Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Praevisam gratiae acceptationem non esse praedestinationis causam

§. 6. Praevisam gratiae acceptationem non esse praedestinationis causam.

QUi causam praedestinationis retulerunt in praeQvisam acceptationem gratiae a Deo offerendae, ab errore eorum qui praedestinationis causam essa dixerunt merita praevisa, non recesserunt nisi verbo tenus. Nam gratiae oblatae acceptatio revera meritum quoddam est, ut patet ex iis quae supra de meriti si gnificatione diximus. Unde & S. Thomas hanc opinionem sub ea ponit, quae praedestinationis causam in praevisis meritis constituit. Quare quaecunque probant praedestinationem non esse ex meritis, eadem & hanc destruunt opinionem, quae rationem praedestinationis petit ex praevisa acceptatione, vel bono usu gratiae, id est, eorum qui dicunt ideo quempiam a Deo praedestinari, quod cum praeviderit oblatam gratiam acceptaturum, eaque usque in finem vitae bene usurum. Contra vero eum reprobari, quem praeviderit oblatam gratiam repudiaturum.

Verumtamen ut hujus opinionis falsitas clarius appareat, aliis adhuc quibusdam argumentis magis pro priis eam refellemus. Quo pertinet imprimis quod Apostolus Rom. 11. pronunciat investigari a nobis non posse, cur olim Israclem derelictis gentibus Deus elegerit, postea vero Judaeis excoecatis atque desertis gentium multitudinem ad fidem vocaverit. Inde enim exclamat; O altitudo divitiarum, &c. videlicet rem totam referens ad incomprehensibilia judicia Dei, & vias invest igabiles, & consilium inscrutabile Quemadmodum pulchre declarat Gregorius lib. 29. mor. cap. 12. Neque vero dici potest ex tota gentilitate, nullum crediturum fuisse si gratia fidei illi oblata fuisset, cum ex illo populo tam multi crediderint, quem Moyses affirmat fuisse durissimae cervicis.

Quae ratio & ad singulos homines accommodatur. Unde S. August. epist. 105. Cur ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, & idem miraculum vident, cum Apostolo refert ad inscrutabilia judicia Dei. Et infra. Cur, inquit, illum potius quam illum liberet, scrutetur qui potest, sed caveat praecipitium. Ex tract. 26. in Joan. Quare hunc trahat, illum non trahat, noli velle dijudicare, si non vis errare. Similia scribit lib. 4. contra Julianum cap. 8. & de praedest. sanct. cap. 8. & de dono persev. cap. 8. & Pros¬

Secundo. Manifesta est scriptura Matth. 11. ubi per lib. I. de vocatione gentium cap. 7. & 9. Dominus exprobrans quibusdam civitatibus suam incredulitatem ait: Quoniam si in Tyro & Sydone factae fuissent virtutes, quae factae sunt vobis, olim in cilicio & cinere poenitentiam egissent. Cui simile est quod Ezech. 3. dicit ad Prophetam Dominus de quibusdam: Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Falsum ergo est idcirco aliquem praedestinari, quia gratiam oblatam acceptaturus, eaque bene usurus erat, quandoquidem istis gratia per quam erant credituri & poenitentiam acturi, non fuit oblata. Utuntur hoc argumento Augustinus lib. de dono perseverantiae cap. 9. 10. & 14. & Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 5.

