Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Variae recensentur opiniones circa causam. praedestinationis

IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAMPRIMAM. §. 1. Variae recensentur opiniones circa causam. praedestinationis.

AD QUaerendum nunc restat, utrum sit aliqua praedestinationis causa, & si sit aliqua, quaenam ea sit. Ac de reprobatione similiter. Ubi imprimis scire oportet, cum de praedestinationis aut reprobationis cansa disseritur, non id quaeri, an aeternae voluntatis aut decreti divini, quo futuros homines vel reprobat vel praedestinat, aliqua sit in ipsis causa. Certum est enim ejus nullam causam esse posse, cum sit ipsa Dei essentia, quae prorsus est incausabilis. Sed quaestio est de praedestinatione & reprobatione secundum effectus, quos Deus ut praedestinans aut reprobans in hominibus aut circa homines operatur. De quibus effectibus ogimus ad superiorem distinctionem. Ex quo rursum liquet non hic quaeri causam efficientem istorum effectuum. Jam enim manifestum est Deum ac divinam praedestinationem, vel reprobationem, esse causam illorum efficientem. Sed de causa meritoria, tota haec vertitur quaestio. Quaeritur enim utrum in homine praedestmato sit aliquod meritum suae praedestinationis, & similiter utrum in reprobo reprobationis. Cui quaestioni priusquam respondeamus, operae precium est varias authorum de causa seu merito praedestinationis opiniones recensere, ut falsis cognitis & remotis, facilius quod verum est, inveniatur.

Prima opinio est Origenis, qui in libris αεὶ ἀργῶν, & alibi ex Platonica philosophia docuit animas humanas in alia quadam vita, priusquam in corpora mitterentur, bona vel mala opera egisse, quorum merito sicut varia sortirentur corpora in hac vitam: ita etiam homines ipsi quorum illae essent an mae, ad salutem vel interitum destinarentur. Sed hoc commentum (uti docet Sanctus August. serm. 7. de verbis apostoli) respuit Catholica fides propter evidentem apostoli sententiam, qua ait: Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent &c. Rom. 9. Est igitur hoc caeteris damnatis Origenis erroribus annumerandum. Cujus quidem plenior refutatio pertinet ad disputationem de anima ejusque origine, de qua lib. 2. dist. 17.

Secunda opinio est Pelagianorum: Docuit enim Pelagius ideo alium praedestinatum sive electum esse a Deo, quod eum Deus praevidisset pie sancteque victurum & usque in finem in tali vita perseveraturum, & hoc non ex gratia Dei, sed ex solis viribus liberi arbitrii. Hanc opinionem haereticam esse constat, utpote jam olim cum suo authore in sacris conciliis ab ecclesia damnatam & proscriptam, idque justissima ratione. Nam & scripturis sacris quae necessitatem gratiae Dei passim nobis inculcant, evidenter repugnat, & mysterium incarnationis & passionis Christi evacuat. Si enim per naturam & per liberum arbitrium justitia; ergo gratis Christus mortuus est. Scripserunt autem acerrime contra hunc errorem Catholici patres Sanct. August. Prosper, Fulgentius & alii in iis libris quos adversus Pelagianam haeresim ediderunt. Et hujus quoque confutatio petenda est ex iis quae lib. 2. de gratia Christi ejusque necessitate traduntur. Si enim non potest homo sine Dei gratia bene vivere & in bona vita perseverare; non ergo Deus ideo quempiam praedestinavit, quod eum propriis viribus sine ipsius gratia perseveranter bene victurum prae viderit.

Tertia opinio fuit item Pelagianorum quorundam, qui superiorem errorem moderantes dixerunt initium quidem bonorum operum esse ex nobis, consummationem vero esse ex gratia Dei. Quocirca docebant alios prae aliis ideo praedestinatos esse a Deo, quia praevidisset eos initium bonae vitae facturos per vires liberi arbitrii, sese praeparando ad gratiam con fummantem. Quem errorem destruunt omnia ea, quae probant initium bonorum operum & sanctae conversationis esse a praeveniente gratia Del. De qua re etiam agendum lib. 2. ad distinct. 26.

Huc quoque referendus est error eorum, qui cum aliorum quidem bonorum operum initia Deo ascriberent, fidem tamen quae omnium prima est, non a Deo dari, sed praedicatione praevia ex naturae viribus haberi dixerunt. Unde consequenter docebant eos osse a Deo praedestinatos in quibus futuram Deus praevidebat fidem, vel fidei aliquod initium, cujus mtuitu caetera donaret, scilicet fidei merito tribuentos eorum electionem. In hoc errbre fuit aliquando Sancti August. ante episcopatum. Sed eum postea correxit, ut patet lib. 1. retract. cap. 23. nec modo correxit, sed ex professo oppugnavit, ut lib. de praedest. sanct. cap. 3. & sequentib. & aliis compluribus locis. Haeserunt in eodem errore Massilienses presbyteri, quemadmodum patet ex epistolis Profperi & Hilarii ad Sanct. August. praefixis libro Augustini de praedestinatione Sanctorum. Refutatur autem omnibus iis argumentis quae probant fidem essa donum Del. De qua re agendum lib. 3.

