Capitulum 21
Capitulum 21
Praedestinationem ac reprobationem Dei certissimam et invariabilem esse
CErta fide tenendum est electionem seu praedestinationem Dei certissimam esse, id est, certissime atque infallibiliter consecuturam suum effectum: Nec minus certum est, quod inde consequitur numerum praedestinatorum Deo certum esse, non solum formaliter, sed etiam materialiter, id est non tantum quoad ipsum numerum eorum qui electi sunt, verum etiam quoad rem numeratam. Quod aliis verbis ita dicitur: Deum non tantum praeordinasse ab aeterno ac certissime nosse; quot sint salvandi, sed & quisint.
Ex his autem ulterius consequens est, hunc electorum numerum, nec augeri, nec minui, nec omnino mutari posse. Horum omnium manifesta est ratio, quae sumitur ex certitudine voluntatis, scientiae ac providentiae Dei; quia nec mutari potest Dei voluntas, nec intellectus falli, nec aeternum ejus propositum impediri. Quamvis enim ab aeterno potuerit Deus plures aut pauciores praedestinare, aut etiam alios praedestinare quam praedestinavit & ita aliud in praescientia habere, quam nunc habeat aut habuerit, mutare tamen non potest, quod semel ab aeterno constituit, cum sicut essentia, sic voluntas ejus ac decretum sit immutabile, ut alibi ostendimus.
Hanc praedestinationis ac numeri praedestinatorum certitudinem, etiam secundum rem numeratam, multis locis nobis scriptura commendat. Ait enim Apost. 2. Tim. 2. Cognovit Dominus qui sunt ejus. Et ipse Dominus Joan. 6. Omne quod dat mihi pater ad me veniet. Cujus rationem subjungit ex voluntate patris, Haec est enim, inquit, voluntas patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, & cap. 10. de ovibussuis loquens: Non peribunt, inquit, in aeternum, & non rapiet eas quisquam de manu mea. Et rursum: Nemo potest rapere de manu patris mei. Et c. 13. Ego scio quos elegerim. Et cap. 17. Quos dedisti mihi, nemo ex iis perit. Quod & repetit cap. 18. Item Mat. 24. Ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Hoc enim addens, significat fieri non posse.
Pertinent huc ea quae ab Apostolo dicuntur Rom. 8. partim de electis, partim de persona electorum, ab eo loco: Scimus quoniam diligentibus Deum &c. usque ad finem capitis, quibus ostendit infallibilem certitudinem & insuperabilem virtutem electionis divinae. Quod & Joannes significavit 1. ep. 2. dicens de quibusdam. Si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
Accedunt his publicae orationes ecclesiae, quibus illa profitetur cognitum esse Deo numerum electorum in superna felicitate locandum, eumque omnium misereri, quos fide & opere suos futuros praenovit. Nam misericordia effectum electionis significat, juxta illud, Cujus vult miseretur, Rom. 9.
Idem porro judicium est de reprobatione & reprobatis. Quamvis enim haec quae de numero diximus, peculiari quadam ratione de electis dici soleant, propterea quod singularem & eximiam electorum suorum curam habeat Deus, quam significant illae scripturae: Psal. 39. Dominus sollicitus est mei. Gal. 2. Qui dilexit me & tradidit semetipsum pro me. Matth. 10. Vestri capilli capitis omnes numerati sunt. De qua re vide Origenem hom. 1. in Numeros: Dubitare tamen non debemus, quin & reprobatio cert issima sit, atque infallibiliter effectum suum consecutura, & reproborum numerus Deo certus sit etiam quoad rem numeratam, eumque nec augeri, nec minui, nec omnino mutari posse, propter easdem rationes quas paulo ante de praedestinatione diximus.
Hanc quoque certitudinem scripturae nobis declarant ut Joan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Et iterum: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Et cap. 10. Vos non creditis quia non estis ex ovibus meis. Et Ecclesiastae 7. Nemo potest corrigere quem ille despexerit, & aliae similes sententiae. Generaliter autem ad utrosque tam reprobos quam electos pertinet illud Psal. 138. In libro tuo omnes scribentur, id est omnium tanquam in catalogo descriptorum exactissimam habes notitiam.
