Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Merita praevisa non esse causam praedestinationis ex scripturis ostenditur

§. 3. Merita praevisa non esse causam praedestinationis ex scripturis ostenditur.

PRaedestinationem hominum non ex ullis praevisis meritis, sed mere ac pure gratuitam esse docetur imprimis ex authoritate scripturae sacrae, cujus complura possunt ad hanc rem testimonia proferri, sed haec praecipua.

Primum Joan. 15. dicit Dominus ad discipulos & in iis ad omnes electos. Non vos me elegistis sed ego, vos, & posui vos ut eatis & fructum afferatis, & fructus vester maneat. Quae verba significant nihil esse in nobis quod electionem divinam praeveniat; sed Deum nos eligendo praevenire, sic ut ab eadem electionis gratia omne bonum nostrum procedat. Huic testimonio simile est illud 1. Joan. 4. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse dilexit nos, id est, dilectione sua nos praevenit, tribuendo omne bonum salutis.

Secundum. Apostolus Rom. 8. electos significare voluit per eos quos dicit secundum propositum vocatos sanctos, ubi non propolitum hominis vocati, (sicut Pelagius interpretabatur) sed Dei vocantis, id est, eligentis intelligi manifestum est ex aliis ejusdem Apostoli locis infra citandis. Ea autem phrastotam electionem nostram refert Apostolus in propositum & voluntatem divinam.

Tertium. Idem Apostolus Rom. 9. de causa nostrae praedestinationis ex instituto disserens, eam refert in solam Dei miserentis voluntatem. Proposito enim exemplo seu potius typo duorum filiorum Isaac: Cum, inquit, nondum nati fuissent, aut aliquid bonm egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacol dilexi, Esau autem odio habui. Rem autem plenius adhuc declarat sequentibus verbis. Allegans enim illud quod Moysi dictum fuerat a Deo Exodi 33. Miserebor cujus misereor, & misericordiam praestabo cujus miserebor, id est, cuicunque misereri voluero, sic ex eo concludit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, quia nimirum omne nostrum velle & currere effectus est misericordiae ac proinde praedestinationis Dei. Unde rursum infert: Ergo cujus vult miseretur & quem vult, indurat. Et alia quae sequuntur, eodem spectantia, & illud maxime, de luto figuli.

Quartum. Rom. I1. adhuc de electione disputans Apostolus: Sic, inquit, in hoc tempore, reliquiae secundum electionem grattae salvae factae sunt: Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia. Quibus verbis manifeste opponit Apostolus haec duo: salvari ex gratia sive secundum electionem gratiae, & salvari ex operibus, atque priori posito, tollit posterius. Salvationem autem intellige secundum omne bonum salutare etiam hujus vitae, quomodo dictum est ab angelo, de Jesu Salvatore nostro Matth. 1. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis ejus. Negat igitur Apostolus salvationem, id est, totum praedestinationis effectum, esse ex operibus.

Quintum. Idem Apostolus in fine ejusdem capitis post exclamationem illam: O altitudo, &c. qua profitetur, judicia electionis Dei non posse a nobis comprehendi, subjunxit inter alias hanc sententiam meritum omne praedestinationis excludentem: Aut quis prior dedit ei, & retribuetur ei? Quam deinde confirmat his extremis verbis: Quoniam ex ipso, & per ipsum & in ipso sunt omnia, quasi dicat; Cum Deus sit aut hor & fons omnis boni, fieri non potest, ut in nobis inveniatur aliquod meritum electionis, qua nobis ab aeterno salutem praeparavit.

Sextum. Idem Apostolus Eph. 1. rursus totum salutis ac praedestinationis nostrae negotium reducit in beneplacitum & gratuitum consilium bonitatis divinae: Elegit nos, inquit, Deus in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti & immaculati in conspectu ejus in charitate; quasi dicat: Non elegit nos Deus quia praeviderat sanctos futuros, sed ut essemus sancti & immaculati, id est, electionis suae gratia tales nos facere disposuit. Tales ergo futuros praevidit quales facere proposuit. Idipsum inculcat verbis sequentibus. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, &c. Et infra. In qua etiam nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Ubi inter alia notandum praedestinationem ab Apostolo vocari sortem, sicut & Coloss. 1. cum ait; Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum. Cujus nimirum ratio est, quia sicut sorte aliquid obtingit absque praevia causa & studio ejus super quem cadit: ita praedestinationis nulla reperitur causa ex parre ejus qui praedestinatur. Similia vero loca in quibus sanctorum electio sortis nomine designatur, sunt ista: Dan. 12. Sapient. 3. & 5. Psal. 124. & Act. 26. fuit autem illud ipsum significatum per hoc quod terra promissionis, quae typus erat regni caelestis, sorte jussa est a Josue distribui. Hoc enim ad praedestinationem sanctorum pertinere, vel ex eo intelligitur, quod eadem sortium distributio reperitur in mysterio apud Ezechiel. 45. Atque hoc argumento ex sortis appellatione resumpto uti¬ tur Augustinus conc. 2. super psalm. 30. Confirmant hanc rem visio Mardochaei, quae habetur. Esth10. in qua dicitur quod Deus duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, & alteram cunctarum gentium.

Per quod utique significatur populum illum non ex meritis, sed quasi sorte separatum fuisse a caeteris gentibus ut esset populus Dei.

