Text List

Capitulum 20

Capitulum 20

Quaedam in contrarium objectiones solvuntur

§. 20. Quaedam in contrarium objectiones solvuntur.

AD ea quae in contrarium objiciuntur, nunc Trespondendum est, sunt autem hujusmodi.

Primum. Omnes justi tandem perveniunt ad gloriam, juxta illud Rom. 8. quos justificavit, eos G glorificavit, ergo reprobi nulli justificantur.

Secundum. Quicunque justificantur, a patre Christo dantur, horum autem nullus perit, dicente Domino Joan. 6. Haec est voluntas patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Et 17. Ut omne quod dedisti mihi, det eis vitam aeternam. Et 18. Quos dedistimihi non perdidi ex eis quemquam, ergo qui pereunt, non fuerunt justificati.

Tertium. Christus Joan. 17. negat se orare pro mundo, id est, reprobis; ergo iis non applicatur meritum passionis Christi, quare nec justificantur.

Quartum, 1. Joan. 3. dicitur: Omnis qui in Deo manet, non peccat, & omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Et iterum: Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, & non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Et cap. 5. Scimus quia omms qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, & malignus non tangit eum. Ex quibus apparet nec praedestinatos post acceptam semel justitiam seu gratiam quae semen Dei est, peccare posse, nec reprobos Deum aliquando cognovisse, id est, dilexisse.

Quintum, Joan. 10. Dominus ait ad Judaeos, Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves autem praedestinatos intelligit, ergo non praedestinatorum, ad est, reproborum nullus credit, & proinde nec justificatur. Et ibidem: Nemo potest eas rapere de mani patris mei. ergo oves, id est, praedestinati non possunt mortaliter geccare, qui enim mortaliter peccat, de manu patris, id est gratia Dei excidit.

Sextum. Reprobos ab aeterno Deus odio habet; nunquam ergo eos justificat, quia justificatio effectus est amoris divini. Hoc & praedestinatis e converso potest accommodari. Quos ab aeterno diligit Deus, ideóque nunquam deserit, quia deserere odisse

Postremo producuntur haec loca Augustini, lib. 7. de civit. capit. 1. significat omnes bonos fideles esse electos. Scribens in Psal. 130. affirmat omnium bonorum fidelium & Christum diligentium nomina scripta esse in caelo. Tract. 14. in Joan. dicit reprobo¬

rum neminem accipere testimonium Christi, lib. 5. contra Jul. cap. 3. dicit quod reproborum neminem adducit Deus ad poenitentiam salubrem & spiritualem. lib. de perfect. just. cap. 13. dicit ad reprobos pertinere illud Psalmi: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et cap. 20. significat eos solos adjuvari a gratia Dei, qui secundum propositum vocati sunt, id est, praedestinatos.

Possunt huc & alia multa adduci, sed ea suis locis reservanda sunt, ubi de lapsis eorumque poenitentia semel ac saepius iteranda agitur lib. 4. dist. 14. & de charitatis amissione lib. 3. dist. 31. Nam & quod superius ostensum est, non omnes reprobos ob originale peccatum damnari, satis etiam probat quosdam reprobos justificari, & solutiones ibidem objectorum huic etiam loco conducunt.

Igitur ad proposita nunc respondeamus. Quod primo loco adfertur ex Apostoli scopo ita supplendum est; Quoscunque praescitos seu praedilectos Deus justificavit, illos & glorificavit. Vult enim Apostolus omnibus ad vitam aeternam a Deo praedilectis, ab eodem suppeditari media quibus ad eam perveniant, ac tandem iis ipsam conferri vitam aeternam. Non negat autem quibusdam contingere media nonnulla, quibus tamen ad finem non perducantur.

