Capitulum 7
Capitulum 7
Objectionum ex patribus et scripturis adversus praedicta solutio
QUae contra gratuitam Dei praedestinationem5 e bjici solent, multa sunt & varia, quae nos ita ¬ distribuemus, ut primo loco dissolvamus ca quae ex scriptura, deinde quae ex patribus adducuntur, ac demum quae petuntur ex ratione.
Primum igitur ex scripturis adfertur illud Mat. 25. Venite & possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim & dedistis mihi manducare, &c. His enim verbis significare videtur Christus, paratum, id est, praeordinatum ac praedestinatum esse regnum electis propter merita bonorum operum.
Secundo. Videtur Apostolus Paulus ex praescientia meritorum praedestinationem definire, cum ait Rom. 8. Nam quos praescivit & praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui
Tertio. Videtur idem velle Apostolus Petrus 1. ep. 1. scribens, electis advenis secundum praescientiam Dei patris.
Quarto. Rursum Paulus 1. Timot. 1. testatur se misericordiam Dei consecutum fuisse, quia ignorans peccaverat in incredulitate; erat ergo in ipso causa aliqua, seu ratio, cur ipsius licet maximi peccatoris Deus voluerit misereri, praeparando ei gratiam & gloriam.
Quinto. Ejusdem epistolae cap. 2. scribit Aposto"lus Deum velle omnes homines salvos fieri & ad "agnitionem veritatis venire. Ex quo consequi videtur Deum omnibus gratiam suam offerre, eos autem solos praedestinasse quos praeviderit gratiam suam amplexuros, eaque usque in finem bene usuros. Erat hoc argumentum Massiliensium.
Sexto. Joannis 5. dicit Dominus: Non possum ego a meipso facere quicquam, sed sicut audio, judico; ergo Christus neminem praedestinat ad gloriam ex mero beneplacito suae voluntatis, sed secundum id quod audit, id est, cognoscit in aeterna sua praescientia de futuris hominum operibus, ita de iis praedestinandis aut non praedestinandis judicat & statuit. Hoc pacto ratiocinatur ex hac scriptura Rupertus libr. 13. in Matthaeum.
Septimo. Joan. 16. rursum ait Dominus: Pater vos amat quia vos me amastis; ergo propter amorem filii praevisum in discipulis Christi, pater eos ab aeterno dilexit.
Octavo. Psalm. 58. dicitur; Intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem; ergo ut Deus alicui misericordiam impendat, expectat ut non operetur iniquitatem, id est, ut ab iniquitate se avertat, quare & praedestinatio, quae complectitur effectus misericordiae divinae circa hominem, ab hujusmodi praeviso merito dependebit.
Postremo. Scriptura saepe significat Deum iis gratiam redemptionis conferre qui sunt humiles, mansueti, pauperes & parvuli in oculis suis, ut Jac. 4. Humilibus autem dat gratiam. Isa. 61. & Luc. 4. Evangelizare pauperibus sive mansuetis misit meMatth. 11. revelasti ea parvulis. Luc. I. esurientes implevit bonis, & alibi. Unde apparet primum praedestinationis effectum, qui se tenet ex parte Dei, praerequirere in homine, & ex parte hominis aliquam animi praeparationem, quae habeat rationem cujusdam meriti, respectu beneficii divini.
Possunt & alia hujusmodi ex scripturis objici, sed quorum veram intelligentiam ex istorum quae jam allata sunt, solutione proclive fuerit elicere. Quamquam horum pleraque magis propriam postulant tractationem, in libro 2. ubi docetur gratiam non secundum merita dari.
Ad objecta igitur respondeamus. In eo quod primo loco objicitur, non significatur bonorum operum merita causam esse praeparationis regni, sed possessionis ejus. Nam illud causale: Esurivi enim & dedistis mihi, &c. non est referendum ad dictionem, paratum, sed ad verba, Venite & possidete. Si enim praeparationem respiceret, jamnon dicendum esset: Esurivi enim & dedistis, sed esuriturus eram, & vos mihi daturi ad manducandum. Quod ipsum etiam perspicue probatur ex altera sententia, qua reprobis dicetur: Discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus, esurivi enim & non dedistis, &c. Ubi causale istud nullo modo potest referri ad illud: Qui paratus est diabolo & angelis ejus. Non enim diabolo & angelis ejus praeparatus est ignis ille, quod homines reprobi non fecerint aut facturi essent opera misericordiae; Debet ergo necessario referri ad verbum: Discedite a me, &c. Quare similiter illic ad Venite & possidete, spectat causae redditio, ut inde optime contra nostri temporis haereticos statuatur vitam aeternam esse bonorum operum mercedem.
