Capitulum 4
Capitulum 4
Ejusdem doctrinae probatio ex patribus
DOctrinam gratuitae praedestinationis inter Ecclesiasticos tractatores quos patres vocamus, S. Augustinus quam maxime suis scriptis illustravit, videlicet ad hoc excitatus occasione Pelagianae haeresis ipsius tempore exortae, quae sicut gratiam Dei vel necessariam nobis ad bene operandum negabat, vel secundum merita dari volebat; ita & praedestinationem non aliam cognoscebat, quam cujus causa sit praescientia meritorum. Igitur inter ea quae Doctor ille contra Pelagianos de gratia Christi copiosissime disputavit; multa sunt quibus & hanc de gratuita praedestinatione doctrinam tradidit ac defendit. Ex quibus quaedam decerpemus.
In ench. cap. 98. de hac re ex Apostoli sententia ad Rom. 9. disserens, atque post alia proferens illud ab apostolo repetitum ex Propheta testimonium: Jacob dilexi: Esauodio habui: ita subjungit: Sentiens autem Apostolus, quemadmodum posset hoc quod dictum est, permovere eos, qui penetrare intelligendo non possunt altitu linem gratiae. Quid ergo dicemus? ait, Nunquid iniquitas est apud Deum? Absit. Iniquum enim videtur, ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis unum Deus diligat, odiatque alteram. Qua in re si futura opera, vel bona hujus vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret non ex operibus, sed diceret, ex futuris operibus, eoque modo istam solveret quaestionem. Imo nullam quam solvi opus esset, faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset, absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum, mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei fieri, inquit, Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, &c. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno. sive misericordiam praestet indigno? Et quae sequuntur. Clare autem ostendit hic locus dilectionem seu praedestinationem Jacob non solum non fuisse ex operum praescientia A quae ille ex viribus naturae sine gratia facturus putaretur, sed ne quidem ex praescientia bonorum operum quae fecit ex gratia. Hujusmodi enim erant futura ipsius Jacob opera, ex quibus praevisis negat Augustin. eum fuisse praedestinatum. Qua de re rursum in lib. 2. contra 2. epist. Pel. cap. 7. supra dicto Apostoli testimonio nitens adversus quosdam ita concludit: Propter quod profecto desipitis, qui dicente veritate, non ex operibus sed ex vocante dictum est, vos dicitis, ex futuris operibus, quae Deus illum facturum praesciebat, Jacob fuisse dilectum, atque ita contradicitis Apostolo dicenti, non ex operibus, quasi non osset dicere non ex praesentibus, sed ex futuris operibus. Sed ait, non ex operibus, ut gratiam commendaret. Haec ibi & alia in eandem sententiam.
Pro qua etiam non pauca leguntur apud eundem authorem q. 2. ad Simplicianum, licet eum librum Pelagio nondum exorto scripserit.
Insuper alia apud eum illustriora loca sunt ench36. epistola 59. q. 6. ep. 105. ad Sixtum & 106. ad Paulinum, sermo. 11. de verbis Apostoli lib. I. de peccatorum mer. cap. 22. & lib. 2. cap. 17. tract. 82. in Joannem, in expos. psalmi 55. ad illud, Pro nihilo salvos facies eos, & lib. 1. retr. cap. 25. lib. 4. contra Julianum cap. 8. lib. de gratia Christi cap. 44. & 45. Item in soliloquiis ex Augustino collectis cap. 28. & 29. ac denique libris fere totis de corr. & gr. de praedestinatione Sanctorum & de dono perseverantiae. Quo quidem postremo libro cap. 18. & 19. commemorat etiam patres antiquiores Cyprianum, Ambrosium, Gregorium Nazianzenum secum sentientes. Ubi denique certitudinem hujus doctrinae astruens ita pronuntiat: Hoc scio neminem contra istam praedestinationem, quam secundum scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse¬
Eandem doctrinam Prosper Augustini discipulus & scriptorum ejus adversus quorumdam calumnias, propugnator, plurimis locis ex professo tradidit ac praecipue in epistola quam de gratia & libero arbitrio scripsit ad Ruffinum, in qua haec duo dogmata, gratiam non secundum merita dari, & homines praedestinari non ex meritis praevisis, sed secundum propositum Dei vocantis, docet esse connexa & aequaliter retinenda. Quo etiam pertinet ejus epistola ad Augustinum scripta super querelis Massiliensium, quos Augustini de praedestinatione doctrina offenderat. Cui cum Augustinus respondisset duobus libris, altero de praedestinatione Sanctorum, altero de dono persev. repetitam in iis & amplius confirmatam gratuitae praedestinationis doctrinam postea Prosper adversus obtrectatores graviter & docte defendit, tum in ea quam diximus ad Ruffinum eptum aliis quibusdam opusculis, ut in responsionibus ad cap. Gallorum, ad excerpta Genuensium, & ad objectiones Vincentianas. Qui insuper in libro contra Colatorem capit. 43. ostendit doctrinam Augustini duobus jam dictis ejus libris comprehensam, non minus quam ea quae prioribus scriptis docuerat, judicio sedis apostolicae, id est, Caelestini Papae ad Episcopos Galliae scribentis fuisse probatam.
