Capitulum 25
Capitulum 25
Quarumdam objectionum solutio
NUnc breviter ad quaedam adversariorum argumenta, quibus electionem suam, cuique fidelium certo cognitam esse contendunt, respondendum est, sunt autem hujusmodi.
Primum. Apostolus Roman. 8. in persona cujuslibet fidelis asseveranter dicit: Certus sum quia neque mors. neque vita, &c. neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei. Nam & sanctus Augustinus ad unumquemque justum refert, ea Apostoli verba scribens in Psalmum septimum.
Secundum. Idem Apostous 1. Cor. 2. dicit nos scire quae a Deo donata sunt nobis. Est autem inter ca donum perseverantiae.
Tertium. Idem 1. Thess. 1. scire se dicit electionem aliorum cum ait: Scientes fratres dilecti a Dec electionem vestram, quare multo magis suam quisque electionem scire potest. Nam suam conscientiam quisque melius videt quam alterius.
Quartum. 1. Joan. 3. dicitur: In hoc scimus quoniam manet in nobis Christus de spiritu quem dedit nobis. Et cap. 4. In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, & ipse in nobis, quoiam de spiritu suo dedit nobis. Manere autem perseverantiam significat. Et cap. 5. Qui credit in filium Dei habet testimonium Dei in seHoc autem testimonium cujusmodi sit, exponens statim subjicit: Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus.
Quintum. Origenes hom. 2. super Lev. dicit quod qui salutares hostias offert, sine dubio jam suae salutis est conscius.
Sextum. S. August. in expositione Psalm. 88. conc. 2. super illum versum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Unusquisque, inquit, pro peccatis suis necessario flagellatur, sed ab eo, si Christianus est. Dei misericordia non dispergitur, &c. ac post multa subjungit: Audi securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscit. Semol juravi, &c. ubi ex juramento Dei vult unumquemque Christianum esse securum de sua salute.
Septimum. Joannes Cassianus coll. 9. cap. 19. explicans illud: Adveniat reonum tuum, de justo sic loquitur. Novit enim testimonio conscientiae suae, cum regnum illud apparuit, mox ejus se futurum esse consortem.
Octavum. S. Bernardus serm. 2. de Pentecoste, affirmat quod Spiritus sanctus certissima signa praedestinationis cordi nostro imprimat. Solent & alia proferri argumenta ex spei certitudine desumpta. Sed eorum tractatio suo loco, quem supra indicavimus reservanda est. Quare nunc ad proposita respondeamus.
Quo primo loco ex Apostolo objicitur, neque in persona cujuslibet fidelis, neque cujuslibet justi dictum est, sed ex persona electorum, quorum in numero se & eos ad quos scribebat, bona cum fiducia censebat Apostolus. Nam de electis ibi sermonem esse clarum est ex antecedentibus. Itaque non aliud inde colligas quam electorum neminem finaliter seperandum a charitate Dei. Qui vero sint electi, nec de se nec de aliis statuit Apostolus. Quod si ad justos sententiam referas, ne sic quidem pro certo scire quis poterit se esse praedestinatum, quia nec hoc ipsum certo didicit, justum se esse. August. autem justo homini ea verba accommodans, certitudinem intelligit non infallibilem sed moralem, id est, bonam & magnam fiduciam quam gignit bona conscientia. Qui etiam Graecorum est commentarius.
Ad secundum. Non dicit Apostolus nos omnia scinre, nec certo & infallibiliter scire quaecunque a Deo donata sunt nobis. At nec ipsa perseverantia comple te donata est, quamdiu durat cursus hujus vitae. Completur enim in termino, & tunc cognoscitur. Adde quod non videtur Apostolus loqui de donis gratiae gratificantis, sed de mysteriis Christianae religionis: Sequitur enim: Quae & loquimur, &c. Haec autem, donata sunt ecclesiae, idque pro certo scimus.
Ad tertium non loquitur Apostolus de singulis, sed de ecclesia Thessalonicensium, quam sciebat electam esse: quia nullo modo dubitabat, quin aliqui imo multi ex illis essent electi.
Ad id quod quarto loco ex 3. & 4. capit. 1. epist. Joannis adfertur, respondeo juxta morem scriptura de omnibus justis dici, Christum in iis manere & ipsos in Christo. Non enim per hoc significatur eorum usque in finem perseverantia, sed status quidam & requies in Deo, ac vicissim Dei in ipsis habitatio per gratiam, quomodo Joan. 14. de omni diligente Christum dicitur: Et mansionem apud eum faciemus. Deinde non loquitur Joannes de singulis, sed de corpore fidelium.
Ad id vero quod ex quinto capite depromitur, dicendum ibi intelligi testimonium divinitatis filii perhibitum a patre. Cui testimonio & alterum adjungitur, quod per filium Dei datur nobis vita aeterna; nobis, inquam, credentibus, diligentibus, perseverantibus.
Ad quintum. Non aliud vult Origenes, quam eum qui salutares offert hostias, id est, sanctas operationes, non esse sibi conscium peccati, quod a salute excludat. Nec male addit, sine dubio, quia dubitatio fluctuationem significat, quae abesse debet a fiducia justi hominis, ut pote non consistens cum certitudine morali quam in justo ponimus.
Ad sextum, Sanctus Augustinus eo loco satis aperte declarat se non loqui de omnibus Christianis, sed de solis electis, de quibus scriptum est: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Quatenus autem quis per fiduciam certus est se esse in horum numero, eatenus habet salutis securitatem.
On this page