Capitulum 16
Capitulum 16
Ad objectiones in contrarium responsio
COntra superiorem doctrinam, praeter ea quae Odiscussa sunt, cum de providentia in genere ageremus ad distinctionem 38. hujusmodi sunt objectiones.
Prima. Facit praedestinatio Dei, ut qui electi sunt, non possint seduci, juxta illud Matthaei 24. ut in errorem inducantur, si fieri potest etiam electi, quasi dicat hoc fieri non posse, tollitur ergo praedestinatione libertas ad credendum errori.
Secunda. Facit praedestinatio, ut praedestinati non possint Christo eripi juxta illud Joan. 10. Nemo potest oves meas rapere de manumea; ergo non manet in eis libertas ad recedendum a Christo.
Tertia. Facit praedestinatio ut nulla prorsus creatura possit electos separare a charitate Dei, ut testatur Apostolus Rom. 8. tollitur ergo libertas ad dese rendam charitatem.
Quarta. Facit reprobatio, ut reprobari non possint venire ad Christum ipso dicente Joan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum: Et iterum: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Quorum neutrum praestatur reprobis; non ergo manet in eis libertas ad Christum veniendi.
Quinta. Facit reprobatio, ut qui re probante Dec excoecati & obdurati sunt, non possint credere. Di¬ citur enim Joann. 12. Non poterant credere, quia di¬
xit Isaias excoecavit oculos eorum, &c. periit ergo libertas in eis ad credendum. 1 Sexta. Facit reprobatio, ut qui reprobus est, non possit corrigi dicente Ecclesiaste cap. 9. Nemo potest corrigere quem Deus despexerit; ergo non est in eo libertas ad recipiendam correctionem.
Septima. Homo respectu divinae praedestinationis ac reprobationis comparatur luto quod est in manu figuli Rom. 9. Atquilutum in formatione operis figuli nihil agit, sed tantum patitur; ergo & homo in eo quod praedestinatus est, aut reprobatus, tantum passive se habet, & proinde non libere.
Octava. Eadem est ratio praedestinationis & promissionis divinae, quae enim praedestinavit Deus bona eadem & promisit, uti docet Prosper libro 1. de Voc. gent. cap. 9. sed promissio divina non est de operibus liberi nostri arbitrii. Dicit enim Sanctus Augustinus serm. 3. de verb. apost. Qui promisit quod facit, non promisit quod tu facis: si tu facturus esses, praenunciator esset Deus, non promissor; ergo nec ea quae praedestinationi subsunt, liberi nostri sunt arbitrii, sed solius Dei.
Nona. Non minor est efficacia praedestinationis Dei, quam orationis Christi: Sed oratio Christi tollit libertatem ab eo pro quo orat. Dicit enim S. Augustinus librode corrept. & gratia cap. 8. propter Christi orationem fidem Petri non defecturam fuisse, etiamsi Petrus eam deficere voluisset; ergo idem facit praedestinatio in praedestinato.
Decima. Dicit idem Augustinus in expositione quarundam propositionum epist. Rom. prop. 62. Pharaoni sic cor obduratum fuisse, ut obtemperare Deo non potuerit, & tra. 54. in Joan. Judaeos credere non potuisse, eo quod occulto Dei judicio fuerant excoecati & indurati, deserente illo qui superbis resistit.
Undecima. Praedestinatio praedeterminat voluntatem; ergo non relinquit eam liberam. Antecedens probatur tum ex vocabulo Graeco, quo scripturae utuntur, quod praefinitionem seu praedeterminationem significat; tum ex efficacia divinae praedestinationis respectu rerum praedestinatarum; tum authoritate S. Thomae quilib. 2. contra gent. cap. 89. & 1. q. 23. art. 1. ad I. hanc praedeterminationem agnoscit & defendit.
Duodecima. Necessario sequitur: Petrus praedestinatus est ad hoc bonum opus; ergo faciet hoc bonum opus: atqui antecedens non est Petro liberum, ergo nec consequens. Possunt & alia proferri, quorum oportunior erit tractatio ad dist. 24. lib. 2. ubi docetur efficaciam gratiae Dei, non repugnare libero arbitrio.