Ad secundum respondetur verborum Apostoli hunc esse sensum. Quos Deus praescivit, id est, ab aeterno praedilexit ad hoc ut Christo filio ipsius conformes essent, eosdem ad illud bonum praedestinavit, id est, certo ac fixo decreto ab aeterno statuit ad hoc bonum aliquando eos perducere, idque per certa media, quae sequentibus verbis ab Apostolo subjunguntur, ut videlicet secundum eumdem Apostolum 1. Cor. 15. qualis caelestis, id est Christus, tales sint caelestes, id est, omnes ejus electi. Quae expositio consuetae phrasi scripturae valde congruit. Sicut enim scire pro diligere & approbare frequens est in scripturis, ita praescire pro eo quod est praediligere in iisdem positum subinde reperitur, ut capite 11. ejusdem hujus epistolae: Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, & alibi, quemadmodum ad superiorem distinctionem plenius ostendimus. Atque hoc modo locum hunc Apostoli, non solum exponit sanctus Augustinus lib. de dono persev. capit. 18. verum etiam Origenes in commentario. Itaque juxta hanc interpretationem scripturis consentaneam, ex hoc loco plane contrarium statuitur ejus quod adversarii volunt, nempe solam Dei dilectionem, qua nos ab aeterno dilexit, esse causam nostrae praedestinationis. Hunc autem sensum illud etiam magis confirmat, quod non dixerit Apostolus: Quos praescivit bene victuros, aut bonae voluntatis futuros, sed absolute, quos praescivit, ut nimirum referri debeat eodem quo verbum, praedestinavit, scilicet ad conformitatem imaginis filii Dei, per quam significatur consummata beatitudo in corpore & anima; quomodo eam conformitatem idem Apostolus, & infra per glorificationem & alibi similiter exponit, ut 1. Corinth. 15. Philip. 3. Coloss. 3. & Joannes 1. epist. 3. Sic absolute dixit Roman. II. Non repulit Deum plebem suam, quam praescvit, non addendo bene victuram, aut gratia bene usuram, aut quid simile. Qui sermo absolutus optime convenit significandae praedilectioni. Qua etiam significatione Petrus sine dubio accepit praescientiam, in eo quod tertio loco objectum fuit. Hoc enim ibi Petrus voluit, quod alibi scriptura nobis diligenter commendat, charitatem & benignitatem Dei patris esse causam nostrae electionis & salutis, ut Joann. 3. Sic Deus dilexit mundum, &c. 1. Joan. 4. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, &c. Tit. 3. Apparuit benignitas & humanitas, Graece ρι¬ λαιθωπία salvatoris nostri Dei. Quare etiam hic Petri locus magis probat contrarium. Significat enim electionem nostram esse ex mera Dei dilectione. Unde & ibidem sequitur: qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, &c. quomodo Paulus dicit, secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Eadem porro significatione etiam infra eodem capite praecognitionem accepit Petrus cum ait: Christum praecognitum fuisse ante mundi constitutionem, id est ab aeterno praedelictum, & praedestinatum a patre, utique non ex praevisione operum aut ullius motus liberi arbitrii, sed prorsus gratuito.
