitum autem Dei consilium, causa est ejus quod futurum statuit.
Secundum ex cap. 4. ejusdem libri, ubi communi Apostolorum ore dicitur: Convenisse principes adversus Christum facere ea quae manus & consi„lium Dei decreverunt fieri.
Tertium ex eo quod ait Sapiens Prov. 16. Universa propter semetipsum operatus est Dominus; Impium quoque ad diem malum, scilicet, ad quem eum praedestinaverat.
Quartum 1. Reg. 2. dicit scriptura de filiis Heli. Et non audierunt vocem patris sui, quia Dominus vo luit eos occidere; ergo reprobatio Dei causa fuit illis ut non audirent.
Quintum, Ecclesiastae 9. secundum Haebraicam veritatem sic legitur. Quis poterit dirigere, quem Deus depravaverit, sive ut habent 70. perverterit, ubi nos legimus. Nemo potest corrigere quem ille despexerit. Loquitur autem de reprobatione.
Sextum, Apostolus Rom. 9. Deum comparat figulo, qui ex eodem luto facit alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Ubi etiam reprobi vocantur vasa irae apta, seu aptata, id est praeparata a Deo ad interitum, sicut vasa misericordiae praeparata in gloriam.
Septimum argumentum ex obduratione & excoecatione sumitur. Cum enim ut supra dictum est, reprobatio sit obdurationis causa, & obduratio sit causa peccati, necessario consequens est reprobationem esse peccati causam. Quod autem obduratio causa peccati sit, tum scriptura passim indicare videtur, ut Exod. 7. & sequentibus de Pharaone. Psal. 68. Isa. 6. & 63. Joan. 12. Act. ult. Rom. 9. & 11. tum ratione videtur ostendi. Nam obdurare idem est quod duritiem in aliquo producere; sicut calefacere, producere calorem. Duricies autem quae cordi tribuitur, peccatumest, de quo apud Ezech. 11. & 36. Auferam a vobis corlapideum, & dabo vobis cor carneum. Atque eadem ostensio est de excoecatione, quam consequitur coecitas mentis, quae similiter peccatum est. Tum denique authoritate Augustini & Thomae, quorum ille lib. 5. contra Jul. cap. 3. ad quaedam Juliani verba ita respondet: Quid est autem quod dicis: Cum desideris suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi? quasi non simul posuerit haec duo idem apostolus, & patientiam & potentiam ubi ait: Sic autem volens Deus ostendere iram & demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Ex quibus verbis apparet Augustinum velle quod non tantum deserendo; sed etiam per potentiam impellendo Deus homines tradat suis desideriis, atque in peccatis obduret. Idem de gratia & libero arbitrio cap. 20. & 21. late docet voluntates malorum hominum etiam ad ea in quibus peccant, imo ad peccata inclinari a Deo, idque per scripturas ostendit exemplis Pharaonis, Absalonis & aliorum, imo & ipsius diaboli, quorum in cordibus agere Deum dicit etiam ipsum motum voluntatis eorum, quo peccant. Unde tandem ita concludit: His & talibus tectimoniis divinorum eloquiorum, manifestatur operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, &c. Atque haec a se dicta confirmat lib. de praedest. sanct. cap. 20. Sanctus Thomas vero super ep. Rom. 9. lect. 3. ad illud: In hoc ipsum excitavi te, &c. cum cum locum exposuisset de permissione & desertione ita subjunxit: Sed aliquid amplius videtur mihi in hoc esse intelligendum, quia videlicet instinctu quodam interiori moventur homines a Deo ad bonum & ad malum. Et mox quod dixit, probat ex Augustini loco jam allegato de grat. & lib. arbitr. & ex scripturis.
Octavum argumentum. Idem Augustinus lib. de cor. & gr. cap. 7. scribit Christum alios quidem apo¬¬ stolos elegisse ad obtinendum regnum suum, Judam vero elegisse ad effundendum sanguinem suum. Ele¬¬ ctus igitur est Judas ad peccatum.
Nono ita ratiocinantur, Deus sic regit & admi¬“ nistrat omnia, ut ne peccata quidem providentiae* ejus subtrahantur; igitur providentia Dei peccatorum causa est, sicut aliarum rerum quae providentiae ejus subsunt.