Ad 2. respondetur peculiari quadam phrasi scriptu rae solos praedestinatos dici Christo datos a patre, quia ita dantur ut non pereant, sed in perpetuum Christus eos habiturus sit ut suos. Quod enim periturum est, datum non censetur. Soli ergo dantur qui ordinantur ad vitam aeternam teste Augustino lib. de corr. & gr. cap. 9. & super Joannem exponente loca in argumento posita:

Ad tertium. Christus non orat pro mundo, id est, pro mundi salute, sed pro his solis quos dedit ei pater de mundo, id est, pro solis electis. Verumtamen etiam gratiam & justitiam ad tempus duraturam quibusdam qui de mundo sunt, Christus impetrat a patre, non propter ipsos, sed propter electos, ad quos tandem omnia bona reprobis collata redeunt. Atque ita etiam illa Christioratio, quasi pro reprobis facta, magis prodest electis.

Quartus locus, non aliud vult quam hominem ex Deo natum, id est, justum ac Dei filium, durante ea filiatione sive semine gratiae Dei per quam filius est, non peccare, imo nec posse peccare eo peccato, quo solvatur amicitia patris & jus haereditatis amittatur. Hunc in modum Hieron. Joviniano hunc eundem locum objicienti respondit lib. 2. contra Jov. cap. 1. Quod autem addit Joannes omnem eum qui peccat, non vidisse nec cognovisse Deum, praeteritum ibi pro praesenti positum intelligere oportet, ut sensus sit, eum qui peccat non videre Deum nec cognoscere, scilicet ea visione & cognitione, qua res visa & cognita placet atque diligitur.

Prior sententia quinto loco adducta non continet consequentiam, sed rationem, & hunc habet sensum: Quoniam non estis praeordinatiad vitam aeternam, ideo nec fidem vobis dare voluit pater. Cum quo tamen consistit, quibusdam darifidem, qui ad vitam praeordinati non sint. Quamquam potest etiam sententia de fide perseverante intelligi. Posterior autem negat oves eripi posse e manu patris, ita ut pereant, & ejus omnino esse desinant.

Ad 6. Reprobos odit Deus, quoad bonum vitae aeternae, quod eis statuit non dare, quorum tamen nonnullos diligit secundum quid, id est, secundum aliquod justitiae bonum temporaneum, quod eis dare constituit. Sic & praedestinatos simpliciter quidem diligit, odit autem secundum quid, dum vult ad tempus eos relinquere in peccato. De qua dilectionis divinae diversitate videatur doctrina distinct. 32. lib. 3. Denique ad Augustini loca postremo adducta respondendum est. Et quidem primo loco non dicit omnes bonos fideles esse electos, sed merito electos nuncupari scilicet propter fiduciam, quam ex eo quia bonos esse videmus, merito de iis concipere debemus, juxta illud quod dicit Apostolus ad Phil. 1. Confidens hic ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, sicut est mihi justum, hoc sentire pro omnibus vobis. Et hac fiducia quique boni fideles olim salutabantur electi, ut videre est in epistolis Apostolicis.

Quod 2. loco dicit, intelligendum secundum praesentem justitiam non secundum praedestinationem, quomodo recte intelligitur & illud Christi ad 72. discipulos Lucae 10. Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Non enim existimandum est Christum eis suam praedestinationem illis verbis revelasse, cum nec Apostolis eam revelatam fuisse constet, nisi forte brevi tempore ante mortem ipsorum.

Tertius locus negat reproborum quemquam accipere Christi testimonium perseveranter, quemadmodum ipse se Augustinus explicat.

Quartus a reprobis removet poenitentiam non quamcunque sed salubrem, id est, talem ex qua salutis effectus tandem consequatur. Non enim dicimus medicinam salubrem fuisse ei, qui ex ea non fuerit sanatus. Quod autem est sanitas temporalis respectu medecinae, hoc est salus aeterna respectu poenitentiae.

Quintus similiter de bono salutari, id est ad salutem perducente intelligatur.

Ultimus autem locus non habet exclusivam voculam solum, sed dicit hominem adjuvari si secundum propositum vocatus est, quia de praedestinatis indubitanter verum est, eos omnes adjuvari, non item de aliis omnibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 20