Quod autem ad propositas attinet objectiones. sciendum est eas propositiones quae significant aliquid impossibile esse in sensu composito, quod tamen possibile sit in sensu diviso, non tollere libertatem voluntatis ad id quod in sensu diviso, possibile est. Tales in proposito sunt hae propositiones: Impossibile est eos qui praedestinati sunt, aut electi, aut oves Christi seduci, Christo eripi, a charitate Dei separari. Item impossibile est eos qui reprobati sunt, perseveranter ad Christum venire, credere, corrigi seu converti. Nam & in his omnibus includitur necessitas quaedam consequentiae, quae consistit cum contingentia, imo cum libertate consequentis, ut facile sigillatim in his ipsis ostendi potest, ut verbi gratia, in eo quod dico: Electus non potest seduci, continetur haec necessaria consequentia: Electus est, ergo non seducetur. Quod consequens tamen est contingens & liberum, ita ut possit oppositum evenire atque eligi. Sic ergo patet solutio sex primarum objectionum, nisi quod scriptura quinto loco adducta recte sic accipitur ut non omnimodam impossibilitatem, sed magnam difficultatem recipiendi lumen fidei significet, quomodo eam convenienter intelligi posse diximus ad dist. 38. ubi de praescientia Dei agebatur.
Ad septimam respondetur hominem rectissime comparari luto respectu praedestinationis & reprobationis divinae, quia quamvis homo sit liber in iis actionibus, quas eum facturum Deus praedestinavit aut praescivit, non tamen liber est respectu ipsius praedestinationis, aut reprobationis, cum haec utraque ex sola Deipendeat voluntate, sicut luti formatio ex voluntate figuli.
Ad octavam respondetur, promissionem divinam esse de operibus liberi nostri arbitrii, quatenus eadem sunt opera Dei facientis ut faciamus. Quod idem dicit Augustinus: Non promisit Deus quod tu facis, ita intellige: Non promisit, quod tu facis ex teipso, sed quod ipse facit te facere.
Ad nonam respondeo, sensum verborum Augustini esse, quod etiam si Petrus voluisset a fide deficere, & per consequens defecisset, oratione tamen Christi effectum fuisset ut converteretur, utque defectio illa fidei non esset finalis. Aut certe significatur, quod imperfecta Petri voluntas, seu pronitas ad deficiendum propter orationem Christi, fuisset commutata in voluntatem stabiliter & constanter non deficientem
Quae decimo loco ex eodem Augustino objiciuntur, similem habent sententiam cum iis ad quae primo loco respondimus.
Ad undecimam objectionem, antecedente concesso, sicut concedendum est, respondetur negatione consequentiae. Quam si probare pergas hoc modo; quia quicquid est tempore vel natura prius determinatum jam non est liberum, neganda est assumptio, si de eo quod a Deo determinatur, sermo sit. Nam determinatio seu praedeterminatio illa divina omnibus causis secundis communis est, tam libere agentibus quam caeteris. Pertinet enim ad rationem causae secundae, ut pote creatae, ut in actionibus suis omnibus prius natura determinetur a prima causa, a qua non tantum habet agere; sed etiam omnem modum agendi, id est, ut agat vel necessario, vel contingenter, vel etiam libere. Similiter postremi argumenti neganda est consequentia. Nam eadem ratione sequeretur, quod sola Dei praescientia tollat actionum humanarum libertatem, quandoquidem nec praescientia Dei est in hominis potestate. Dicendum igitur satis esse si antecedens sit Deo liberum, & proinde non necessarium sicut nec consequens.
At dices: Homo non potest falsificare antecedens Non enim est antecedens in hominis potestate; ergo nec consequens. Nam si consequens posset falsificare sine antecedente, esset antecedens verum consequente falso, quod est contra legem bonae consequentiae. Respondeo esse quidem consequens in potestate hominis, non autem antecedens, ut jam dictum est, non tamen posse hominem falsificare consequens, quin & falsitas sequatur antecedentis, & ita ostenditur antecedens non esse necessarium. Ubi notandum, quod si falsificare sit falsam reddere propositionem quae prius vera erat, sic non potest homo falsificare consequens, uti nec antecedens; sin autem falsificare sit agere aliquid ex quo sequatur propositionem esse falsam, sic poterit non solum consequens falsificare; sed etiam antecedens. Si denique falsificare dicitur is qui efficit ne vera sit propositio, tanquam super re significata potestatem habens, hoc modo potest falsificare consequens, non autem antecedens, cujus tamen non per hoc tollitur contingentia, ita ut falsum sit consequente falsificato.
On this page