Text List

Capitulum 22

Capitulum 22

Solutio eorum quae contra dictam certitudinem objiciuntur

§. 22. Solutio eorum quae contra dictam certitudinem objiciuntur.

CErtitudinem immutabilitatem praedestinatioCnis, ac reprobationis divinae, quidam his & similibus impugnant argumentis.

Primo. Possunt aliqui deleri de libro vitae. Dicit enim Moyses Exodi 32. Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo quem scripsisti. Imo & interdum aliqui delentur, juxta illam propheticam imprecationem Psal. 68. Deleantur de libro viventium. Unde & Dominus Moysi respondens: Qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo. Hunc autem lib. Aug. in expositione illius Psalmi, intelligit catalogum praedestinatorum ad regnum, quomodo & accipitur Apoc. 20.

Secundo. Addi possunt ad eundem numerum aliqui, dicente Moyse Deut. 1. Dominus addat ad hunc numerum multa millia, quod glossa ordinaria interpretatur de numero definito apud Deum, qui novit qui sunt ejus, qui numerat multitudinem stellarum.

Tertio. Additionem hanc fieri, probat illud Psalmi 39. Annunciavi & locutus sum, multiplicati sunt super numerum, ubi rursus numerum Augustinus eum locum exponens, intelligit praedestinatorum ad caelestem Jcrusalem.

Quarto. Ps. 17. tibi dicitur: Cum electo electus eris, ergo ex reprobo fies electus, conversando cum electis.

Quinto. Paulus metuit ne ex electo reprobus fieret, cum ait 1. Cor. 9. Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Unde Gregorius lib. 29. mor. cap. 9. scribit Apostolum hoc dicentem, timuisse reprobari etiam postquam vocatus esset.

Sexto objicit Catharinus, ex iis qui Christo dantur a patre, interdum aliquos perire, dicente Christo ad patrem Joan. 17. Ex his quos dedisti mihi, nemo periit nisi filius perditionis; non ergo certus & definitus est numerus eorum qui salvantur.

Septimo. Testatur Petrus 2. epist. 1. per bona opera nos certam facere vocationem & electionem nostram; ergo sine illis incerta erat.

Octavo. Apoc. 7. praeter numerum 144. millium signatorum vidit Joannes turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, &c. Igitur, inquit, Catharinus supra definitum numerum electorum, quos intelligi vult per signatons, multi atque innumerabiles, id est, nullo definito numero comprehensi salvabuntur.

Nono. Apoc. 11. Jubetur Joannes metiri templum Dei & adorantes in eo, per quos significantur electi: Atrium autem quod est foris templum, metiri prohibetur; ergo saltem reprobi, quos atrium istud foras ejiciendos significat, non sunt mensurati, id est, numerati apud Deum.

Decimo. Orat ecclesia Deum in canone Missae, ut in electorum suorum jubeat nos grege numerari. Et in oratione pro vivis atque defunctis, ut eorum nomina praedestinationis liber ascripta retineat; ergo addi possunt aliqui ad numerum electorum. Item orat ecclesia: Absolve animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos & electos tuos resuscitati respirent.

Undecimo. Praedestinatio potest adjuvari precibus sanctorum, uti docet sanctus Thomas art. 8. qu23. & vulgatum est illud: Si non es praedestinatus ora ut praedestineris, sumptum, ut arbitror, ex eo quod habet Augustinus tract. 26. in Joan. Si non traheris, ora ut traheris; poterit ergo quis ex non praedestinato fieri praedestinatus, si vel ipse pro se, vel alii pro ipso orent.

Duodecimo. Plures vel pauciores salvari vel damnari possunt quam salvantur vel damnantur: Potest ergo augere, minui, mutari numerus electorum & reproborum. Nam iidem sunt electi & salvandi, reprobi & damnandi.