Quarta opinio eorum est, qui fidem & sanctam conversationem tribuunt quidem gratiae Dei, sed putant idcirco alios prae aliis esse praedestinatos a Deoquia Deus eos praevidit gratiam quam omnibus offerri dicunt, per liberum arbitrium accepturos, & in ea perseveraturos, ut gratiae quidem oblatio sit opus Dei, sed ejusdem susceptio seu acceptatio & usus proprie solius sit liberi arbitrii. Itaque nec secundum hos praedestinatio mere gratuita est, neque prorsus absoluta, praesupponit enim ac praerequirit prae¬ scientiam cujusdam meriti videlicet boni motus liberi arbitrii & ab hac velut conditione dependet. Fuit haec opinio Fausti Regiensis episcopi, nec non Cassiani & Gennadii presbyterorum Massiliensium & aliorum quorumdam ejusdem temporis. Contra quos scripserunt Prosper, Fulgentius, Maxentius & Petrus Diaconus. Sed & Sanctus Augustinus postrema sua opuscula quibus egit causam gratiae Christi, potissimum contra hanc opinionem direxit. Ea sunt lib. de corr. & gr. de praedest. sanct. & de dono perseverantiae.

Porro affine huic est quod alii nonnulli dixerunt, Deum quidem non omnibus offerre gratiam ac media salutis, sed quibusdam tantum; verum hujus causam esse, quod praeviderit eos, quibus non offert, non fuisse acceptaturos & in accepta gratia perseveraturos. Juxta hanc enim sententiam rursum causa praedestinationis, sicut & ipsius gratiae oblationis in iis qui salvantur, ponenda est praevisa gratiae acceptatio. Quae opinio Ruperti est scribentis super Matth. 11. ubi putat Tyriis & Sidoniis ideo non fuisse oblata media salutis, quia etiam iis oblatis non veram egissent poenitentiam, sed tantum poenitentiam secundum saeculum, sicut egerunt, ut ait, Achab & Ninivitae. Ideoque de Tyriis & Sidoniis non dixisse Dominum; Salvi fuissent si apud eos facta fuissent signa, &c. sed poenitentiam egissent, quia vidclicet ea poenitentia non fuisset ad salutem. Videri cuipiam posset & Sanctus Augustinus aliquid tale aliquando sensisse, ex eo quod scribit epist. 49. ad Deogratias quaest. 2. salutem religionis Christianae nulli unquam defuisse, qui dignus fuit & cui defuit, dignum non fuisse. Sed eum locum Sanctus Augustinus quomodo sane intelligi possit ac debeat, retractando exposuit lib. 2. retr. cap. 31.

Est & quinta opinio quorundam (si tamen a praecedentibus duabus diversa) qui dicunt Deum quidem ab aeterno elegisse certum numerum hominum ad salutem, non tamen absolute, sed dependenter a praescientia quadam conditionata, qua nimirum praesciverit de hominibus, quid quisque facturum esset, si tali vel tali excitationis, motionis, suasionis genere congruenter menti & affectibus ejus vocaretur. Hac enim praevisione praesupposita volunt Deum hanc ipsam vocationis gratiam & consequenter aeternam vitam certis quibusdam hominibus praeparasse, id est, eos ipsos elegisse & praedestinasse. Quare etiam juxta hanc opinionem, non erit prorsus absoluta & mere gratuita praedestinatio, sed ex conditione boni motus liberi arbitrii, si taliter aut taliter excitetur a Deo praevisi suspensa.

Addi potest & sexta opinio, quam tradidit Valentia scribens in primam partem summae Sancti Thomae, scilicet praedestinationem, licet non sit ex meritis aut conditione quacunque, non tamen sine respectu praescientiae motus liberi arbitrii.

Septima sententia est eorum qui nullum in homine praedestinato meritum agnoscunt suae praedestinationis, sed eam esse docent mere gratuitam, nec ab ulla conditione motus aut actus ejus qui praedestinatur a Deo, praevisi dependentem, sed intra se omnem hujusmodi motum aut actum quo quis ad salutem aliquo modo ordinetur complectentem. Tradunt hanc doctrinam praecipui ecclesiae doctores Sanctus Augustinus & Sanctus Thomas, quos plerique alii sequuntur, adeo ut Thomas Argentinensis scribens in praesentem distinctionem, licet ipse sub correctione melioris judiciidiversam teneat opinionem; fateatur tamen hanc esse communem doctorum sententiam. Quam nos proinde caeteris opinionibus rejectis nunc deinceps explicandam & probandam aggrediamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1