Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quomodo intelligendum praedestinationem non esse ex meritis

§. 2. Quomodo intelligendum praedestinationem non esse ex meritis.

QUamvis ex definitione praedestinationis & effectuum ejus explicatione, aliisque multis quae de hoc argumento ad superiorem distinctionem dicta& declarata sunt, clare pateat homines non praedestinari a Deo ad vitam aeternam ex meritis praevisis, sed ex gratuita ipsius Dei misericordia, qua nimirum omne meritum praedestinatorum praeveniat; quia tamen plurimi refert, ut hoc gratuitae praedestinationis nostrae beneficium bene intelligatur & agnoscatur, cumque multiplicem ab adversariis contradictionem haec doctrina jam olim passa fuerit, pluribus nunc eam ex professo tam ex scriptura quam ex patribus, necnon argumentis a ratione petitis comprobemus. Qua in re ante omnia sciendum est, quando negatur praedestinari hominem ex meritis praevisis, non tantum excludi meritum condignum, quale est bonorum operum ad vitam aeternam, verum etiam meritum congruum sive disponens, quale agnoscit. S. Augustinus in fide & poenitentia respectu remissionis peccatorum ep. 105. & 106. & passim alibi, atque in genere quidquid boni potest intelligi in homine, per quod Deus aliquo modo provocetur ad eum praedestinandum, ut meritum hoc loco intelligatur omne bonum alicujus retributionis provocativum, sive illud sit condignum ad illam retributionem, sive congruum, sive aliquid utroque minus; vel aliis verbis: omne bonum praecedens respectu sequentis, quod illius intuitu dandum quocunque modo acquiritur aut acquiri potest. Sic autem meritum in hujus quaestionis tractatione acceperunt non modo veteres Sanctus Augustinus, Prossper, Fulgentius, & alii, verum etiam Theologi posteriores, ac nominatim Sanctus Thomas 1. quaest. 23. art. 5. dum quaerit, utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis. Nam in doctrina illius articuli, pro iisdem habet meritum, causam, rationem praedestinationis, & dicit quod quaerere utrum ex parte effectus praedestinatio habeat aliquam causam, idem sit quod quaerere, utrum Deus praeordinaverit se daturum effectum praedestinationis alicui propter merita aliqua.

Est praeterea notandum hanc doctrinam, qua docetur praedestinationem non esse ex meritis, coincidere cum illa quae tradit gratiam non dari secundum merita nostra. Nam praedestinationem secundum effectus suos in hac disputatione intelligi jam supra admonuimus. Est autem omnis effectus praedestinationis gratia quaedam, licet non contra, quemadmodum patet in reprobis, quibus ipsis tamen gratia, si qua datur, non secundum merita datur. Sicut ergo generalis est acceptio meriti, cum negatur gratia secundum merita dari, quemadmodum docetur ad dist. 26. lib. 2. sic & hoc loco, cum idem negatur de praedestinatione.

Caeterum in hac explicanda sententia qua dicitur praedestinationis, id est, gratiae seu beneficii quod ho mini praedestinato confertur a Deo, nullum esse meritum in eo qui praedestinatur, nonnihil variant doctores. Interdum enim meritum intelligunt quod homini sit a seipso. Juxta quem intellectum ad singulos praedestinationis effectus haec sententia referenda est. Licet enim prior gratia sit meritum posterioris, & proinde effectus aliquis praedestinationis cadat sub merito, ut vita aeterna quae datur pro merito bonorum operum, nullus tamen est praedestinationis effectus quem homo ex seipso mereatur. Hunc explicandi modum, in eo quod est, gratiam non secundum merita dari, sequitur S. Augustinus lib. de gratia & lib. arb. cap. 6. & 14. & Prosper lib. 1. de vocationegentium cap. 7. & 9.

Alias autem meritum intelligunt undecunque homini proveniens, sive illud ex seipso habeat, sive aliunde accipiat. Juxta quem sensum dici non potest, nullum praedestinationis effectum, id est, nullum gratiae beneficium homini pro meritis reddi. Nam ut dictum est, vita aeterna redditur pro meritis justitiae, & peccatorum remissio pro merito fidei & poenitentiae, quomodo patres saepe loquuntur; proinde secundum hunc sententiae intellectum, cum dicimus praedestinationis nullum esse meritum in homine, significamus totam congeriem beneficiorum Dei, quibus ad aeternam vitam homo dirigitur & ordinatur, ipsa etiam vita aeterna comprchensa, non habere meritum aliquod in ipso homine, idque propterea quod omne hominis meritum, ordinans eum ad vitam aeternam, quantumvis imperfectam, meriti rationem obtineat, sub ipsa ejus praedestinatione comprehendatur, sive ponatur meritum fidei, sive bonae cognitionis, sive conatus, sive acceptationis, sive quodcunque aliud, ut ex sequentibus manifestius evadet. Revera autem hi duo modi, quibus haec doctrina explicata invenitur, inter se conveniunt. Nam secundum utrumque docetur primae gratiae seu primi effectus praedestinationis nullum prorsus in homine esse meritum, posterioris autem cujuscunque gratiae, nullum tale meritum, quod homini sit a seipso. Quanquam posterior explicatio qua simpliciter negatur hominem ex meritis praedestinari, magis absoluta est, non tantum excludens ipsius hominis merita quaecunque, tametsi per Christi gratiam accepta, verum etiam meritum Christi, quia & hoc ipsum meritum sub ordine praedestinationis nostrae continetur, ut alibi plenius declarandum est. Atque hic sensus absolutus magis conformis est intentioni doctorum praesentem quaestionem de praedestinationis merito versantium, ut patet ex Sancto Thoma loco supra citato & aliis. Negant enim praevisa bona opera mereri praedestinationem, non quia non sunt merita ad sensum quaestionis (vere enim hujusmodi sunt respectu mercedis vitae aeternae) sed quia non competit eis ratio meriti respectu praedestinationis, cum sub ipsa praedestinatione contineantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2