Capitulum 17
Capitulum 17
Utrum praedestinatus damnari possit, et reprobus salvari
Ex superiori doctrina prompta est responsio ad Lhanc quaestionem; an qui praedestinatus est, damnari possit, & qui reprobatus salvari. Si enim, praedestinatio & reprobatio non tollunt facultatem bene vel male agendi, atque in utrolibet perseverandi, consequens est praedestinatum damnari posse, & reprobatum salvari.
Confirmant hanc doctrinam manifestae scripturae, quae docent praedestinatos non necessario salvari, sedposse non salvari ut Sap. 4. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus. Ecclesiast. 31. Qui potuit transgredi, & non est transgressus. Ezcch. 18. Si averterit se justus a justitia sua, &c. 1. Cor. 9. Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. 2. Tim. 2. Omnia sustineo propter electos, ut & ipsi salutem consequantur. Apocal. 3. Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Huc spectat generalis illa omnium fidelium & proinde etiam electorum exhortatio, ut cum metu & tremore suam salutem operentur. Phil. 2. ne altum sapiant; sed timeant, ne forte nec ipsis parcatur. Rom. 11. ut Domino serviant in timore, ne quando irascatur Dominus & pereant, Psal. 2. Et in universum quaecunque probant justos a gratia & salute excidere posse, eadem id probant de praedestinatis. Non enim illa doctrina est de certo genere justorum, sed de omnibus in hujus vitae via constitutis, quorum in numero praedestinatos esse, certum est, licet non omnes justi sint in numero praedestinatorum. Nec minus ex scripturis certum habemus, reprobos posse credendo & bene operando salutem consequi. Dicit enim Dominus Jerem. 36. Si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, &c. & Ezech. 18. Si impius egerit poenitentiam, vita vivet & non morietur. Item Mat. 11. Si in Tyro & Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in te, olim in cilicio, & cinere poenitentiam egissent. Et Apostolus Rom. I1. Sed & illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos, & 2. Tim. 2. Nequando Deus det illis poenitentiam, &c. Quin generaliter ea scripturae testimonia, quibus omnes omnino peccatores, reprobis nequaquam exclusis, ad poenitentiam & salutem invitantur, quae proinde ostendunt eosdem omnes, dum sunt in hac vita, posse ad Deum converti & salutem consequi, satis superque probant etiam reprobos posse salvari.
Denique communia de utrisque tam praedestinatis, quam reprobis argumenta peti possunt ex libero arbitrio in neutram partem confirmato, sed ad utrumque tam bonum quam malum flexibili, quamdiu agitur haec vita. Pertinet enim ad futuri seculi retributionem, ut alii male, alii bene operari jam non possint. Ex his igitur patet praedestinatos, dum in hac vita sunt, posse peccare & consequenter damnari; sicut & reprobos posse bene agere & ad salutem pervenire, idcóque ut de aliquibus hac in re perniciose errantibus nunc nihil dicamus graviter falli Ambrosium Catharinum dum eam vult esse vim electionis divinae, ut qui electi sunt ab aeterno, ex necessitate salventur.
On this page