Capitulum 18
Capitulum 18
Ad ea quae dictis videntur adversa, responsio
QUae adversus hanc doctrinam objici solent petita ut plurimum ex certitudine atque infallibilitate providentiae divinae fere solvuntur, distinctione sensus compositi & divisi, de qua supra. Quod enim jam dictum est contra hereticos Joannem Vvicleffum, Joannem Calvinum & alios, praedestinatum damnari & reprobum salvari posse, sensu diviso accipiendum est; quo significetur hunc hominem (demonstrato aliquo praedestinato (damnari posse & illum hominem (demonstrato reprobo) salvari posse, id est, ut significetur has esse possibiles, hic homo damnatur, ille homo salvatur. Nam sensu composito nec praedestinatus damnari potest, nec reprobus salvari. Non enim possibiles sunt istae: praedestinatus damnatur, reprobus salvatur. Cujus ratio paulo post explicabitur.
Hoc igitur composito sensu sunt accipienda patrum dicta, quibus interdum negant praedestinatos posse perire, aut reprobos posse salutem consequi, ut Augustinilib. 18. de civit. cap. 51. & lib. de corr. & gr. cap. 20. & Fulgentii lib. de fide ad Pet. cap. 35. Sic Greg. lib. 1. dial. cap. 8. Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerunt. Beda in homilia dom. palmarum: Quamvis, inquit, saevus sit persecutor & immanis, non potest eorum obsistere salvationi, quos novit Dominus, quia sunt ejus, quos ad vitam praeordinavit aeternam. Et Bernardus serm. 3. super evangelio Missus est: Non possunt perire pro quibus filius rogat ne pareant. Quae omnia sensu composito vere esse non est dubium. Quo sensu illud etiam dictum est a Sanct. Job. 14. de vita hominis: Constituisti terminos ejus. qui praeteriri non poterunt. Sicut enim stante Dei ordinatione, dies constituti praeteriri non possunt; ita stante Dei praedestinatione, qui praedestinatus est, perire non potest.
Verum adhuc objiciet aliquis. Omne praeteritum esse simpliciter necessarium, quia praeterita non amplius subsunt potentiae divinae. Non enim facere potest Deus, ut quod jam praeteritum est, non fuerit: atqui ponimus hunc esse praedestinatum ab aeterno, ergo praedestinatio ejus est simpliciter necessaria; igitur & salus ejusdem, quae ex praedestinatione necessario consequitur.
Nec videtur ad hoc argumentum satis idonea responsio, si dicas praedestinationem in Deo non transire in praeteritum, sed semper esse praesentem in uno stabili nunc aeternitatis, ita ut in Deo sint eadem praedestinasse, praedestinare & praedestinaturum esse. Quamvis enim proprie in Deo non sit praeteritum, est tamen in hominibus quibus interdum sua Deus secreta revelat, ac proinde saltem, si cui sua vel alterius praedestinatio esset revelata, sicut Christo Domino secundum naturam humanam omnium praedestinatio jam inde ab initio suae conceptionis fuit cognita, cum ad praeteritum non sit potentia, sequitur veritatem consequentis salutis, tam esse necessariam, quam praedictionis vel cognitionis antecedentis. Itaque negandum est quod sumitur, omne praeteritum esse simpliciter necessarium. Non enim verbi gratia, praevaricatio Adae, fratricidium Cain, proditio Judae, quamvis praeterita sint, simpliciter necessaria sunt, quin imo simpliciter jam non sunt. At neque quando erant, necessaria erant, sed contingentia. Sicut ergo quando fiebant, non necessario, sed contingenter fiebant; ita dicendum nunc est ea non necessario, sed contingenter facta seu praeterita esse. Estque id necessario consequens, ut si quid fiat contingenter, de eo postea dicamus, factum est contingenter; tametsi postquam factum est, jam infectum fieri non possit, ne quidem virtute divina. Sed hoc etiam in praesentibus locum habet, dum enim res est, fieri nequit ut non sit, & proinde necessario est. Verum quod ita necessarium dicitur, non est necessarium simpliciter, sed tantum ex hypothesi, quemadmodum supra a nobis declaratum est ad dist. 38. in solutione argumentorum, quae necessitatem eventuum ex praescientia colligebant.
Sed iterum objicies. Falli non potest praedestinatio & reprobatio Dei: falleretur autem, si qui praedestinatus est, periret, aut qui reprobatus non periret; quia res aliter eveniret, quam praedestinando vel reproban do decretum esset. Respondeo, si quem praedestinatum ponimus, periret, jam non esset praedestinatus, quod quidem est possibile, & ita non falleretur praedestinatio Dei. Diximus enim hanc de praedestinato possibilem esse, hic homo perit, hanc vero impossibilem, praedestinatus perit. Et de reprobato similiter. Postremo dicet aliquis. Si quem sciremus esse reprobum, non liceret nobis pro ejus salute orare, non ob aliud quam quia ex eadem revelatione sciremus eum non posse salvari, sicut hoc scimus de daemonibus, pro quibus proinde orare non licet. Unde Augustinus lib. 21. de civit. cap. 24. Si, inquit, de aliquibus ecclesia certa esset in hac vita constitutis, quod praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso, sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus. Respondetur non eam esse causam cur ecclesia pro iis non oraret, quia sciret eos non esse salvandos, sed hanc esse tolleretur spes salutis eorum, qua sublata tollitur etiam oratio. Deinde & alia causa est cur orare pro iis omnino non liceret, quia qui sic oraret, Deum vellet facere mendacem. Cum enim in casu proposito dicat Deus, ille damnabitur, iste orans dicit Deo: Effice ne damnetur, id est, falsum sit quod praedixisti.
On this page