Capitulum 15
Capitulum 15
Praedestinatione et reprobatione non tolli libertatem arbitrii
POst explicationem eorum quae tum praedestinationi propria sunt, tum reprobationi; nunc quae sunt utrique communia, videamus. Inter quae, primum illud, quod neque praedestinatio, neque reprobatio necessitatem adferant actionibus humanis. Quod quidem ex iis, quae de praescientia & providentia Dei duabus superioribus distinctionibus dicta sunt, facile ostenditur. Nam reprobatio praescientiam tantum includit cum voluntate permittendi, non etiam providentiam malarum actionum. Praevidet enim eas Deus non providet, ut jam ostensum est: Praedestinatio vero bonarum in nobis actionum divina providentia est. Quare sit ut ad distinct. 38. satis probatum est, nec praescientia, nec etiam providentia Dei necessitatem rebus praescitis ac provisis imponant, ob id solum quia praescitae sunt aut provisae, manifestum est nec reprobationem nec praedestinationem, praescientiae aut providentiae ratione, actionibus humanis necessitatem adferre. Quod & plenius ea probant quae peculiariter diximus ad 39. dist. de actionibus humanis divinae providentiae subjectis.
Quod igitur ad reprobationem attinet, quamvis ea sit causa derelictionis ac permissionis divinae, qua nimirum a Dei gratia derelinquitur quispiam ac peccare permittitur, ipsum tamen peccatum procedit a libero arbitrio hominis reprobati & derelicti, ne quidem obstante eo quod peccatum necessitate quadam consequentiae ex illa derelictione, ipsiusque permissione sequatur, ut paulo ante dicebamus. Quamvis enim reprobatio subtrahat auxilium ad non peccandum necelsarium, non tamen subtrahit aliquid de potentia reprobati, qua libere potest eligere utrumlibet. Ita docet & declarat hanc rem sanctus Thomas 1. quaest. 23. artic. 3. ad 2. & 3. Exstat autem ea de re pulchra declaratio in Concilio Valentino capit. 2. (Habetur tomo 3. fol. 888.) Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse ne¬ ¬ cessitatem, ut aliud esse non possit, sed quod illefuturus erat ex propria voluntate, Deus qui novit omnia antequam fiant, praescit ex sua omnipotentia & incommutabili majestate. Nec ex praejudi¬¬ cio ejus aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideoperire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa perditionis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt.
Quod autem attinet ad praedestinationem, quamvis illa sit efficax causa bene vivendi, non ideo tamen libertatem electionis adimit homini, sed magis eam statuit; facit enim ut homo libere eligat quod bonum est. Nam providentia cujus pars est praedestinatio, non solum est causa rerum & operationis earum, verum ipsius modi quo res & operationes producantur, ut videlicet aut necessario fiant, aut contingenter, aut etiam libere, quemadmodum docet S. Thom. 1. q. 22. a. 4. tam in corp. quam in resp. ad argumenta. Cujus etiam 3. q. 24. a. 4. haec sunt verba: Sub praedestinatione aeterna non solum cadit id quod est fiendum in tempore, sed etiam modus & ordo, secundum quem est complendum in tempore. Unde de justo & praedestinato dicit Ecclesiast. 31. Qui potuit transgredi & non est transgressus, facere mala & non fecit. Et Apostolus 2. Tim. 2. Omnia sustineo propter electos, ut & ipsi salutem consequantur. Quod non diceret nisi contingentia essent & libera media electorum ad salutem, id est, bona opera. Quare hac parte nihilo magis praedestinatio bonorum operum libertati operantis praejudicat, quam nuda eorum praescientia. Quemadmodum docet Augustinus lib. de dono persev. capite 15. Imo vero eo minus praejudicat, in quantum causa est etiam modi, id est libertatis operum, quod pon ita est de praescientia, quae nude spectata nec rerum nec modi causa est.
Quae cum ita sint, recte B. Augustinus contra quosdam ex iis quae de praedestinatione ejusque efficacia scripserat, offensos docet ejusdem libri cap. 14. praedestinationis doctrinam utilitati praedicationis & exhortationis adeo non adversari, ut per ista, tanquam media quaedam a Deo ordinata, velit Deus aeternum suum de hominum salute decretum, id est, praedestinationem impleri. Docet hoc idem cap. 16. & 17. de orationibus nostris quibus perseverantiam a Deo petimus. Nam & has ostendit adeo cum illa doctrina non pugnare, ut per eas implenda sit ipsa praedestinatio, qua nimirum decrevit Deus non nisi per orationes nostras perseverantiae donum & salutem nobis largiri. Quod si libertati arbitrii ad versaretur praedestinatio Dei, adversaretur. eidem etiam fides, pietas, castitas, aliaeque virtutes seu virtutum opera, quae omnia scimus esse Dei dona, ut in tempore data, ita ab aeterno praeparata, velut eodem loco ratiocinatur Augustinus. Ubi etiam deinceps per aliquot capita monet ac docet, quemadmodum caute prudenterque praedestinationis mysterium coram populo tractandum sit, ne per imprudentiam praedicatoris υ offendatur infirmitas auditoris, dum sibi forte putan ret jam non esse liberum, quod intelligeret infallibie liter ab aeterno esse praeordinatum.
On this page