Quod autem ut supra commemoravimus ad hoc argumentum respondet Rupertus, ideo non fuisse factas virtutes apud Tyrios & Sydonios, nec alia media salutis iis oblata, quia praevidebat Deus etiam iis oblatis non veram, id est, salutarem eos acturos fuisse poenitentiam, sed qualem egerunt Achab & Ninivitae, scilicet solo timore divinae comminationis extortam, nequaquam scripturis & sententiae Christi consentaneum est. Quamvis enim de Achab non improbabiliter dicatur, poenitentiam ejus ex solo timore mali temporalis fuisse conceptam, ideó¬ que nec salutatem; de Ninivitis tamen aliud omnino apparet. Dicitur enim de iis Joan. 3. quod crediderunt in Deum, quodque conversi fuerunt de via sua mala. Quibus verbis solet scriptura veram poenitentiam designare. Quod & significat Christus in evangelio Matth. 12. & Luc. 11. Ninivitas proponens Judaeis in exemplum poenitentiae. Quod profecto non faceret, nisi talem egissent poenitentiam, qualem ipse praedicabat, & qualem a Judaeis exigebat. Unde & ecclesia feria 2. post Dominicam passionis factum Ninivitarum intermissarum solemnia proponit fidelibus imitandum, tanquam verae & magnae pietatis exemplum. Talis igitur etiam Tyriorum ac Sydoniorum poenitentiam fuisset. Quod ex eo probatur, quia Dominus dicens: Si in Tyro & Sydone, &c. loquebatur de vera poenitentia, tali nimirum ad quam hortabatur civitates Capharnaum, Corozam & Betsaida. Neque enim venerat annunciare poenitentiam secundum saeculum, sed secundum Deum, & quae agitur propter regnum coelorum: Poenitentiam agite, inquit, appropinquavit enim regnum caelorum. Quocirca alii quidam videntes Ruperti responsionem cum scriptura non consistere, dicunt veram quidem poenitentiam acturos fuisse Tyrios, & Sydonios. sed non in bono perseveraturos, idque Dominum prae videntem non misisse eis praedicatores, nec miracula apud eos fecisse. Qui respondetur hoc quoque valde temere dici de omnibus, quod videlicet ex tam multis, qui Christo testante in cinere & cilicio poenitentiam egissent, nemo perseverasset. Quin & sequentia Christi verba hujusmodi effugium excludunt. Nam statim de Sodomis (& idem judicium de Tyro & Sydone) subjunxit: Si in Sodomis facta fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in diem hanc: Per quod significatur permanen¬ tia in bono. Nec dubitationem adfert illud forte. Nam in Graeco non dubitanter sed asseveranter legitur, mansissent utique; licet interpres noster Graecam particulam saepe reddat per forte. Recte igitur Beda in commentario Matth. 11. & Luc 10. Cur, inquit, non fuerit evangelizatum iis qui credere potuerunt, & praedicatum sit illis qui credere noluerunt, ipsius est scire cujus uiversae viae misericordia, & veritas, quasi dicat, hoc nobis esse inscrutabile. Unde & Christus ipse in eodem evangelii loco rationem hujus diversitatis refert ad solum Dei beneplacitum, cum ait: Ita pater, quia sic fuit placitum ante te¬

Tertio refellitur opinio supra dicta hac firmissima ratione. Gratiae oblatae (quaecunque ea sit) acceptatio & bonus usus & in ea perseverantia sunt effectus ipsius praedestinationis; non ergo illis, ut causis meritoriis, ascribenda est praedestinatio. Patet antecedens, quia per gratiam praedestinationis fit, ut oblatam gratiam quis acceptet eaque bene utatur & in eadem perseveret. Hoc enim proprie ad gratiam Christi pertinet. Sequela quoque manifesta est. Non enim potest illud promerito praedestinationis assignari, quod ipsum sub praedestinatione tanquam effectus ejus continetur. Quod autem ad gratiam Christi proprie pertineat acceptatio, & bonus usus gratiae, id est, bene velle & bene operari, atque in bono opere & sancta conversatione perseverare, multis locis nos docent scripturae, atque e scripturis passim contra Pelagianos Augustinus. Idque probat hoc praecipue argumento, quia gratia Christi non est communis bonis & malis, sed distinguit inter bonos & malos, efficiens nimirum, ut ipsa oblata non rejiciatur. Loca Augustini sunt epistola 105. 106. & 107. serm. 11. de verbis Ap. tract. 26. in Joan. lib. de pec. mer. cap. 21. & 22. de gratia & lib. arbit. cap. 23. de praedestinatione Sanctorum cap. 5. 6. & 9. de donopersev. cap. 8. & alia poene innumera. Quae eadem & Prosperi doctrina est, lib. I. de vocatione gent.. cap. ult. & ad excerpta Gen. resp. 4. 5. 6. & 8. & alibi. Sed maxime & ex professo eam tradit & contrariam oppugnat in carmine de ingratis. Id ipsum quoque docet Fulgentius lib. de incarnatione & gratia Christi cap. 28. Hanc praeterea veritatem, quod acceptatio & usus gratiae sit ab efficaci operatione gratiae Christi, demonstrant orationes ecclesiae, quas fundit pro conversione infidelium & quorumcunque peccatorum. Demonstrant & gratiarum actiones, quas pro talium conversione Deo reddere solent fideles. Haec enim planissime convincunt, Deum in illis operari ipsam conversionem, ipsamque bonam conversionem, id est, gratiae acceptationem & usum. Urget autem & ponderat hoc argumentum Augustinus saeponumero nec non Caelestinus Papa in epistola ad episcopos Galliae cap. 11. Probat eandem veritatem haec ratio. Nam si sola oblatio gratiae esset divini muneris, acceptatio vero liberi arbitrii jam melius esset quod haberet homo a libero arbitrio, id est, a seipso quam quod a Deo, cum sit multo melius, bene velle & facere quam posse. Quo argumento utitur Augustinus lib. 2. de pec. mer. cap. 18. Et haec quidem veritas tam e scriptura, quam patribus & conciliis varie & copiose probari posset, ut & illa huic connexa, quod non omnibus hominibus detur gratia, seu auxilium ad salutem sufficiens: Sed quoniam in 2. libro propria est ejus materiae tractatio; satis nunc sit ex hac doctrina deducto argumento ostendisse, non ideo praedestinari aliquem, quod bene usurus sit gratia, sed ideo bene perseveranter usurum, quia ut sic utatur, Deus ei praedestinando praeparavit.