Septimum. 2. Timot. 1. Vocavit & liberavit nos Deus, ait idem Apostolus, vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum & gratiam, quae data nobis est in Christo Jesu ante tempora secularia. Ubi rursum vocationis & liberationis nomine, universum salutis nostrae beneficium comprehensum voluit.

Octavum. Ejusdem Apostoli verba sunt Tit. 3. Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam Deus salvos nos fecit. Quod testimonium S. Thomas adducit ad probandum praedestinationem non esse ex meritis, ita subsumens. Sicut autem salvos nos fecit, ita praedestinavit nos salvos fieri, 1. q. 23. art. 5. Sed hic quoque salvationem intelligi oportere prout supra declaravimus in quarto argumento, non autem solummodo vitam aeternam, patet ex ipsis verbis. Nam de vita aeterna non diceret in praeterito, salvos nos fecit, sed salvos faciet, sicut alibi; nec negaret vitam aeternam dari pro operibus, quod alibi saepe affirmat. Caeterum nihil prohibet opera quae fecimus nos, hic generaliter accipi, quandoquidem & bona opera nostra, quae non nisi a Deo sunt, omnia subjiciuntur ordini praedestinatio¬

Nonum. Psal. 17. totius salutis causam retulit Psalmista in Dei voluntatem ac beneplacitum, dicens Salvum me fecit, quoniam voluit me. Hoc enim ita dictum est, quomodo Mar. 3. de Christo Apostolos eligente: Vocavit ad se quos voluit ipse, videlicet nihil spectans in illis, propter quod digni essent Apostolatu, sed ipse eos ad hoc munus idoneos facturus. Utitur hoc Psalmi versiculo ad praesens institutum, Joannes Bassolius super I. dist. 40.

Decimum. Ezech. 36. Deus promittens electis suis omnia novi testamenti bona, ut sunt mundatio a peccatis, cordis innovatio, observatio praeceptorum Dei &c. quae omnia sunt praedestinationis effectus semel & iterum dicit: Non propter vos ego faciam; sed propter nomen sanctum meum. Non ergo meritum hominis, sed sola bonitas divina causa est nostrae praedestinationis. Nam & alibi scriptura volens humanum excludere meritum, sic loquitur, ut dicat Deum facere hoc aut illud propter nomen suum. Ita Samuel loquitur 1. Reg. 12. David Psal. 22. animam meam convertit & deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum, Psal. 43. Redime nos propter nomen tuum: Psal. 78. Propter gloriam nominis tui libera nos. Ps. 105. Et salvavit eos propter nomen suum. Isa 48. Propter nomenmeum longe faciam furorem meum. Jerem. 14. Domine fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae. Ezech. 20. & feci propter nomen meum, &c. item. Cum benefecero vobis propter nomen meum, & non secundum vias vestras malas. His omnibus locis excluditur meritum humanum, ut ex contextu locorum facile videre est.

Postremo pertinent huc omnes scripturae quae probant gratiam non dari secundum merita nostra. Nam ut supra diximus, generali nomine gratiae omnis praedestinationis effectus comprehenditur. Si ergo gratia non est ex meritis, nec praedestinatio. Gratiam autem non secundum merita dari, docetur ad dist. 26. lib. 2.

Pertinent item omnes scripturae quae ad beneficium gratiae Dei referunt omne bonum nostrum quo salvamur, omnisque boni nostri initium, progressum & consummationem integre & solide Deo transcribunt, ita ut nihil homini relinquatur in quo glorie¬ tur tanquam in suo, quod non a Deo acceperit. Si quidem quicquid in iis est meriti a gratia Dei praedestinantis proficiscitur. Quae omnia cum in electis sint effectus praedestinationis, manifeste consequens est praedestinationis eorum in ipsis nullum esse meritum. Sunt autem hujusmodi scripturae Joan. 15. Sine me nihil potestis facere. 1. Cor. 4. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis. 2. Cor. 3. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. 2. Cor. 10. Qui gloriatur, in Domini glorietur. Phil. 2. Deus est qui operatur in vobis & velle & perficere, 1. Cor. 12. Idem Deus qui operatur omnia in omnibus. Adde promissiones illas novi testamenti, quas habemus Deut. 30. Jerem. 31. Ezech. 11. & 26. & Heb. 8. quibus Deus promisit se in electis suis omne bonum salutis per gratiam suam operaturum. Et alia hujusmodi multa diligentius enumcranda in tract. de gratia lib. 2. sent. Specialius autem huc facit illud Ephes. 2. Creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Cum enim secundum Augustinum lib. de dono persev. cap. 14. praedestinatio si praeparatio beneficiorum Dei quibus liberamur & salvamur, si opera bona, id est, omnia merita nostra praeparata sunt nobis a Deo, id est, praedestinata, non ergo ipsa possunt esse ex aliquo merito nostroanteriori. Quodcunque enim tale dederis, ipsum etiam sub praedestinatione comprehendi debet. Unde August. ejusdem lib. capit. 17. & duobus sequentibus, docet non aliud esse praedicare Dei praedestinationem, quam praedicare quod Deus omnia bona in electis suis operatur. Hoc enim pacto meritum praedestinationis excluditur, dum omne meritum electorum ad gratiam praedestinationis refertur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3