Decimotertio. Ut certus sit numerus electorum, ipsi tamen numerati non sunt certi; quippe cum electorum commutatio fieri possit cum reprobis, dum electis quibusdam deficientibus, alii ex reprobis in illorum iocum succedunt, juxta illud Apoc. 3. Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Quod & velle videtur Augustinus de corr. & gr. cap. 13. dum. citans eundem locum: Si, inquit, alius non est accepturus, nisi iste perdiderit, certus est numerus.

Decimoquarto. Si certus ac praedefinitus est apud Deum ab aeterno numerus electorum, etiam quoad ipsos numeratos; ergo quicquid egerint illi, salvabuntur, quia mutari jam non potest, quod ab aeterno fixum ac decretum est; Et proinde tollitur omnis conatus & studium bonorum operum, & cura salutis consequendae. Quod idem in contrarium de reprobis objici potest. Frustra enim & vana sollicitud ine per studium bonorum operum nituntur ad salutem, si jam ab aeterno definita est apud Deum sententia damnationis eorum. Itaque non immerito dicere quis poterit, quod hic a nonnullis dicit solet: Si sum praedestinatus, quicquid egero, salutem consequar; sin reprobatus, quicquid egero, damnationem non evadam.

Postremo. Scrupulus movetur ex doctrina sancti Thomae secundum quem non videtur omnino esse praedefinitus a Deo numerus reproborum. Nam articulo 7. in corpore ex comparatione partium totius universi, quarum aliae sunt principales, aliae secundariae, docet certum quidem esse numerum praedestinatorum, non solum per modum cognitionis, sed etiam per modum cujusdam principalis praedefinitionis. Non sic autem omnino esse de numero reproborum, qui videntur esse praeordinati a Deo in bonum electorum, quibus omnia cooperantur in bonum. Ubi & numerum reproborum comparat numero boum, vel culicum, vel aliquorum hujusmodi, quem dicit non esse per se praeordinatum a Deo. Qui locus etiam a quibusdam producitur ad probandum ex sententia S. Thomae singularia corruptibilia, non esse immediate provisa a Deo, sed tantum mediante provisione specierum, ad quarum conservationem destinantur.

Verum ad haec omnia respondemus. Et ad primum quidem, non male per librum vitae intelligi catalogum seu conscriptionem, id est, firmam in Dei mente notitiam eorum, qui ad vitam ae ternam ordinantur. Sed sciendum aliquos ad vitam aeternam ordinari simpliciter ex praedestinatione, quorum proinde nemo deleri potest de libro vitae; quosdam vero ad eam ordinari secundum quid ex iustitia praesenti: Atque hac ratione de libro vitae delentur quicunque justitiam amittunt. Ita rem istam explicat S. Thomas I. q. 24. art. 3. Quamquam locus Psalmi negative possit accipi, secundum id quod proxime praecedit, & non intrent in justitiam tuam, quodque proxime sequitur, & cum justis non scribantar, ut sit sensus; Ne inveniantur scripti in libro vitae, neque sint de numero eorum qui vitam aeternam percepturi sunt. Qui sensus ex eo confirmatur, quia non erant justi, sed scelerati, de quibus Psalmista loquitur. Unde nec secundum praesentem justitiam erant scripti in libro vitae, ut inde deleri possent justitiam amittendo, nisi forte secundum opinionem hominum, quomodo Psalmi versiculum exponit glossa ordinaria, tametsi Sanctus Thomas eam responsionem minus probat. Caeterum Augustinus intelligit quidem librum praedestinationis: Sed quosdam ex eo delendos dicit, non qui ibi scripti erant, sed qui scriptos se putabant; dum videlicet tandem consta¬ bit, non ibi eos scriptos esse. Quod autem Moyses ait: Dele me de libro tuo, quidam de libro viventium in hoc mundo, interpretantur, hoc sensu. Tolle me ex hac vita, quomodo dicebat Elizaeus. Tolle animam meam 3. Reg. 19. quomodo & ipse Moyses alibi: Obsecro ut interficias me: Num. 11. Alii librum intelligunt amicorum Dei. Ex quo tamen non absolute petiverit Moyses expungi, sed tantum disjunctive, dicendo aut dimitte eis aut dele me, ut remoto posteriori, quia hoc sciebat Deum sine sua gravi culpa non facturum, efficacius impetraret veniam populo qui graviter peccaverat.

