Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Eadem doctrina rationibus confirmata

§. 5. Eadem doctrina rationibus confirmata.

SUperest nunc, ut rationes authoritati subjungaOmus. Quamquam & illae in sacris literis & patrum scriptis fundamentum habeant. Sunt autem istae¬

Prima: Omne meritum hominis quo quacunque ratione ordinatur ad vitam aeternam, est praedestinationis effectus. Quicquid enim est in homine ordinans eum ad salutem, id totum sub effectu praedestinationis continetur, ut ex iis patet quae dicta sunt ad superiorem distinctionem, igitur impossibile est, ut praedestinatio, id est, totus praedestinationis effectus meritum aliquod inveniat ex parte hominis. Tradit & explicat hanc rationem S. Thomas 4. q. 23. art. 5. Est autem haec ratio ad probandam prorsus gratuitam Dei praedestinationem efficacissima, & quae vel sola sufficere merito debeat, ut quae praeter vim quandam demonstrativam, etiam perspicuitate polleat. Sed tamen amplioris doctrinae causa addamus & alias. Sit igitur haec

Secunda ratio: Si praedestinatio esset ex meritis, jam ipsius gratiae esset in homine aliquod meritum, omnis enim effectus praedestinationis ad gratiam pertinet. Atqui scripturae sacrae & patrum definitionibus contrarium est, gratiam dari secundum merita ut in 2. sententiarum monstrabimus, ergo praedestinato non est ex meritis. Unde August. libr. de dono persev. cap. 16. docet cum praedestinationis meritum quaeritur, non aliud quaeri, quam sitne gratiae, id est, gratuitidoni ac beneficii aliquod meritum. Non esse autem probat apostolitestimonio dicentis: Si gratia, jam non ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia. Rom. 1I.

Terria. Promissiones novi testamenti non pendent ex meritis, sed ipsa etiam merita comprehendunt. Non enim tantum promisit Deus electis suis vitam aeternam, sed & media quibus ad eam ordinantur, ut fidem, poenitentiam, peccatorum remissionem, cordis renovationem, legis impletionem, perseverantiam & quicquid aliud hujusmodi est, ut patet ex loco Ezech. 36. aliunde. Est autem eadem ratio promissionis & praedestinationis. Quaecunque enim novi testamenti bona Deus promisit, eadem praedestinavit, & quaecunque praedestinavit, dignatus est & promittere. Et sicut ipse facit quicquid praedestinavit: ita ipse praestat & implet quicquid, promisit. Quare nec praedestinatio pendet ex merito, sed universum meritum ipsa comprehendit. Quod autem promissiones novi testamenti non pendeant ex meritis, sed prorsus gratuitae sint, praeter illud Ezech. 36. Non propter vos ego faciam, docent scripturae. Rom. 4. & ad Gal. 3. 4. nec non Augustinus lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 10. & epist. 105. ad Sixtum & Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 9. Atque in hujus rei typum etiam illa veteris testamenti promissio de terra Chanaan filiis Israel danda non nitebatur ullis praevisis illius populi meritis, sed mera largitate voluntatis divinae, quemadmodum Moyses testatur Deuteronom. 9.

Quarta ratio. Inscrutabile nobis est cur Deus alium prae alio in particulari, id est, hunc prae illo praedestinet seu eligat ad vitam aeternam. Quod significant ea verba Rom. 9. O homo tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se fiaxit. Quid me fecisti sic? &c. Et clarius illa Rom. 11. O altitudo divitiarum sapientiae & scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Et quae sequuntur. Et Augustinus multis locis, ut in epist. 59. q. 6. & epist. 105. Item in fine libri 1. ad Simpl. tract. 26. in Joan. serm. 7. de verbis apostoli, cap. 5. de dono persev. cap. 8. lib. 2. de pec. mer. cap. 18. & 19. & in soliloquiis cap. 28. & 29. Gregorius hom. 8. super Ezech. & lib. 15. mor. cap. 32. & Sanctus Thomas ex professo lib. 3. contra gentes cap. 161. Unde & Concilium Tridentinum sess. 6. c. 12. arcanum. vocat praedestinationis mysterium. Non esset autem arcanum & inscrutabile, si quisquam praedestinaretur ex praevisis meritis. Quamvis enim ipsa merita nobis essent incognita, possent tamen cognoscietiam in hac vita, & ut ipsa non cognoscantur, particulariter tamen cognosceretur hic prae illo, exempli gratia Simonem Petrum, prae Simone Mago propter praevisa ejus merita electum esse a Deo.

Quinta ratio sumi potest ex eo quod praedestinationem sortis nomine scriptura subinde appellat. Sed hujus argumenti vis supra explicata est.

