Text List

Capitulum 24

Capitulum 24

Neminem in hac vita certum esse de sua praedestinatione vel reprobatione

§. 24. Neminem in hac vita certum esse de sua praedestinatione vel reprobatione.

AD damnata sectariorum hujus seculi dogmata pertinet, unicuique Christiano pro certo persuasum esse debere, se esse praedestinatum, atque in numero salvandorum, scilicet ea certitudine cui falsum subesse nequeat. Est enim ea doctrina tam scripturae, quam patribus ac totius ecclesiae sensui contraria.

Scriptura quidem notitiam praedestinationis nostrae soli Deo tribuere solet, ut cum dicit Dominus: Ego scio quos elegerim, Joan. 13. & Apostolus. Cognovit Dominus qui sunt ejus, Tim. 2. & ubicumque soli Deo rerum futurarum contingentium tanquam abditarum scient a tribuitur. Inter quas res multiplici ratione numerandus venit futurus status singulorum hominum, velut propter liberi arbitrii mutabilitatem, lapsae naturae fragilitatem, tentationem a carne, mundo, diabolo magnitudinem & frequentiam, divini concilii secretum, &c. Unde & hujusmodi rerum inquisitionem tanquam vanam & noxiam interdicit Ecclesiasticus 3. dicens: Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; Et quae sequuntur. Sufficere enim cuique debet cognitio viae quae ad electorum gloriam ducit. Quam viam si teneat, certissime quo illa ducit, perveniet. Via autem illa est via mandatorum Dei¬

Pertinent huc omnes illae voces scripturae, quae hominem etiam post quantumcunque justitiae profectum ad timorem & sollicitudinem hortantur & securum esse prohibent: Beatus vir, inquitcalomon, qui semper est pavidus, Prov. 28. & Michaeas cap. 6. Requirit Dominus a te, sollicitum ambulare cum Deo tuo. Hinc toties in Psalm. & alibi laudantur & beati praedicantur qui timent Dominum. Et nota est Apostoli exhortatio Phil. 2. ut cum metu ac tremore salutem quisque suam operetur, quia, inquit, Deus est qui operatur in vobis velle & perficere pro bona voluntate, quasi dicat, vestra salus ex Dei gratia & beneplacito pendet., ideóque de ea securi non estis. Non enim sumus certi, quid Deus facturus sit, nisi id nobis revelaverit. Unde & Rom. 11. ex inscrutabili nobis Dei voluntate rationem reddidit idem Apostolus cur timere debeamus: Tu, inquit, fide stas, noli altum sapere, sed time: Si enim Deus naturalibus ramis non pepercerit, ne forte nec tibi parcat, &c. Pertinent huc & illae scripturae, quae quid in posterum homini sit eventurum, sciri ab eo posse negant. Qualis imprimis illa est Ecclesiastae 9. Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia infuturum servantur incerta. Quod de aeterno odio vel amore convenientissime accipitur sicut illud: Jacob dilexi, Esan odio habui. Nam praesenti odio dignum se esse novit, quisquis sciens, mortale peccatum committit. Praesens odium voco, quod attenditur secundum praesentem injustitiam, non quod Deus ex amore in odium mutetur.

Praeterea cum certi non simus de praesenti nostra justitia, uti multipliciter ostendi potest (quam probationem rejicimus ad materiam de justificatione) multo minus certi erimus de futura & perseverante justitia. Nam in unoquoque genere, quae futura sunt minus certa sunt praesentibus. Exemplum autem utriusque habemus in Apostolo Paulo, de praesenti quidem sua justitia 1. Cor. 4. dicente: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. De futura vero cap. 9. Ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar.

Ex patribus autem supervacaneum est huc testimonia congerere, cum sint innumera. Quorum tamen aliquot ex Augustino indicabimus. Est etiam insignis quidam locus notandus apud Gregorium homil. 38. super evangelia ubi sic ait: Quia vocati sumus, novimus, si simus electi, nescimus, &c. rationem adjiciens geminam, alteram ex nostri status instabilitate, alteram ex Dei voluntate, quia, inquit, nemo scit quid de se in occultis Dei judiciis agatur.

Causam vero propter quam voluerit Deus occultam nobis esse praedestinationem nostram, reddit hanc Sanctus Augustinus, ne tantae rei revelatione superbiat & insolescat mens humana, aut certe ne torpescat a studio bonorum operum, secura de praemio. Leguntur hujusmodi apud eum libr. 11. de civitate cap. 12. lib. de correp. & gr. capit. 13. & lib. de dono persev. capit. 8. & 13. Idem porro Sanctus Augustinus quaerenticur Deus non & ipsum superbiendi periculum tollat (quod & de torpore quaeri potest) late respondet lib. de natura & gratia capit. 27. & aliquot sequentibus. Cujus responsionis haec summa est, Deum ut optimum medicum, sanitatem hominis per certa media secundum ordinem sapientiae suae procurare, qui, nec a Paulo, quamvis tertio rogatus, stimulum carnis auferre voluit, ne extolleretur, & tamen sine eo remedio poterat, si vellet humilitatis virtutem in Apostolo suo conservare. Sic enim & in praedestinatis salubrem timorem relinqui voluit, tanquam superbiae & socordiae medicinam, tametsi haec mala, si vellet, solo etiam nutu voluntatis avertere ab illis aut sanare posset.