Sic enim frustraretur Deus fine sibi in eorum creatione proposito; ergo propter aeternam damna¬ tionem, & per consequens ipse ad eundem finem media ordinavit, id est, lapsum & peccatum hominis. Est enim ejusdem agentis intendere finem, & media procurare ad finem. Nam quieunque vult efficaciter finem, vult omnia media, sine quibus finis non habetur. Hoc enim argumento probatur a Deo esse omnia media, quae ducunt ad vitam aeternam, ut finem ab ipso praestitutum.
Postremo. Effectus reprobationis sunt peccati permissio, gratiae subtractio, & hominis in peccatis derelictio. Ex his autem necessario sequitur hominem peccare; ergo reprobatio divina, peccati causa est, saltem indirecte. Quod er im est causa antecedentis, idem est causa consequentis. Et qui removet prohibens, est causa saltem indirecta, ejus effectus qui remotionem consequitur.
His argumentis sic ordine respondemus. Quod primo loco objicitur, id non de traditione Judae aut Judaeorum accipiendum; sed de ea re, qua Deus pater filium suum pro redemptione humani generis in mortem tradidit accipientibus eum Judaeis, & per manus iniquorum occidentibus. Quem sensum manifeste lectio Graeca demonstrat.
Ad secundum respondetur, eandem rem nempe passionem & mortem Christi factam, & a Judaeis impie Christum persequentibus, & a Deo patre atque ipso Christo; quia & pater filium in mortem tradidit, & ipse filius potestate animam suam posuit, quemadmodum ex professo docetur ad distinctionem 20. lib. 3. Eandem ergo rem quam Judaei fecerunt, id est, eundem effectum Deus fieri ab aeterno decrevit, eumque in tempore fecit, sed illi fecerunt injuste Christum persequendo, Deus autem fecit misericorditer homini subveniendo. Quod enim dicitur: Convenerunt facere, non refertur ad peccatum, sed ad effectum operis quod Judaeis erat peccatum, id est, ad passionem & mortem Christi, quae sicut omnium martyrum passiones & mortes, non tantum homines, sed & Deum authorem habent. Quomodo una eademque pauperis subventio, si a pluribus simul fiat, ab uno bona, ab alio mala intentione fieri potest.
Quod 3. loco objicitur ex Prov. hunc sensum habet: Res omnes fecit Deus propter semetipsum, id est, ad gloriam suam. Impium autem ut impius est, non simpliciter fecit, sed fecit ad diem malum, id est, hominem quem praevidit fore impium, praeordinavit ad diem ultionis, hoc est, ad justa supplicia, idque etiam propter semetipsum, juxta illud quod Pharaonidictum est a Domino: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, &c.
Quarti loci sententia est, Deum ideo voluisse permittere peccatum illud filiorum Heli, scilicet ut patrem monentem non audirent, quia propter peccatum ipsorum praecedens voluit eos occidere. Fuit ergo in eis peccatum posterius poena prioris, utriusque autem poena ipsorum occisio. De hujusmodi autem locis quae complura occurrunt in sacris litteris, disserit Sanctus Augustinus libro de gratia & libero arbitrio, de quo mox in solutione septimi.
Ad quintum. Pervertere hominem dicitur Deus improprie, eum videlicet, cui suo justo judicio statuit non dare gratiam, qua convertatur & salvetur. Hunc autem quo sensu nemo corrigere posse dicatur, alibi est explicandum.
Ad sextum. Dicitur Deus ad instar figuli facere quaedam vasa in contumeliam, non operando in eis culpam, sed permittendo, ut in culpam cadant; nec male dicitur facere, quando quidem permissio illa, ut supra ostendimus, actus quidam est reprobationis divinae. Dicuntur autem reprobi a Deo aptari, seu praeparariad interitum, non quasi Deus eis procuret peccata, quibus interitum mereantur; sed quia praeparat illis interitum propter praevisa eorum pec¬ cata. Praeparat autem non in tempore, sed aeterno decreto, quod vocatur reprobatio. Unde & praeteriti temporis verbo scriptura in hujusmodi fere utitur, ut Matth. 25. Qui paratus est, seu praeparatus diabolo, &c. Eccl. 26. Deus praeparavit eum ad romphaeam, & hoc loco, vasa aptata seu praeparata ad interitum, sicut & contra ibidem, vasa misericordiae dicitur Deus praeparasse ad gloriam, nimirum aeterna sua praedestinatione.