Non minus aperta est doctrina Fulgentii, qui & ipse fuit diligens Augustini sectator, & de gratuita Dei praedestinatione multa disseruit, his praesertim libris, de duplici praedestinatione ad Monymum, & de incarnatione Christi, deque fide ad Petrum Diaconum scriptis. Ipse quoque Petrus Diaconus in fine libri de incarnatione Christi, libros Fausti Galliarum episcopi contra gratuitae praedestinationis sententiam scriptos anathematizat, idque se facere dicit secundum doctrinam Sanctorum patrum. Similiter de praedestinatione scripsit author hypognosticon lib. 6. apust Augustinum tomo 7.
Quamvis autem ante exortum Pelagium Patres minus accurate de gratia Christi & praedestinatione in suis scriptis locuti fuerint, utpote nondum ad hoc contrariis haereticorum disputationibus excitati? non aliter tamen eos de hoc argumento sensisse probat Augustinus lib. de gratia Christi cap. 44. & 45. & lib. de dono persev. cap. 19. & 20. & Petrus Diaconus ultimo capite, lib. de incarnatione. Quorum ille producit Cyprianum lib. 3. ad Quirinum cap. 4. & Ambrosium lib. de fuga saeculi, capit. 1. atque eundem super Lucam in expositione proemii & ejusdem operis lib. 2. 6. 7. & 10. & Gregorium Nazianzenum oratione in Pentecosten. Iste vero Basilium in ea parte liturgiae, quae continet orationem sacri altaris. Quam, inquit Petrus, orationem poene universus frequentat Oriens, quo nimirum continentur Graecorum ecclesiae.
His praeterea addimus Dionysium lib. de divinis nominibus capit. 5. Chrysostomum homil. 12. in 1. Cor. ad illud cap. 4. Quid habes quod non accepisti, & hom. 8. in 2. Tim. & modo dictos Basilium in serm. de humilitate & Nazianzenum oratione in nonam dominicam. Item Hieronymum super Eph. 1. Gregorium hom. 8. super Ezech. & lib. 15. mor. capit. 32. Franconem de gratia Deitomo 7. & 12. Hugonem Victorinum summae sent. tract. 1. cap. 12. ex. Augustino ubi habet hanc sententiam: Cum praedestinavit Deus, opus suum praescivit. Item super epist. ad Rom. quaest. 233. & aliquot sequentibus, & Magistrum sententiarum hujus libridistinct. 40. & 41. Honorium in dialogo de praedestinatione. Imo generaliter huc faciunt omnia patrum testimonia quibus docent omne meritum ac bonum nostrum salutare, efficaci gratiae Dei ascribendum esse. Quam quidem de gratia doctrinam, Caelestinus pontifex in epistola ad episcopos Galliae per aliquot capita declaravit ac tenendam tradidit. Quam & postea synodus Arausicana Leonis authoritate, multis canonibus exposuit & illustravit. Sed de ea re ex professo libr. secund. agetur, ubi de gratia tractatio erat.
Porro sicut in hac doctrina inter patres excelluit Augustinus: sic inter Scholasticos Theologiae doctores de eadem re, id est, de praedestinatione gratuita, nec ab ulla praevisione meritorum dependente, sanctus Thomas Aquinas omnium doctissime scripsit, idque multis locis sed his praecipue. In summa parte 1. quaest. 23. art. 5. In 1. sent. dist. 41. art. 3. lib. 3. contra gent. capit. ult. de verit. quaest. 6. art. 2. ubi & solvit 14. argumenta in contrarium, & allegat glossam cap. 9. epist. ad Rom. Idem docet in commentario super Joan. cap. 15. lect. 3. super ep. Rom. 1. lect. 3. & cap. 8. lect. 6. & cap. 9. lect. 2. & 3. super ep. Eph. 1. lect. 1. & 4. Item in proprio tractat. de praedestinatione in cujus epilogo concludit ex Sancto Augustino non esse quaerendam ullam rationem praedestinationis divinae
Eandem vero sententiam etiam alii plerique omnes scholastici tenuerunt, ut Aegidius Romanus, quem cum Sancto Thoma solemnem fuisse doctorem ipse fatetur Argentinensis super I. dist. 41. agnoscens insuper communem hanc esse Theologorum doctrinam, ut supra diximus. Scotus super hanc eandem distinctionem scribens, ubi & contrariam oppugnat opinionem Henrici a Gandavo & in 3. distinction. 7. quaestion. 3. ubi docet sub praedestinatione cadere etiam merita de congruo sicut & in Christo unionem humanae naturae cum verbo. Sic quoque sentiunt Bonaventura, Durandus, Altisiodorensis ; Joannes Bassolius, Franciscus Maironius & alii partim in. 40. partim in 41. dist. hujus libri scribentes. Item Marsilius in 1. quaest. 14. Ambrosius Spira in sermonibus, Nicolaus Denisius parte 1. Dominicus a Soto super Rom. 9. & 11. Petrus a Soto in epistola ad Ruardum, & ipse Ruardus in explicatione art. 7. Lou. Cajetanus etiam & Dominicus Bannes super I. quaest. 23. art. 5. quorum ille Henricum & Aureolum, iste eundem Henricum & Gabrielem & praeterea Janellum quemdam circa hanc doctrinam errantes refellunt. His denique accedit authoritas scholae Parisiensis, a qua ante annos fere 250. condemnati reperiuntur isti tres articuli. Quod propter opera alicujus futura bona Deus praeordinavit aliquem ab aeterno: Quod aliquis praedestinatus est ab aeterno propter bonum usum liberi arbitrii, quem Deus praescivit eum habiturum: Quo d non sic gratis & misericorditer Deu. praedestinavit illum quem prae lestinavit, quin & proomnibus bonis ipsius futuris vel alterius.
On this page