Ad secundum. Loquitur Moyses de numero po puli Israelitici, quem optat vehementer augeri. Glossa vero id transfert ad mysticum sensum, non ut numero electorum alii addantur electi. Hoc enim ipsi etiam glossae contrarium est, confitenti & verbis Apostolicis probanti numerum electorum esse definitum; sed ut numero electorum addantur plurimi non electi, qui per fidem vel etiam justitiam aliquam temporaneam sint in Ecclesia Dei, tanquam in uno populo futuri. Quae solutio quadrat etiam tertio argumento. Multi enim sunt in ecclesia non electi, & per hoc supra numerum electorum. Quamquam in eo Psalmi versiculo, quia pro masculino genere, multiplicati, potest legifoemininum vel neutrum ex Graeco, multiplicatio, referri potest non ad homines, sed ad mirabilia Dei opera, vel cogitationes ejus, quorum fuerat mentio in versu praecedenti.

Ad quartum respondetur ea verba Psalmi non ad hominem dicta esse, sed ad Deum, qui cum electis, id est, hominibus integris & puris est electus, id est, bonitate excellens, quando iis bonum & benignum se praebet, juxta illud: Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Nam ibi consideratur Deus ut justus retributor.

Ad quintum. Reprobum esse apud Paulum non est destinatum esse ad interitum, sed reipsa deseri, damnari, projici in tenebras exteriores, qui sunt aeternae reprobationis effectus. Idem & reprobari significat in verbis Gregorii. Vel Apostoli sensus est, reprobus efficiar, id est, reprobus inveniar; quomodo Hieronymus exponit in epitaphio Paulae. Magis tamen placet prior sensus.

In eo quod sexto loco objicitur. Nisi pro sed tantum, positum est phrasi Hebraica in scripturis usitatissima. Sic enim ait Naaman 4. Reg. 5. Non faciet ultra servus tuus holocaustum diis alienis, nisi Domino, id est, sed tantum Domino. Sic Paulus ad Gal. 2. Non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, & Joannes in Apoc. 21. Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni, & alia innumera. Ita hoc loco sensus est. Ex his quos dedisti mihi nemo periit, sed tantum periit Judas, quem non dedisti mihi, sed erat filius perditionis, id est, perditioni destinatus. Unde & capit. 18. repetitur ab evangelista haec Domini sententia absolute cum ait: Ut impleretur sermo quem dixit, quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam

Ad septimum. Certam facimus per bona opera vocationem & electionem nostram non Deo, sed nobis; quia ut Joannes ait 1. ep. 3. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, & certitudine quadam morali cognoscimus nos esse de numero electorum. Nam studiose bonis operibus insistere & sollicite peccata cavere, praecipua signa sunt electionis divinae.

Ad octavum respondetur per 144. millia, significari eos, qui salvandi sunt ex populo Israelitico, sive ut ibi dicitur, ex omni tribu filiorum Israel; per turbam vero innumerabilem significari electos ex gentibus. Nam & hoc sequitur: Ex omnibus gentibus & populis & linguis. Sed & aliunde constat electos congregari ex omnibus nationibus, ipso Domino attestante Matth. 25. Et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, &c. Atque hi omnes signati sunt in frontibus & non tantum illa 144. millia ut facile ex illo loco probatur. Dicuntur autem innumerabiles, non quasi numerus eorum non fuerit in aeterna Dei praedestinatione infinitus, sed quia comparatione electorum ex Judaeis quasi infinitus est numerus electorum ex gentibus.