Ad septimum respondetur obdurationem hominis (& idem judicium de excoecatione) Deo tribui improprie, ut ex iis patet quae supra de effectibus reprobationis diximus. Dicitur enim Deus hominem indurare, non quod per se id agat, ut cor hominis in malo obdurescat; sed quia circa hominem agit aliquid, unde per accidens in ejus corde durities sequatur. Fit autem id bifariam; vel deserendo hominem & subtrahendo consueta quaedam salutis auxilia, quibus subtractis fit homo deterior ac durior, quem modum saepe indicant patres, ut Sanctus Augustinus libro de natura & gr. capite 22. Gregorius libro 25. Moral. capite 9. & alii; vel insuper eas res objiciendo sensibus hominis extrinsecus, aut etiam phantasiae intrinsecus, quae illi jam per peccatum depravato, & ad peccatum propenso, velut offendicula fiant & occasiones ulterioris ac gravioris ruinae. Est igitur obduratio & obcoecatio tantummodo punitio peccati prioris, non autem ipsa peccatum, neque peccati causa, licet non sit sine peccato ejus, qui obduratur aut excoecatur. Qua de re plura, ad distinct. 36. libr. 2. ubi de iis peccatis agitur, quae etiam poenae sunt peccatorum.
Ex hac autem declaratione respondendum ulterius ad Augustini loca pro confirmatione argumenti allata. Nam priori loco licet obscurioribus verbis nihil. aliud vult Sanctus Augustinus, quam quod Deus interdum magnis quibusdam calamitatibus ac plagis, in quibus potentiam suam declarat, superbos homines, qualis olim Pharao fuit, affligat, quibus illi adeo non corrigantur, ut ea occasione magis etiam ac magis adversus Deum ob durentur. Quamquam non fatetur Sanctus Augustinus, homines desideriis suis traditos, per potentiam in peccata compelli, sed dicit Deum in eorum desertione non tam patientiam exhibere, quod volebat Julianus, quam potentiam suam ostendere, sicut Apostolus Rom. 9. testatur: posterioris autem loci sensus est: Deum voluntates hominum proprio vitio malas circumstantiis quibusdam determinare, vel ut Augustinus loquitur, inclinare in certa quaedam opera quae peccata sunt, sic videlicet, ut non ipsa peccantis malitia, nec ipsum peccatum ut tale est, sed occasiones & adjacentia quaedam peccati, quae peccata non sunt, imo & actus ipse peccato substratus, in quantum actus est, in Deum authorem referatur. Atque his fere modis ipse se S. Aug. explicat, lib. 5. contra Jul. cap. 4. & de gr. & libero arb. cap. 20. Videatur etiam de hac re lib. 1. ad Simpl. q. 2. lib. 1. centra 2. ep. Pel. cap. 18. & ep. 105. & q. 18. super Exodum, ubi rem clare explicat: Et Prosper ad cap. Gall. resp. 11. & 16. Porro ad commentarium S. Thomae ex ipsomet patet responsio. Sic enim subjicit: Aliter tamen inclinat Deus ad bona, aliter ad mala. Nam ad bona inclinat hominum voluntates directe & per se, tanquam author bonorum. Ad malum autem dicitur inclinare vel suscitare homines occasionaliter, in quantum scilicet Deus homini aliquid proponit vel exterius, vel interius, quod quantum est de se, est inductivum ad bonum; sed homo propter suam malitiam perverse utitur ad malum, & quae sequuntur. Ex his etiam aperitur intellectus multorum scripturae locorum, quae alioquin Deo viderentur causam peccati tribuere, ut Luc. 2. Positus est hic in ruinam multorum. Rom. 9. Ponam in A Sion lapidem offensionis & petram scandali. Psal. 68. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Ezech. 3. Ponam offendiculum coram eo, & 14. Ego Dominus decepi prophetam illum, & alia hujusmodi quibus significantur in reprobis effectus illi reprobationis, quos esse diximus dimissionem, desertionem, obdurationem & excoecationem.