Quarto peculiariter huc facit authoritas sancti Thomae, qui dictam opinionem apertissimis verbis rej et, & ratione ea, quam modo diximus, solidissime refutat 1. quaestion. 23. art. 5. Sic enim scribit: Fuerunt alii qui dixerunt quod merita sequentia praedestinationis effectum, sunt ratio praedestinationis, ut intelligatur quod ideo Deus dat gratiam alicui & praeordinavit se ei daturum, quia praescivit eum bene usurum gratia, sicut si rex det alicui militi equum, quem scit eo bene usurum; sed isti videntur distinxisse inter id quod est ex gratia, & id quod est ex libero arbitrio, quasi non possit esse idem ex utroque. Manifestum est autem quod id quod est gratiae, est praedestinationis effectus, & hoc non potest poni ut ratio praedestinationis, cum hoc sub prae lestinatione concludatur. Si igitur aliquid aliud ex parte nostra sit ratio praedestinationis, hoc erit praeter effectum praedestinationis. Non est autem distinctum, quod est ex libero arbitrio, & ex praelestinatione, sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda & causa prima. Livina enim providentia pro lucit effectus per operationes causarum secundarum. Unde & id quod est per liberum arbitrium, est ex prae lestinatione. Ex quibus patet acceptationem seu usum gratiae propterea non posse poni rationem praedestinationis; quia est effectus praedestinationis, eo quod simul fiat & a libero arbitrio, & a Deo liberum arbitrium movente, eosque vehementer falli, qui in bono opere conantur distinguere id quod est ex parte liberi arbitrii, & quod ex parte gratiae, cum ea non magis distinguenda sint, quam in opere naturali id quod est ex causa prima, & quod ex secunda. Rursus idem doctor verbis non minus apertis, atque eadem prorsus ratione refellit supra dictam opinionem in commentario Rom. 9. lect. 3. & de veritate q. 6. art. 2. ad 1. & 11. argumenta.

Simili quoque ratione Scotus eam evertit scribens super hac distinctione, ubi disputat contra Henricum a Candavo similiter in eo errantem, quod in opere bono distingueret id quod est a gratia, & quod a libero arbitrio. Unde dicebat hominem praedestinari propter praevisam gratiae acceptationem per bonum usum liberi arbitrii. Contra quem rectissime Scotus arguit, Deum non praevidere hominem bene usurum libero arbitrio, nisi quia vult & praeordinat: ipsum eo bene usurum, ideoque rationem praedestinationis non esse quaerendam nisi in voluntate divina.

Postremo refellitur ea opinio per hoc quod authores ejus Faustus episcopus, Cassianus & Gennadius presbyteri, aliique nonnulli ejusdem temporis scriptores tanquam obtrectatores doctrinae B. Augustini, & fermento Pelagiani dogmatis imbuti, partim a Gelasio pontifice in concilio 70. episcoporum rejecti sunt cum suis opusculis tanquam apocryphis, partim a Prospero & Fulgentio quos ut sanctos & sanae fidei doctores ecclesia veneratur, editis libris graviter reprehensi, nec non ab aliis scriptoribus Catholicis improbati. Quodque e contra beati Augustini de gratia Christi doctrinam, quae magna ex parte consistit in astruenda praedestinatione gratuita, approbavit Caelestinus pontifex in epistola ad episcopos Galliae. Denique quod ejusdem epistolae capita & Arausicani concilii canones contra Pelagianas reliquias ex Augustini scriptis ut plurimum collecti, nec non synodus 214. episcoporum, cujus meminit Prosper resp. 8. ad cap. Gallorum & contra Collatorem cap. 10. eam de gratia Christi doctrinam, non obscure continent, quae cum opinione, quam hactenus impugnamus, nullo modo consistit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6