Ad quartum respondetur in istis Apostoli verbis, quia ignorans foci in incredulitate, nullum intelligi posse meritum, quantumvis generaliter acceptum. Nam totum hoc, ignorantem fecisse in incredulitate nihil includit boni, quod vel generalem meriti rationem habere possit, sed multa & magna mala praecedentibus verbis enumerata, licet ex ignorantia quandam habuerint excusationem. Tantum ergo significat Apostolus se quamvis magnum peccatorem, non tamen per peccatum fuisse tam remotum a beneficio misericordiae Dei, quam eos qui ex malitia peccabant, Christum & discipulos ejus persequentes, quales erant qui dixerunt: Hic est haeres occidamus eum, Matth. 21. & qui videntes, videre & intelligere noluerunt, contra quos passim Dominus in evangelio, & Apostolus in actis & in epistolis. Quamquam & hoc ipsum, scilicet minus esse peccatorem, gratiae Dei deputandum est juxta illud sancti Augustini libro 2. confess. capit. 7. Gratiae tuae deputo quaecunque non feci mala. Cujus etiam haec sunt verba homil. 23. inter 50. Agnosce gratiam ejus cui debes, & quod non admisisti. Et iterum: Nullum est peccatum quod fecit homo, quod non facere possit alter homo, si desit rector, a quo factus est homo. Similes ejusdem doctoris sententiae sunt lib. de sanct. virg. cap. 40. & 41. Quapropter etiamsi aliquod agnosceretur. meritum congruentiae respectu misericordiae Der vocantis ad fidem, in homine peccante ex ignorantia, non ex malitia, quales erant etiam illi quibus ait Petrus Act. 3. Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut & principes vestri; non tamen sequeretur in talibus in veniri aliquod meritum praedestinationis, quia cum sit gratiae Dei, minus peccasse, necesse erit etiam hoc ipsum in electis comprehendi sub effectu praedestinationis, tanquam aliquid divinitus ordinatum ad eorum salutem. Ut tamen incogitetur quod supra diximus ex sancto Augustino I telligatur, quam in ea re nullum sit meritum, quomodocumque provocans Deum ad miserendum; & Prospero multos minus malos reprobatos esse a Deo, cum e contra multo pejores sint praedestinati. Et sane multi Judaei similiter & Paulus ex ignorantia fidem Christi persequebantur & usque hodie persequuntur, qui tamen misericordiam Dei non sunt consecuti.
Quinti argumenti solutio patebit ex iis quae ad 46. distinctionem dicentur, ubi cum Magistro tractandum de vero intellectu istius scripturae & aliarum similium.
Ad sextum respondemus verba Christi manifeste in alienum sensum a Ruperto detorqueri. Sensus, enim genuinus est: Non possum quicquam facere, quod non habeam a patre authore. Quare nec judicium meum injustum esse potest, quia sicut audio, id est, accipio a patre meo, qui justissimus est, judicandum esse, sic judico. Non ergo illud, a meipso, opponitur cognitioni meritorum, neque verbum, audio, eandem meritorum cognitionem sive examen significat, ut velle videtur Rupertus; sed in hujusmodi sententiis Christus omnia sua refert ad patrem authorem.
Ad septimum respondetur non hunc esse sensum: Pater ab aeterno vos amavit eo quod vos me in tempore amastis. Sic enim potius dicendum fuerat, quia vos me eratis amaturi, sed istum: Pater vos in tempore amat majoribus gratiae donis cumulando, quia vos me amastis, id est, mihi adhaesistis, meque secuti estis, quomodo superius dixerat cap. 14. Qui diligit me, diligetur a patre meo. Hoc modo solvit Beda hom. super evang. dominicae ante ascensionem Domini. Significant autem hae & similes sententiae, quodgratia gratiam meretur, quodque inter effectus praedestinationis hic sit ordo; ut unus mereatur alium, sci¬ licet prior posteriorem, quemadmodum docet S. Thomas art. 5. saepe citato. Nam ipsum amorem discipulorum erga Christum, fuisse gratiae praevenientis beneficium, nemo Catholicus dubitaverit.
Ad octavum respondeo, Psalmistam loqui non de misericordia vocante ad fidem vel justitiam, sed liberante a poenis, ut sensus sit: intendes ad visitandas & judicandas omnes gentes, nec misereberis ullis operantibus iniquitatem, liberando eos a poenis de bitis, si non se converterint ad te per poenitentiam. Verum haec conversio, ita est a libero ipsorum arbitrio, ut sit etiam effectus praedestinationis & gratiae Dei moventis liberum arbitrium. l
Ad ultimum respondetur Deum sibi quorumdam corda praemollire, id est, per humilitatem & mansuetudinem praeparare etiam antequam audiant evangelium, scilicet ad hoc ut evangelio audito non resistant sed obediant. Nam Deus humiliat superbos, juxta id quod Deum orat ecclesia, ut inimicos suos humiliare dignetur. Itaque Deus invenit quidem humiles & mansuetos, sed quos tales ipse jam ante fecerit. Unde Leo serm. 1. de jejunio 10. mensis: Ut in nobis Deus formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur, operemur. Quare dicendum etiam ipsas animorum affectiones, quibus homines quodammodo praeparati videantur ad suscipiendum evangelium, secundum quod scriptum est Joan. 4. Videte regiones, quia albae sunt jam ad messem, in electis sub amplitudine divinae praedestinationis contineri.
On this page