Ad nonum jubetur Joannes atrium, quod est foris templum ejicere & non metiri, quia licet reproborum sicut electorum numerus apud Deum certus sit & definitus, non tamen dicuntur Deo esse numerati, quia Deus eos speciali sua providentia non curat, sed negligit, abjicit, reprobat. Ea namque in numerato quis habere dicitur, quae diligit ac diligenter curat, & quorum singularem prae aliis rebus habet providentiam & sollicitudinem. Atque hoc est quod Origenes ho. 1. super Numeros scribit innumeros a Salomone dici qui pereunt, numeratos autem omnes eos qui salvantur, videlicet respiciens ad illud Ecclesiastae: 1. Stultorum infinitus est numerus, quasi non ideo tantum hoc dicatur, quia prae sapientibus sunt valde numerosi & quasi innumerabiles, sed & quia non est eorum apud Deum illa singularis cura, quae sapientum. Ex qua responsione etiam intelligitur, quare non dicatur aliquis liber mortis, sicut liber vitae. Quavis enim non male posset intelligi liber mortis perfecta notitia damnandorum, sicut liber vitae perfecta notitia salvandorum; quoniam tamen non solet haberi cura de rebus malis & vilibus, neque numerus talium conscribi; propterea nec scriptura sic loquitur, ut nominet librum mortis. Quam hujus rei rationem assignat sanctus Thomas art. 1. q. 24. ad 3.

Ad decimum & undecimum respondeo, quod ejusmodi orationibus, non petimus immutari aeternum Dei propositum, sed causam pro effectu ponimus, o rantes ut Deus nos vel alios ad se convertat, & in sancta conversatione confirmet, atque ad aeternam foelicitatem perducat; qui sunt effectus divinae praedestinationis. Quapropter dicere, si non es praedestinatus ora ut praedestineris, non aliud est quam dicere, si nondum in te percipis effectus & signa praedestinationis, quae praecipue sunt bona opera, ora Deum & labora ut ea consequaris. Nec aliter intelligendum, quod dicitur praedestinationem posse adjuvari precibus sanctorum. Adjuvatur enim non quoad ipsam praeordinationem, quae ab aeterno est in Deo; sed quoad quosdam ejus effectus, qui orationibus sanctorum & aliis piis operibus impetrantur, quae tamen omnia subsunt eidem providentiae Dei dirigentis hominem infallibiliter ad salutem. Ita namque praedestinatur a Deo salus hominis, ut etiam sub ordine praedestinationis cadat, quicquid eum in salutem promovet, sive sint orationes propriae, sive aliorum, sive quocunque aliud, quemadmodum docte declarat S. Thomas eo ipso loco qui in argumento fuit allegatus.

Ad duodecimum. Recte dicimus plures vel pauciores istis, qui electi vel reprobi sunt, salvari vel damnari posse sensu diviso; quia qui electi sunt, pos sunt non esse electi, & reprobi similiter. Sed non recte dicimus augeri vel minui posse numerum electorum aut reproborum. Significat enim hic sermo numerum a Deo praefinitum, postea fieri posse majorem vel minorem. Quod repugnat immutabilitati voluntatis divinae, ut supra ostensum est.

Ad decimumtertium. Quamvis ille locus tantum probet certitudinem numeri, non etiam rei numeratae, sicut & verba ex Augustino adducta, posterius tamen istud aliunde, tum e scriptura, tum ex Augustino sufficienter probatum est. Coronam autem tuam in Apocalypsi intelligi praesentituae justitiae debitam, quasi dicat: Nihil per hoc decedet numero electorum, si tu a justitia & debita illi corona deficias, quia quam tu amiseris coronam, alius accipiet. Malunt tamen alii eam scripturam intelligere de adversario auferente coronam, dum justum tentatione peccati in ruinam & damnationem impellit. Neque enim dicitur: ne alius accipiat, &c. ut vulgo solet citari, sed ut nemo, sive ut in Graeco est, nullus accipiat coronam tuam, id est, ne quis spoliet te corona; quod proprium est diaboli, qui etiam in evangelio dicitur auferre & rapero verbum, quod seminatum est in cordibus credentium, Matth. 13. Marci 4. & Luc. 8. Nec sane illud verum videtur, quod in solutione hujus argumenti dicit S. Thomas, quod Deus non permittat aliquos cadere quin pro iis alios erigat; maxime si hoc praecise ad numerum referas. Nam saepe multi cadunt & pauci eriguntur. Interdum etiam tota regna deficiunt a fide, pro quibus alia non substituuntur. Et quidem in fine saeculi plurimi recedent a fide, pauci vero invicti remanebunt, ut significatur Matth. 24. & alibi. Hoc autem cur ita fiat, ad inscrutabilia Dei judicia referendum.