Ad 8. respondetur hunc illius Augustini sententiae sensum esse: Christus Judam, cujus malitiam praeviderat & permissurus erat, ex multis malis unum elegit, ut ejus malitia uteretur ad fundendum sanguinem suum, id est, opus redemptionis nostrae peragendum. Sic enim & paulo ante dixit Judam electum fuisse ad opus cui congruebat. Id autem explicat his verbis subsequentibus: Ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut per ejus opus damnabile, illud propter quod ipse venerat opus venerabile compleretur. Hoc autem est opus redemptionis nostrae. Nihilominus dubitari potest, an sensus Augustini sit Judam electum esse, ut funderet sanguinem Christi, an ut funderetur sanguis Christi, an ut Christus funderet sanguinem suum. Etenim omnibus his modis recte potest intelligi illud, ad fundendum sanguinem suum. Nam primus sensus, qui solus videtur offendere, vere non habet offensionem, quia fundere Christi sanguinem non involvit malitiam. Nam alioqui nec Christo tribui posset, nec sacerdotiofferenti in altari Luc. 22. Et pro illo sensu facit quod praecedit, scilicet Christum alios elegisse ad obtinendum regnum suum, id est, ut ipsi obtinerent regnum Christi.
Ad 9. respondetur peccata quidem subesse providentiae divinae, sed alia ratione quam res caeteras, ut ostendimus ad superiorem dist. Res enim ipsas & facit Deus & conservat & in finem dirigit atque perducit; peccata vero nec facit nec conservat, sed permittit, ordinat, coercet, remittit, vindicat, quae & ipsa providentiae Deiopera sunt. Qua de re vide S. August. super Psal. 7. & de spiritu & lit. cap. 23.
Ad 10. respondetur imprimis, Deum in hominis creatione, ut & aliarum rerum, non sibi, sed rebus ipsis finem aliquem praestituisse; Dei enim nulla est causa, nulla extra ipsum perfectio; sed hominem ita creavit, ut ejus finis esset aeterna felicitas in Deo, a qua dum peccando decidit, non Deus, sed homo fine suo frustratur. Deinde quamvis homo reprobus ad finem sibi a Deo praestitutum, id est, aeternam beatitudinem, non perveniat, ipse tamen Deus fine a se intento in illo opere minime frustratur. Sicut enim universa propter semetipsum, id est, ad gloriam suam manifestandam operatus est; ita hunc finem in omnibus operibus suis, etiam vilissimis, assequitur, & nominatim etiam in hominibus reprobis. Glorificatur enim Deus in justa eorum punitione. Non tamen eos creavit ut puniret, neque ut desereret, aut peccare permitteret; sed hos omnes reprobationis effectus tanquam media quaedam ordinat in illum finem, quem in illorum creatione spectavit, scilicet ostensionem justitiae suae.
Ad postremum respondetur ex effectibus reprobationis & proinde ex ipsa reprobatione divina necessario consequi, quod homo peccet, non necessitate rei, vel causalitatis; sed consequentiae, sicut hoc idem necessario sequitur ex Dervisione vel praevisione. Et hanc necessitatem aperte significavit Caelestinus Papa in epistola ad Galliae Episcopos cap. 6. verbis ex epistola Innocentii Papae ad Concilium Carth. scripta desumptis, cum ait: Necesse est enim ut quo adjuvante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. Quod autem assumitur, causam antecedentis eandem esse & consequentis, negari debet, & falsitas ejus ostenditur hoc exemplo: homo est; ergo Deus est, & multis aliis. Veritatem autem habet duntaxat, ubi antecedens est causa consequentis. Nec illud quod pro confirmatione subjicitur de removente prohibens, universaliter verum est; sed ita demum fi ex remotione prohibentis immediate & necessario, consequatur effectus, aut si causa quae removet prohibens, tenebatur effectum impedire. Quorum neutrum hic reperitur. Namque ad absentiam diviniauxilii non consequitur peccatum immediate & necessario, si de necessitate eventus loquamur; sed mediante libera voluntate ejus cui non adest illud auxilium. Neque vero tenetur Deus hujusmodi effectum impedire. Quare nec moralis peccati causa, ne indirecta quidem dici potest.
On this page