Sexta sumitur ab exemplo parvulorum, qui percepto regenerationis sacramento anteusum rationis decedunt. Hos enim ex sola Dei praeordinatione, non ex ulla praevisione actus liberi arbitrii praedestinatos esse manifestum est, ut ad inscrutabilia Dei judicia referendum sit, cur hi prae aliis parvulis sint praedestinati. Cum ergo non sit diversae rationis praedestinatio adultorum, quam parvulorum, ne alii ex meritis, alii gratis praedestinati dicantur, cujusmodi errorem condemnat Arausicana synodus can. ult. fatendum est aeque gratuitam esse adultorum praedestinationem. Nam etsi merita operum habeant, ea tamen omnia a gratia praedestinationis procedunt. Utuntur hoc a parvulis sumpto argumento Augustinus epistola 105. & 106. ench. 95. & 98. libro 4. contra Julia. cap. 8. & de dono persev. cap. 12. Prosper & Hilarius in epistolis ad Augustinum. Prosper in epist. ad Ruffinum. & lib. 1. de vocat. gent. cap. 16. & Fulgentius lib. de incarnatione Christi capite 30. Non igitur alienum aut inconveniens videri debet causam parvulorum afferri ad exemplum majorum, sicut videbatur iis, quorum adversus Augustini doctrinam objectiones in epistola commemorat Hilarius, sed sicut est utrorumque idem Dominus & salvator, ita & utrisque secundum scripturas gratuitae salvationis eadem ratio¬

Septima. Christus caput est omnium praedestinatorum, cujus proinde praedestinatio exemplar est nostrae praedestinationis: Atqui Christus homo ob nulla praecedentia aut praevisa merita praedestinatus est ad eam dignitatem ut ipse homo esset filius Dei; igitur & nos ex nullis praevisis meritis, praedestinati sumus ad eam dignitatem, ut secundum participationem filii Dei nominemur & simus. Qua ratiocinatione frequenter utitur Augustinus, ut tractat. 82. in Joan. ench. 36. libro 2. de peccat. merit. capite 17. de corr. & gratia capite undecimo, de praed stinatione sanctorum capite 15. de dono persever. capite ultimo & sermonc 8. de verbis Domini capite 4. Utitur & Sanctus Thomas 3. part. q. 1. art. 2. allegata insuper authoritate Augustini ex lib. 13. de Trinitate capite 17.

Octavo, gratuitam Dei praedestinationem hoc arguit, quod Deus multos reproba verit minus malos, si bona naturalia & morum officia sp.ectentur, quales inter Ethnicos plurimi fuerunt, in sua infide¬ litate relicti, pejores autem quosdam, ut blasphemos & persecutores, qualis Paulus fuit, & aliis criminibus obnoxios, de quibus idem Apostolus Tit. 3. elegerit. Hoc enim velut signo quodam gratiam praedestinationis ut plane gratuitam commendare nobis voluit, ne putaretur homo misericordiam Dei praedestinantis aliquo suo bono posse emereri, quemadmodum docet Prosper lib. I. de vocat. gen. cap. 5. & ante eum Augustinus lib. 1. de peccat. mer. cap. 22. & in fine lib. 1. ad Simpl.

Nono. Signum etiam gratuitae praedestinationis in eo fuit, quod Deus quondam prae aliis omnibus gentibus populum Israeliticum elegerit ad verum sui cultum, quamvis esset durissimae cervicis populus, ipso j Moyse teste, Deut. 9. ubi etiam pluribus verbis hoc gratuitum ac prorsus immeritum Dei beneficium exaggerat.

Postremo. Poterant argumenta peti efficacissima ex orationibus nostris, itemque ex gloriatione & gratiarum actione, quibus docetur omne bonum salutare electorum ad gratiam Dei praedestinantis referendum esse. Nullum enim hujusmodi bonum est quod non petant fidcles a Deo pro se vel pro aliis; Nullum de quo non existiment gloriandum esse in Deo tanquam authore; Nullum denique de quo non agant Deo gratias tanquam largitori, atque haec omnia variis scripturae testimoniis comprobare non est difficile. Sed ea oportunius proferentur in tract. de gratia lib. 2.

Porro quamvis satis jam ostensum sit praedestinationis nostrae nullam esse causam meritoriam ex parte nostra, potest tamen eadem doctrina extendi ad omne genus causae, ut videlicet neque finalis, neque formalis, neque materialis causa nostrae praedestinationis ex parte nostra reperiri dicatur. Quam rem docte explicat Dominicus Bannes super I. qu. 23. art. 5. Quo etiam loco quaest. hanc: An ex parte meritorum Christi, qui est caput omnium praedestinatorum, possit assignari causa praedestinationis membrorum, per quinque conclusiones explicat & resolvit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5