Ad decimumquartum, respondetur certitudine praedestinationis adeo non tolli conatum ac sollicitudinem bene vivendi & spem salutis per bona opera consequendae, ut haec per illam magis stabiliantur. Haec enim & ejusmodi sunt effectus & signa praedestinationis, per quae Deus vult hominem ad salutem tanquam ad postremum praedestinationis effectum perducere, eandemque salutem homini velut praegnosticare, Unde, inquit S. Thomas quaest. 23. art. 8. praedestinatis conandum esse ad bene operandum & orandum, quia per hujusmodi praedestinationis effectus certitudinaliter impletur, juxta illud Petri: Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem & electionem faciatis. Quod autem dicunt: Si sum praedestinatus, quicquid egero, &c. non recte imo falso dicitur. Non enim qui praedestinatus est salvabitur quicquid egerit, seu bene, seu male, quamvis verum sit e certissimum eum salvatum iri. Sed sicut praedestinatione praeparatur vita aeterna, sic & media praeparantur, ut non quidlibet agat sed quod bonum est, perseveranter agat. Reprobatione vero praeparatur mors aeterna, non quilibet agenti, sed in malo perseveranti. Atque hoc fere modo noxias istiusmodi argutias, quas & a Massiliensibus contra Augustini de praedestinatione doctrinam objectas fuisse referunt Prosper & Hilarius in suis ad Augustinum epistolis; idem Augustinus repellit libro de dono persev. cap. 14. & sequentibus.

Denique ad scrupulum qui postremo loco movetur ex S. Thomae doctrina, respondetur eum nequaquam negare, quin praefinitus sit a Deo numerus reproborum, quemadmodum nec in ea comparatione, quam adducit, negat praefinitum esse a Deo numerum guttarum pluviae & arenae maris, item boum, culicum, &c. Sed docet electionem praedestinatorum (ut ipsiusmet verbis utamur) se habere per modum cujusdam praedefinitionis principalis. Pro cujus rei intellectu notandum ut ibidem S. Thomas docet, Deum praeordinasse quidem omnia ab aeterno, sed quorum alia principaliter, alia secundario essent ordinata ad bonum universi: Principaliter ut partes mundi essentiales, velut orbes caelestes, stellae, elementa, species mixtorum corporum quaecunque scilicet habent aliquo modo ordinem ad perpetuitatem: Secundario, ut individua corruptibilia, in quibus salvatur bonum speciei. Sic ergo illorum quae principaliter ad bonum universi ordinantur, numerus quoque, per se, ut S. Thomas loquitur, id est, principaliter & primario praeordinatus est a Deo, aliorum autem numerus, non per se, sed secundario, id est, propter aliud quod ad perfectionem universi per se ordinatur, est a Deo praefinitus. Tot enim hujusmodi, inquit, divina providentia produxit, quot sufficiunt ad specierum conservationem. Similis quaedam consideratio est in electis & reprobis. Nam electi principaliter ordinantur ad bonum universi, scilicet ad Dei gloriam, quatenus beatitudinem ipsam consequuntur. Reprobi vero secundario, quatenus sunt propter electos, quibus omnia cooperantur in bonum. Unde recte concludit S. Thomas numerum electorum certum esse Deo per modum cujusdam principalis praefinitionis, non item numerum reproborum, non negans interim, sed magis iisdem verbis significans horum quoque numerum Deo certum esse per modum cujusdam praefinitionis, licet non principalis. Cur autem eadem haec S. Thomae doctrina non tollat immediatam provisionem singularium corruptibilium ex iis quae ad superiorem distinctionem de immediata rerum provisione dicta sunt, facile est docere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 22