Capitulum 19
Capitulum 19
Praedestinatum peccare et reprobum. justificari posse
DIversa quaestio est a superiori, an praedestinatus Dpeccare possit, intellige mortaliter post acceptam justitiam, & an reprobus justificari. Non enim hoc quaeritur tantum de sensu diviso, sed de compesito; scilicet an hae possibiles sint, imo aliquando verae, praedestinatus peccat & peccando justitiam amittit, & reprobus justificatur aut justus est. Certissima vero ad hanc quaestionem responsio est affirmativa, juxta definitionem concilii Trid. sess. 6. can. 17. quo a anathema dicitur ei qui dixerit justificationis gratiam non nisi praedestinatis ad vitam contingere, re-¬ liquos autem etsi vocentur, gratiam non accipere & can. 23. eos damnante qui dicunt hominem semel justificatum amplius peccare non posse, neque gra¬ ¬ tiam amittere, atqui ideo eum qui labitur & pec¬¬ cat, nunquam vere fuisse justificatum. Finalis au¬¬ tem est hujus rei probatio tum ex authoritate scripturae & patrum, tum ex ratione.
Etenim praedestinati fuerunt Adam, Heva, Aaron. David, Petrus cum caeteris Christi Apostolis & alii quos scriptura commemorat, qui tamen eadem scriptura testante graviter in Deum peccando justitiam semel acceptam amiserunt, eandem postea per poenitentiam recuperaturi.
Probant hoc ipsum scripturae, quae justos omnes hortantur ad perseverantiam, quaeque docent non omnes justos usque in finem perseverare, sed multos excidere. Quas ut passim obvias nolumus hic particulatim recensere.
Probant exempla parvulorum baptizatorum, quorum alii innocentiam baptismalem retinent & servant, alii eam amittunt & pereunt.
Probat doctrina superius tradita, quod non omnes reprobi damnantur propter originale peccatum, illi nimirum qui fuerunt aliquando justificati. Probat ratio sumpta ex mutabilitate liberi arbitrii, in utramque partem durante hac vita, cum experientia lapsus ac recessus plurimorum a via justitiae.
Denique probant quaecunque generaliter ostendunt charitatem, justitiam, gratiam semel acceptam amitti posse. Cujus tractatio plenior spectat ad communem locum de justificatione & ad distinct. 31. lib. 3. ubi de charitatis amissione agitur. Si enim charitas seu justitia semel accepta amitti potest, imo saepe amittitur, tum illa aut postea recuperatur ac retinetur, & verum est praedestinatum mortaliter peccasse, aut non recuperatur, & verum est reprobum fuisse justum. Qui enim recuperat charitatem, atque in finem usque retinet, praedestinatus est, qui vero semel habitam non recuperat, reprobatus. Quod rursum exemplis e scriptura sacra petitis ostenditur, utpote Saulis, Salomonis ac similium quos a justitia lapsos fuisse constat. Utrum autem praedestinati sint, an reprobi, non perinde convenit inter doctores. Utrumvis tamen dicatur, argumentum habetur praesentis doctrinae. Aut enim praedestinati erant, & docetur praedestinatos peccare posse; aut reprobi, & docetur reprobos justificari posse, potentia ad actum reducta.
Clarissima & frequentissima de hac re sunt patrum testimonia, ut Augustini lib. de corr. & gr. cap. 8. & 9. serm. 63. de diversis cap. 1. tract. 45. in Joann. In expos. Psa. 56. & 85. & alibi. Hieronymi in commentario super Ezech. 26. Ambrosii lib. de bono mortis cap. 8. Gregorii lib. 14. mor. capit. 19. libr. 25. cap. 7. & 8. & lib. 29. cap. 9. Leonis serm. 2. de quadragesima & serm. 7. de passione Domini, & aliorum, quibus allegandis non est hic immorandum.
On this page