Totam vero hanc doctrinam de certitudine atque immutabilitate praedestinationis ac reprobationis divinae docte explicat S. August. lib. de corr. & gratia cap. 7. 9. 12, & 13. & lib. de dono pers. c. 14. ubi inter alia quibus ex scripturis atque etiam ex authoritate Cypriani certissimam ostendit praedestinationem ita scribit: An quisquam dicere audebit Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent? aut quos daturus esset filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia scilicet & praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicunque liberantur. Caeteri autem ubi nisi in massa perditionis, justo divino judicio relinquuntur? Idem docet lib. 5. contra Jul. cap. 3. & lib. 18. de civitate Dei cap. 51. Sic & Prosper resp. ad 12. & 16. objectiones Vincentianas & ad excerpta Genuensium dubi. 4. Copiosius autem libr. secun. de vocatione gent. capit. 33. ac deinceps usque ad finem, & in epistola ad Ruffinum, ubi impium esse dicit hanc doctrinam negare. Fulgentius quoque libr. de fide ad Pet. capit. 33. 34. & 35. hoc inter ea ponit dogmata, quae firmissime ac sine ulla dubitatione tenenda sunt. Sed & Gregorius libr. 25. mor. capit. 8. Notandum, inquit, quia dum aliis cadentibus ad stadium alii solidari perhibentur, electorum numerus certus ac definitus ostenditur, &c. Eadem est Bernardi doctrina serm. 3. super Missus est, & Hugonis q. 220. super. epistolam ad Rom. Honorii in dialogo de praedest. & aliorum. Caeterum erudite ac scholastice tradit eam S. Thom. 1. q. 23. art. 6. & 7. & de veritate q. 6. a. 3. solvens decem in contrarium argumenta, & ar. 4. cum solutione undecim argumentorum.
Patet ex dictis certitudinem praedestinationis, non accipi ex sola praescientia, sed hanc supponere voluntatem divinam, quâ statuit ab aeterno quos velit in tempore salvare. Numerum quoque praedestinatorum certum esse Deo, non solum ratione cognitionis, sed ratione electionis & definitionis cujusdam, ut loquitur S. Thomas art. 7. Hoc enim est quod dicit S. Augustinus verbis supra memoratis, praedestinationem esse beneficiorum Dei praeparationem, quibus certissime liberantur quicunque liberantur, quodque de corr. & gr. capit. 12. dicit indeclinabiliter atque insuperabiliter agi divinâ gratiâ voluntatem humanam, ut non deficiat. Quod enim agit Dei gratiâ in tempore, id voluntate ejus, ut sic fieret, decretum est ab aeterno.
Idem vero conformiter dicendum de reprobatione, nisi quod reprobi praeordinantur ad poenam propter praevisum peccatum, quodque eorum numerus certus non est ratione definitionis cujusdam principalis, sicut electorum, ut infra explicabitur. Fit autem ex his perspicuus error Ambrosii Catharini, qui dictam certitudinem praedestinationis ac reprobationis, non de omnibus iis qui salvantur aut damnantur vult intelligi, sed tantum de quibusdam insignioribus in utroque genere, existimans reliquos omnes salvari aut damnari ex electione liberiarbitrii, sic ut eorum salutem aut interitum Deus non praedefiniverit, sed praecognoverit tantum. Quod ut caetera taceamus, quoad praedestinatos aperte pugnat cum eo quod ab Augustino dictum est & omnium bene sapientium Theologorum calculis approbatum, ex ipsa Dei praedestinatione certissime liberari omnes quicunque liberantur, id est, quicunque salvantur, & proinde non solos quos Catharinus fingit peculiariter electos.
Jam ex supra dictis etiam illud consequens est, neque ex praedestinato reprobum, neque ex reprobo praedestinatum quemquam fieri posse. Hoc enim si fieret, mutaretur aeternum Dei propositum, quod est impossibile. Nam significant ejusmodi locutiones fieri posse, ut quis a Deo aliquando praedestinatus, postea reprobetur, aut aliquando reprobatus postea praedestinetur. Qua in re manifeste continetur voluntatis ac decreti mutatio
Verumtamen recte dixeris praedestinatum posse esse reprobum, & contra, sensu nimirum diviso, quia is qui praedestinatus est, potuit ab aeterno reprobari, imo & potest reprobari, quia in Dei aeternitate non est successio temporis. Quam locutionem concedere videtur S. Thomas art. 6. ad 3. ita scribens: Unde non oportet dicere, quod Deus possit non praedestinare, quem praedestinavit, accipiendo in sensu composito, licet absolute considerando possit. Haec autem propositio, praedestinatus potest fieri reprobus, aut contra, quamvis admittere possit hanc veram interpretationem, iste homo (demonstrando praedestinatum) potest fieri reprobus, id est, potest reprobari a Deo, quia nimirum ab aeterno reprobari potuit ac potest, cum non sit temporis in Deo successio; magis tamen hoc videtur significare quod istae propositiones: Ex praedestinato potest quis fieri reprobus, aut, aliquis prius praedestinatus potest postea fieri reprobus Quae cum falsae sint, illam quoque ut falsam negare convenit.
On this page