Capitulum 23
Capitulum 23
Quis sit numerus electorum et reproborum
CErtus quispiam ac definitus numerus electorum, uti & reproborum non est ecclesiae a Deo revelatus. At neque probabilia ad eam rem argumenta proferri possunt. Quoc irca temerarium esset super hoc aliquid statuere, sive de hominibus sive de angelis tam electis quam reprobis, sermo sit. Hac igitur ignorantia posita & confessa, quidam dixerunt ex hominibus tot salvandos quot ceciderunt angeli. In qua opinione est Anselmus lib. 1. cur Deus homo cap. 16. Quam ratio confirmare videtur, quia ut patres docent, ad instaurandam naturam angelicam creatus est homo. Quare videntur ex hominibus ad caelestem patriam tot assumi debere, quot angeli ceciderunt. Sed hujus argumenti infirmitatem alibi declarabimus, scilicet ad distinct. 9. libri secundi.
Quidam vero tot ex hominibus salvandos opinantur, quot angeli remanserunt, ut sit par numerus hominum electorum cum electis angelis. Ita sentit Gregorius hom. 34. in evangelia, argumento sumpto ex Deut. 32. ubi secundum 70. sic legitur. Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Quod tamen argumentum bene solvit Rupertus lib. 3. de processione spiritus sancti cap. 20. & 22.
Alii dixerunt tot ex hominibus salvandos, quot angeli ceciderunt, ac praeterea quot fuerunt angeli creati. Cui opinioni nulla, quod sciam, probabilis ratio vel authoritas suffragatur, licet ejus S. Thomasmominerit.
Porro Augustinus Ench. 29. dicit civitatem illam supremam, nulla civium suorum numerositate fraudandam, ac fortassis etiam uberiori copia regnaturam. Quod si ita habet, sunt ergo plures homines electi quam angeli reprobi. Verum omnes hujusmodi opiniones adeo infirmis subnixae sunt rationibus, ut satius sit de hac re, velut a cognitione nostra remotissima, judicium omnino suspendere. Unde S. Thom. articulo 7. quaest. 23. post tres praedictas opinion senumeratas suam subjungens ait: Sed melius dicitur, quod soli Deo cognitus est numerus electorum in superna faelicitate locandus, ut habet oratio Ecclesiae. Quod ipsum volunt & istae sententiae; Cognovis Dominus qui sunt ejus. 2. Tim. 2. Ego cognosco oves meas, Joan. 10. Scio quos elegerim, Joan. 13. & aliae similes. Quare nec illud verum arbitramur quod apud Augustinum legitur Ench. 62. sanctos angelos doctos a Deo nosse, quanti numeri supplem entum de genere humano integritas illius supernae civitatis expectet. Hoc enim si nossent angeli, non jam soli Deo cognitus esset electorum numerus. Sed de hac re plura ad dist. 9. lib. 2.
Similiter autem nobis incognitum est, nec curiosa indagatione quaerendum, pluresne salvantur, verbi gratia, viri an faeminae, conjugatian celibes, laici an ecclesiastici. Cujusmodi quaestionum in alteram partem assertiones Alfonsus a Castro lib. I. de punitione haereticorum cap. 3. merito numerat inter temerarias, id est, eas quae omni carent authoritate & ratione.
Verum illud, nec falso nec temerarie sed nimis quam vere dicitur, hominum reproborum numerum longe majorem esse quam electorum, si totum censeatur genus humanum. Quae res evidenter patet. Nam ab initio generis humani usque ad Christum, pauci admodum in toto orbe fuerunt cultores veri Dei, nec tamen hi omnes boni. Et quamvis post Christi adventum vera religio late diffundi ceperit; omnibus tamen seculis, atque omni tempore usque hodie plures fuere infideles quam fideles.
Caeterum inter ipsos quoque fideles, plures esse malos quam bonos, ac proinde plures reprobos, quam electos, ut de experientia, quae in hujusmodi re fallax esse potest in utramque partem, nihil dicamus, tam scripturae quam patrum authoritate docetur. Nam de fidelibus, id est, in ecclesiam aggregatis dictum est a Domino: Multi vocati, pauci vero electi, Mat. 20. quomodo eum locum Gregorius intellexit lib. 25. mor. cap. 8. productis & aliis ad eam rem scripturae testimoniis. Atque hoc idem significasse videtur Dominus, Luc. 13. quando cuidam interroganti, num pauci sint qui salvantur, respondit: Contendite intrare per angustam portam, quia multi quaerent intrare & non poterunt. Hoc enim similiter de fidelibus dictum apparet. Nam infideles cum non agnoscant angustam portam, non quaerunt per eam intrare. Apostolus quoque de fidelibus loquens; Omnes, inquit, quae sua sunt, quaerunt, id est, plerique omnes, Phil. 2. Cui consonat illud Hieronymi super Gal. 5. Charitatis rara possessio est. Aperte vero Gregorius hom. 38. in evangelia dicit in ecclesia multos esse malos, paucos bonos. Idque probat ex figuris & parabolis scripturae sacrae velut arcae, in qua pauca animalia munda prae immundis. Et areae in qua multo plus est paleae quam tritici. Idem affirmat Beda super Luc. 3. Nec omnino quisquam patrum invenitur qui diversum scripserit. Quod si ita de ecclesia senserunt patres, jam nullum dubium est quin in universum, uti dicebamus, id est, in toto genere humano multo plures sint reprobi quam electi, quandoquidem constat extra ecclesiam neminem salvari posse. Probat autem hoc sanctus Thomas ubi supra ad 3. hujusmodi ratione, quia licet bonum proportionatum communistatui naturae accidat in pluribus, & deficiat ut in paucioribus; secus tamen est in bono excedente communem naturae statum. Hoc enim invenitur ut in paucioribus, & deficit ut in pluribus. Huic rationi subalternatur altera, quae sumitur ex difficultate boni perducentis ad salutem. Cujus difficultatis causa est pronitas ad malum, & ignorantia boni per peccatum primi parentis in humanum genus introducta. Hinc igitur verissime dictum est a Christo Matt. 7. Lata est porta & spaciosa via quae ducit ad per litionem, & multi sunt qui intrant per eam. Aagusta vere porta & arcta via est quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui inveniunt eam. De quo etiam in lib. 4. Esd. cap. 8. sic legitur: Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. Sed vehementius est illud cap. 9. Plures sunt qui pereunt, quam qui salvabuntur, sicut multiplicatur fluctus super guttam, & cap. 10. Quo d poene omnes in perditionem ambulant. Quamquam ejus libri tanquam apocryphi non est certa authoritas. Utilis est autem haec doctrina ut in tanta electorum paucitate, quisque intelligat quanta sollicitudine bene vivendo salutem suam operari debeat, ut inter paucos illos inveniatur.
On this page