Cum igitur haec de nostrae praedestinationis incertitudine sit ac semper fuerit Ecclesiae doctrina, merito patres concilii Trid. sess. 6. cap. 12. docent neminem mortalium de arcano divinae praedestinatio nis mysterio, usque adeo praesumere debere, ut certo statuat se omnino esse in numero praedestinatorum. Nam, inquiunt, nisi ex speciali revelationesciri non potest, quos Deus sibi elegerit. Et cap. 13. ¬ ne quis sibi de perseverantiae munere (quod solis & – omnibus competit electis) certi aliquid absoluta & – infallibili certitudine polliceatur, sed cum timore& tremore salutem suam operetur. Quam doctri¬¬ nam deinde can. 15. & 16. annexo anathemate confirmant: ubi tamen addita rursus est exceptio specialis revelationis. Nam quibusdam aliquando suam praedestinationem revelatam fuisse, non est negandum, ut Petro, sicut ipse indicat 2. epist. 1. & Paulo, quemadmodum ex ejus verbis 2. Tim. ultimo colligit Sanctus Augustinus lib. 2. de pec. m. & rem. cap. 19. & latroni, cui dictum est a Domino: Hodie mecum eris in paradiso, Luc. 23. & Stephano, quando caelos sibi vidit apertos Act. 7. de quo succinit ecclesia. Vidit & introivit, beatus homo cui caeli patebant; & aliis nonnullis, quibus similiter Christus legitur proxime ante mortem apparuisse, sicut & quibusdam martyribus in extremo agone. Quibus autem hoc Deus praestitit, iisdem quoque contulit tantum gratiae suae beneficium, ut nec in elationem de electione sua cognita inciderent, nec a bono opere torpescerent. E diverso, quoque, quamvis & reprobatio nemini quantumcunque maio, atque perverso omnino certa sit in hac vita, nonnullis tamen & ipsa revelata fuisse videtur, ut Judae cui dictum est: Bonum erat hommi illi, si natus non fuisset. Nam etsi statim non credidit illis verbis Domini, postea tamen scelere perditionis perpetrato eorum recordatus videtur desperationem salutis concepisse; tametsi dubitari potest, an Deus tunc ei revela verit, an vero Judas tantum memor verborum Domini desperationem animo conceperit, torquente eum conscientia tanti sceleris. Tale etiam exemplum legitur apud Gregorium libr. 4. dial. capit. 38. & apud Bedam lib. 5. historiae Anglorum cap. 14. & 15. Non tamen his annumerandum est, quod Joan. 8. Dominus dixisse legitur ad Judaeos: In peccato vestro moriemini; tum quia Judaei quibus hoc dicebatur, Christo fidem non habebant; tum quia comminatoriam tantummodo fuisse illam sententiam liquet ex eo quod paulo post repetatur atque explicetur adjuncta conditione: Dixit vobis, inquit, quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in. peccato vestro. Ex quibus verbis satis apparet Dominum eis spem salutis simpliciter adimere non voluisse. Sic & contra in eo quod Apostolis dictum est. Matth. 19. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, non est existimandum duodecim Apostolis revelatam fuisse suam praedestinationem. Nam inter illos duodecim tunc erat Judas. Quare sicut Judas per illa verba non accepit certitudinem suae salutis; ita nec caeteri. Nam & ibi intelligitur conditio, si in eo quod profitemini, permaneatis. Tantum enim Dominus voluit significare quid praemii accepturi sint, qui omnibus relictis ipsum sequuntur Ac similiter judicandum de eo quod iisdem Apostolis a Domino dictum est. Luc. 22. Ego dispono vobis regnum ut edatis & bibatis super mensam meam in regno meo, & sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. Nam in eadem coena qua haec dicta sunt, Petrum terruit Dominus dicens: Si non lavero te non habebis partem mecum. Terruit & caeteros quando dixit: Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea, moxque subjungit: Non de omnibus vobis dico: Ego scio quos elegerim; Joan. 13. Multo igitur minus illis verbis longe ante prolatis: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelis, Luc. 10. hujusmodi revelatio praedestinationis continetur, praesertim quod illa non ad Apostolos, sed ad septuaginta discipulos dicta sint, de quibus tam gradus quam numeri ratione multo minus quam de Apostolis credibile est, quod suae praedestinationis revelationem illo jam tempore acceperint: Si enim de duodecim Apostolis unus cecidit, quanto credibilius fuerit unum vel plures de septuaginta duobus discipulis cecidisse. Quocirca rectius de inscriptione secundum praesentem justitiam dicta Domini verba accipiuntur, quomodo alibi saepe in scripturis aliqui dicuntur scripti in libro vitae. Quomodo etiam a Sancto Augustino dictum in expos. Psal. 130. omnia bonorum Christianorum nomina scripta esse in caelis. Nec tamen un iversaliter dicit Deminus. Gaudete quia omnium vestrum nomina, &c. sed tantum quia nomina vestra. Unde nec de praesenti justitia certi esse poterant ex illis verbis septuaginta discipuli, nihilo magis quam duodecim Apostoli ex illis Joann. 13. Vos mundi estis, sed non omnes. Ex quibus patet falli Cajetanum in commentario dum asserit ex illis Domini verbis, Gaudete, &c. clare haberi, omnes septuaginta discipulos fuisse praedestinatos, jamque esse beatos, atque hoc respectu melius fuisse collegium septuaginta discipulorum, quam duodecim Apostolorum, quorum unus periit. Haec enim ut jam ostendimus, nullam habent probabilitatem. Plura de incertitudine praedestinationis ac salutis nostrae videre est ad dist. 26. lib. 3. ubi de spei certitudine disseritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 24